monumenta.ch > Augustinus > § 48
Augustinus, De fide et operibus, § 47 <<<     >>> § 49

Augustinus, De fide et operibus, § 48

1 Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna.
2 qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
3 de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent.
4 quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite; • dicunt enim et non faciunt.
5 ergo iustitia eorum est 'dicere et non (facere).
6 ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum *dicere et facere'; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum.
7 non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu.
8 unde etiam dicit: ne lugeam multos, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et fornicationem quam gesserunt.
9 item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse dominus: corripe eum inter te et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum.
10 postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Augustinus HOME

bnf13367.75

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik