monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XII. In finem, Psalmus David. <<<     >>> IN PSALMUM XIV. Psalmus ipsi David.

IN PSALMUM XIII. In finem, Psalmus ipsi David. APPARAT AUSBLENDEN

1 (vers. 1.) Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4], sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis.
2 Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia [Plerique Mss. hic et alibi constanter habent, in notitiam.], dedit illos Deus in reprobum sensum [Id. I, 28]. Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem.
3 (vers. 2.) Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Super Iudaeos potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet.
4 (vers. 3.) Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Iudaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca [Act. X, 13]; ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis [Psal. LVII, 5], quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine [Sic iuxta Am. et Mss. [Hic ostendit consuetudinem.]] malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est [Matth. XI, 28-30]. Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in iugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.
5 (vers. 4.) Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? iudicium minatur. Qui devorant populum meum sicut cibum [Vatic. codex, et Gallic. septem Mss., populum meum in cibo panis. Favet Graec. LXX.] panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem.
6 (vers. 5.) Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem [Ioan. XI, 48]. Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.
7 (vers. 6.) Quoniam Deus in generatione iusta est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Iniustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori [Rom. I, 25]. Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.
8 (vers. 7.) Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cuius humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad iudicium vivorum et mortuorum, regnumque iustorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte Israel, ut plenitudo Gentium intraret [Rom. II, 25], in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Iudaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Iacob [Isai. LIX, 20]; sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Iacob.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XII. In finem, Psalmus David. <<<     >>> IN PSALMUM XIV. Psalmus ipsi David.
monumenta.ch > Augustinus > 13