monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 33, SERMO II, HABITUS DIE DOMINICO.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 33, SERMO I, HABITUS DIE SABBATI. De titulo Psalmi.

1 Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat, videtur habere in textu suo: titulus autem eius intentos facit, et pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est. Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus [Matth. VII, 7]. Si enim aliquando contingit, ut qui disponebat [Sex Mss., dispondebat. Et iidem postea, contra disponsionem suam.] semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur [Luc. XI, 8]: quanto magis sperare debemus citius aperturum illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium revelare: pulset mecum et Charitas Vestra intentione audiendi, et humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et grande mysterium.
2 Sic enim se habet titulus Psalmi: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum fugeret David a facie Abessalon filii sui [Psal. III, 1]. Legimus enim in Regnorum libris [Mss., Legimus enim in Regnorum. Nec solent addere, libris.] et invenimus quando David fugeret a facie filii sui Abessalon [II Reg. XV, 14]: et verissimum est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta est. Sic credo et quod hic scriptum est, Cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res gestas David: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David persecutorem Saül, contulit se ad Achis regem Geth, id est ad regem cuiusdam gentis vicinae regno Iudaeorum: ibi latitabat, ut persecutionem Saülis evitaret. Recens autem erat gloria eius, unde pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit, et in una pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saül autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse coepit ei, per cuius manum hostem necaverat, et invidit gloriae David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro iam facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saül percussisset in millibus, et David in denis millibus. Hinc ille commotus, quod coeperat habere maiorem gloriam per unam pugnam puer, et iam in laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi. Tunc ille se, ut dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere coeperat in populo Iudaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saül percussit in millibus, et David in denis millibus? Si autem propter hanc gloriam invidere illi coeperat Saül, nonne metuendum erat David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum, et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant super barbam eius. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus est in domum meam? Et sic illum dimisit proiiciens illum: et recessit inde David incolumis per istam figurationem furoris [I Reg. XVII, XVIII, XIX, XXI, 10-15; XXII, 1]. Pro ista ergo figuratione furoris videtur [Haec verba. Pro ista ergo figuratione, omittunt plerique Mss. et habent: Videtur ergo ad ipsam, etc.] ad ipsam historiam pertinere quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non Abimelech. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc sine causa scriptum est, et nomine commutato.
3 Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non est in mysterio, quod a puero Golias occisus est; non est in mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et tympanizabat, et cadebat ad ostia civitatis et ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam eius. Unde fieri potest ut non hoc aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo dicit Apostolus: Et cibum spiritualem manducaverunt: si nihil significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 11, 1-4]: si ergo illa nihil significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria [Gal. IV, 24]: si ergo illa nihil significant, quae videtis auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen mutatum est, et dictum est coram Abimelech [Er. et Lov., Et quod hic dictum est coram Abimelech, (et addunt), ibi coram Achis: quod a Mss. abest.].
4 Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus orando, ut Dominus aperiat nobis [Mss., orando ut aperiat: omisso, Dominus nobis.]. Nominum hebraeorum habemus interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent. Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech, Patris mei regnum; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si quaeris, Quid est Achis? respondetur, Quomodo est. Quomodo est, verbum est admirantis, et non intelligentis. Abimelech, Patris mei regnum: David, Manu fortis. In figura Christi David, sicut Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.
5 Erat autem, ut nostis, sacrificium Iudaeorum antea secundum ordinem Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio: nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec [Psal. CIX, 4]. De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec? De Domino nostro Iesu Christo. Quis erat Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae postea, sicut docti prodiderunt, Ierusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Iudaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi [Gen. XIV, 18]. Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium, et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum, et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid protulit, et [Sic plures Mss. At Edd.: Videte quid protulit ei quem benedixit. Et dictum est ei postea.] quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De quo alio dicit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, nisi de illo cuius nostis sacrificium?
6 Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum. Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim [Nonnulli probae notae Mss., Quis est iste nescio quis? Nescio quis notus. Est enim, etc.] Dominus noster Iesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum [Matth. XXVI, 26]? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ecce cibus sempiternus: sed manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem traiiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ibid. 14]. Videte ergo humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est, Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo [Psal. LXXVII, 24]: id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6-8]: ut iam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Iudaeorum. Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Iudaeorum: sed secundum carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei Deus sedem David patris eius [Luc. I, 32]. Demonstratur ergo secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem Christus non filius, sed Dominus David. Iudaei vero Christum secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit illis quaestionem, et dixit: Cuius filium esse dicitis Christum? Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? Et non potuerunt illi respondere [Matth. XXII, 42-46]: quia non noverant in Domino Christo, nisi quod videbatur oculis, non quod corde intelligebatur. Si autem intus haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant intelligerent filium David; ex eo quod intus intelligebant, intelligerent Dominum David.
7 Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris? Coram Iudaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum populum Iudaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud Iudaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit vultum suum. Haerentes [Mss., Habentes enim illi sacrificium.] enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron, non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec [Hebr. VII, 11]; et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Iacob, Isaiam, Ieremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt, et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient [Rom. IX, 27]. Sed quaeris modo circumcisos christianos, et non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Ideo enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum, sed tanquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim vivificat [II Cor. III, 6]: intellectus spiritualis credentem salvum facit.
8 Quomodo [Edd., quo. At Mss., quomodo.] ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis dixi interpretari, Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando loquebatur Dominus noster Iesus Christus de corpore suo, ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est [Ioan. VI, 54, 56]. Et discipuli eius qui eum sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non intelligentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum Iesum Christum, quod carnem eius quam videbant, manducaturi erant, et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes, Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis Achis. Ubi enim dicitur, Quomodo est, non intelligitur: ubi non intelligitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis dominabatur. Ille autem dicebat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis. Nonne videtur insania, Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Et dicens, Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi, Quomodo est, quod interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare manducare carnem suam [Ibid., 53]? Arreptitium putabant Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis.
9 Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super barbam eius: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae [Sic Mss. Edd. vero, non frustra dicta sunt, sed indigent intelligentia. Diuturnus sermo, etc.] diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Iudaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam eius. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia [Rom. I, 31]. Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis [Ioan. X, 15]. Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.
10 Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram. non invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum [Matth. XXVI, 26]. Ferebat enim illud corpus in manibus suis [Nostri omnes Mss., Ferebat illud in manibus suis, ipsa est humilitas, etc.]. Ipsa est humilitas Domini nostri Iesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut vivamus, id est humilitatem eius imitemur: ut percutiamus Goliam, et tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia portae. Quid est, Procidebat? Ad humilitatem se ipse deiiciebat. Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur. Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei [Cant. IV, 8, sec. LXX]. Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Videbimus: quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Antequam ergo videamus facie ad faciem Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad quae procidit Dominus, humilians se usque ad mortem.
11 Quid est quod salivae decurrebant super barbam eius? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intelligentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intelligamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tanquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intelligitur. Salivae igitur decurrentes super barbam eius, quid sunt, nisi verba infirma virtutem eius tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas Vestra titulum psalmi huius. Si velimus iam Psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi huius exposuerimus in nomine Domini nostri Iesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam Psalmi textum libenter audiatis.
Augustinus HOME

bnf9533.272

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 33, SERMO II, HABITUS DIE DOMINICO.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik