monumenta.ch > Augustinus > § 46
Augustinus, De fide et operibus, § 45 <<<     >>> § 47

Augustinus, De fide et operibus, § 46

1 Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus - quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur - sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conuersatione uiuamus.
2 sic enim ait: si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus.
3 non ait *refugientes ignorantiam dei' aut *refugientes infidelitatem saeculi* uel tale aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis inmunditia flagitiorum.
4 nam de his superius loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati.
5 ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non congruenter uiuunt.
6 de talibus quippe etiam ludas apostolus loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris maculati coepulantur sine timore semet ipsos pascentes, nubes sine aqua et cetera.
7 quod enim Petrus ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris maculati coepulantur.
8 mixti sunt enim bonis in epulis sacramentorum et dilectionibus plebium.
9 et quod Petrus ait 'fontes sicci', hoc ludas "nubes sine aqua" hoc Iacobus 'fides mortua'.
Augustinus HOME

bnf13367.74

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik