monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, SERMO II. De secunda parte Psalmi.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, SERMO I [Habitus Carthagine cum duobus subsequentibus.]. De prima parte Psalmi.

1 Novissimus dies terribiliter venturus auditur eis qui securi esse bene vivendo nolunt, et male vivere diu volunt. Utiliter autem Deus latere voluit illum diem, ut semper sit paratum cor ad exspectandum quod esse venturum scit, et quando venturum sit nescit: Quia vero Dominus noster Iesus Christus magister nobis missus est, etiam Filium hominis dixit nescire illum diem [Marc. XIII, 32], quia in magisterio eius non erat ut per eum sciretur a nobis. Neque enim aliquid scit Pater quod Filius nescit: cum ipsa scientia Patris illa sit, quae sapientia eius est: est autem sapientia eius Filius eius, Verbum eius. Sed quia nobis scire non proderat, quod quidem ille noverat, qui nos docere venerat, non tamen hoc quod nobis nosse non proderat; non solum sicut magister aliquid docuit, sed sicut magister aliquid non [Sic Er. et multi Mss. At Lov., aliquid non totum. Tanquam, etc.] docuit. Tanquam enim magister sciebat et docere quod proderat, et non docere quod oberat. Sic autem quodam genere locutionis nescire Filius dicitur quod non docet: id est, nescire dicitur quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum, quia pigros nos facit. Quomodo contra dicitur a Domino: Nunc cognovi. Dictum est Abrahae: Nunc cognovi quod timeas tu Deum [Gen. XXII, 12]. Hoc Deus noverat et ante illam probationem. Nam illa probatio ideo facta est, ut nos nossemus quod Deus iam noverat, et propter nos docendos conscriberetur, quod ante documentum ille noverat: et fortasse et ipse Abraham nondum noverat quas vires haberet fides eius: unusquisque enim se tentatione tanquam interrogatus agnoscit: sicut Petrus quas vires haberet fides eius utique nesciebat, quando dixit Domino: Tecum [Edd., Tecum paratus sum usque ad mortem. At Mss. plerique omittunt, paratus sum: et quidam retinent sum, nec habent, paratus.] sum usque ad mortem. Dominus autem qui noverat eum, praedixit ubi deficeret, praenuntians illi infirmitatem eius, tanquam tacta vena cordis eius [Luc. XXII, 33, 34]. Proinde Petrus, qui ante tentationem praesumpsit de se, in tentatione didicit se. Sic ergo non absurde sentimus et patrem nostrum Abraham cognovisse vires fidei suae, ubi iussus immolare unicum filium suum, non dubitavit nec trepidavit ei offerre qui dederat; quia quemadmodum nescivit unde daturus erat nondum natum, sic credidit posse reparare immolatum. Dixit ergo Deus, Nunc cognovi: quod intelligimus. Nunc cognoscere te feci: secundum locutiones quas commendavimus, Pigrum frigus, quod pigros faciat; et laetum diem, quod laetos faciat: sic cognoscens, quod cognoscentes faciat. Inde est illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3]. Dabis enim profecto Domino Deo nostro. Deo summo, Deo vero magnam ignorantiam, quod utique sacrilegum esse intelliges, si sic acceperis, Tentat vos Dominus ut sciat, tanquam ipse de nostra tentatione concipiat scientiam, in quo erat ante ignorantia. Sed quid est, Tentat vos, ut sciat? Tentat vos, ut scire vos faciat. Accipite ergo a contrario regulam intelligentiae; et quemadmodum cum Deum auditis dicere, Cognovi, intelligitis, Cognoscere vos feci: sic et cum auditis de Filio hominis, id est de Christo dici quod illum diem nesciat, intelligite dici quod nescire faciat. Quid est autem, nescire faciat? Occultet, ut nesciatur quod nobis prodi non prodest. Hoc est quod dixi, magistrum bonum nosse quid prodat, nosse quid legat: sicut quaedam eum legimus distulisse. Unde intelligimus non omnia promenda esse, quae capere non possunt hi quibus promuntur. Dicit enim alibi: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Ioan. XVI, 12]. Dicit et Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: neque enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis [I Cor. III, 1, 2]. Quo proficit iste sermo? Ut quoniam diem novissimum scimus venturum, utiliter autem scimus venturum et utiliter ignoramus quando venturus sit, paratum cor habeamus bene vivendo; et non solum non timeamus venturum illum diem, sed et amemus. Dies quippe ille sicut infidelibus laborem auget, sic fidelibus finit. Quid autem horum duorum esse velis, antequam veniat, nunc est in potestate; cum venerit, non erit. Elige ergo cum tempus est: quia Deus quod misericorditer occultat, misericorditer differt.
2 Iam vero quia in quocumque genere vitae, quod habet aliquam professionem, non omnes inveniuntur probi, non omnes reprobi, ex hoc apparet, quia de quibusdam hominum generibus, quae per similitudines in Evangelio modo proposita audivimus, sic concluditur: Unus assumetur, et unus relinquetur [Matth. XXIV, 40]. Assumetur bonus, reliquetur malus. Videntur duo in agro; eadem professio est, sed non idem cor. Professionem vident homines, cor novit Deus. Quodlibet ergo ager significet. Unus assumetur, et unus relinquetur. Non quasi dimidia pars assumetur, et dimidia relinquetur: sed genera hominum duo dicit. Et si aliud eorum sit in paucis, aliud in multis, Unus assumetur, et unus relinquetur: hoc est, unum genus assumetur, et alterum relinquetur. Sic in lecto, sic in molendino. Exspectatis fortasse quid ista sint: videtis tecta esse, et similitudinibus quidusdam involuta. Potest mihi aliud videri, alteri aliud: sed neque ego eo quod dixero praescribo alteri ad meliorem intellectum, nec ille mihi ad utrumque accipiendum, si utrumque cum fide concordat. Videntur enim mihi in agro laborare qui praesunt Ecclesiis; sicut Apostolus dicit: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Nam et architectum se dicit, cum dicit: Ut sapiens architectus fundamentum posui: et agricolam, cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit [I Cor. VI, 9, 10]. In molendino ergo duas dixit [Matth. XXIV, 41], non duos; credo, quod haec figura ad plebes pertineat: quia praepositi regunt, plebes reguntur. Et molendinum puto dictum mundum istum; quia rota quadam temporum volvitur, et amatores suos conterit. Sunt ergo qui de actionibus mundi non recedunt: sed tamen et ibi alii bene operantur; alii male; alii sibi amicos faciunt de mammona iniquitatis, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna [Luc. XXI, 9], quibus dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare alii ista negligunt, quibus dicitur [In Edd., dicetur ibi. Sed verius Mss., dicitur ibi: id est, in Evangelio quod concioni praelectum fuisse commemoravit superius.] ibi: Esurivi, et non dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35, 42]. Proinde, quia de his qui versantur in negotiis et operibus huius mundi, alii diligunt benefacere indigentibus, alii negligunt: tanquam de duabus in molendino una assumetur, et una relinquetur. Lectum autem positum arbitror pro quiete: quia sunt qui neque actiones mundi pati volunt, sicut sunt coniugati homines habentes domos, familias, filios; neque aliquid in Ecclesia agunt, sicut praepositi velut in agricultura laborantes; sed velut ad haec infirmi, secedunt ad otium, et quieti esse diligunt; veluti memores infirmitatis suae, non se committentes magnis actionibus, et quodammodo in strato infirmitatis rogantes Deum. Et ipsa professio habet bonos, habet fictos: proinde etiam ex his unus assumetur, et unus relinquetur. Ad quamcumque professionem te converteris, para te pati fictos: alioquin si te non paraveris, invenies quod non sperabas, et deficies aut perturbaberis. Ad omnia ergo te paratum facit qui tibi loquitur, cum tempus est et illi loquendi, nondum iudicandi, et tibi audiendi, nondum frustra poenitendi. Est enim modo poenitentia non frustra: erit tunc frustra. Non enim tunc non poenitebit homines male vixisse: sed nullo modo illis iustitia Dei revocat quod sua iniustitia perdiderunt. Iustum enim est apud Deum, ut modo impertiat misericordiam, tunc exerceat iudicium. Ideo nunc non tacetur. An tacetur? Arguat quisque, murmuret, si non per totum orbem haec Scriptura recitatur atque cantatur; si cessat etiam venalis ferri per publicum.
3 (vers. 1, 2.) Sed revera hoc te perturbat hominem christianum, quia vides male viventes felices, rerum istarum copia circumfluere, sanos esse, superbis dignitatibus eminere, incolumem habere domum, gaudia suorum, obsequia clientium, excellentissimas potentias, nihil triste interpellare vitam ipsorum: mores nequissimos vides, facultates copiosissimas perspicis; et dicit cor tuum nullum esse divinum iudicium, omnia casibus ferri et fortuitis motibus ventilari. Nam si Deus, inquis, res humanas respiceret, floreret illius iniquitas, et mea innocentia laboraret? Omnis morbus animi habet in Scripturis medicamentum suum: qui ergo sic aegrotat, ut ista dicat in corde suo, bibat potionem psalmi huius. Quid est? Iterum inspiciamus quid dicebas? Quid dicebam, inquis, nisi quod vides? Mali florent, boni laborant: quomodo ista videt Deus? Accipe, bibe: ipse tibi hanc, de quo ista murmuras, temperavit potionem: tantum ne recuses saluberrimum poculum; accommoda per aurem os cordis, et bibe quod audis: Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent. Quod tibi longum videtur, cito est Deo: subiunge te Deo, et tibi cito erit. Quod ait foenum, hoc intelligimus olera prati. Vilia quaedam sunt, et superficiem terrae tenentia [Aliquot Mss., tegentia. Alii quidam, tenent, nam altam, etc.], altam radicem non habent. Proinde per hiemem virent: at ubi sol aestatis fervescere coeperit, arescent. Modo ergo tempus est hiemis, gloria tua nondum apparet: sed si alta radix est charitatis tuae, sicut multarum arborum per hiemem, transit frigus, veniet aestas, id est iudicii dies: tunc arescet viror foeni, tunc apparebit arborum gloria. Mortui enim estis, ait Apostolus: quomodo videntur arbores per hiemem, quasi aridae, quasi mortuae. Ergo quae spes, si mortui sumus? Intus est radix: ubi radix nostra, ibi et vita nostra; ibi enim charitas nostra. Et vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Quando arescit qui sic habet radicem? Quando autem erit ver nostrum? quando aestas nostra? quando nos circumvestit dignitas foliorum, et ubertas fructuum locupletat? quando hoc erit? Audi quod sequitur: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria [Coloss. III, 3, 4]. Quid ergo modo? Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent.
4 (vers. 3, 4.) Quid ergo tu? Spera in Dominum. Illi enim sperant non in Dominum: spes illorum mortalis, spes illorum caduca, fragilis, volatica, transitoria, inanis erit. Spera in Dominum. Ecce spero, quid ago? Et fac bonitatem. Noli malitiam, quam respicis in illis male florentibus: fac bonitatem, et inhabita terram. Ne forte bonitatem extra inhabitationem terrae facias. Terra enim Domini, Ecclesia eius est: ipsam rigat, ipsam colit ille agricola Pater [Ioan. XV, 1]. Multi enim quasi exercent bona opera, sed quia non inhabitant terram, non pertinent ad agricolam. Ergo fac bonitatem, non extra terram, sed inhabita terram. Et quid habebo? Et pasceris in divitiis eius. Quae sunt divitiae eius terrae? Divitiae eius Dominus eius, divitiae eius Deus eius. Ipse est ille cui dicitur; Pars mea, Domine [Psal. LXXII, 26]. Ipse est ille de quo dicitur: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei [Psal. XV, 5]. Recenti sermone commendavimus [Id sane commendavit supra, col. 294 et 295, super psalmum 32 sermone habito apud Carthaginem in basilica S. Cypriani: qua in civitate hos quoque super psalmum 36 sermones pronuntiatos fuisse intelliges variis ex locis.] Charitati Vestrae, et Deum esse possessionem nostram, et nos esse possessionem Dei. Audi quia divitiae terrae huius ipse est: vide quid sequitur, Delectare in Domino. Tanquam quaesieris, et dixeris, Ostende mihi divitias terrae illius, in qua me iubes habitare; Delectare, inquit, in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Signanter accipe petitiones cordis tui. Discerne petitiones cordis tui a petitionibus carnis, discerne quantum potes. Nec frustra dictum est in quodam psalmo: Deus cordis mei. Ibi enim sequitur et dicit: Et pars mea Deus meus in saecula [Psal. LXXII, 26]. Verbi gratia, caecus est corpore, rogat ut illuminetur. Ista [Am. Er. et tres Mss. loco, ista roget, habent, esto roget. Alii Mss., iste roget.] roget, quia et ista Deus facit, et ista Deus praestat: sed rogant haec etiam mali. Petitio haec carnis. Infirmatur, rogat se salvum fieri: salvus fit moriturus. Et ista petitio carnis est: et si qua sunt talia. Petitio cordis quae est? Sicut petitio carnis est, velle sibi reparari [Sic Mss. At Edd., praeparari.] oculos, utique ad videndam istam lucem, quae talibus oculis videri potest: ita petitio cordis ad aliam lucem pertinet. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
6 (vers. 5, 6.) Ecce desidero, rogo, volo: egone implebo? Non. Quis ergo? Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Indica illi quid patiaris, indica illi quid velis. Quid enim pateris? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Gal. V, 17]. Quid ergo vis? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse faciet, cum revelaveris ad eum viam tuam, vide quid sequitur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 24, 25]. Quid ergo facturus est, quia dictum est: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet: quid faciet? Et educet sicut lumen iustitiam tuam. Modo enim abscondita est iustitia tua: in fide res est, nondum in specie. Aliquid credis ut facias, nondum vides quod credis. Cum autem coeperis videre quod credidisti, educetur in lumine [Quinque Mss, in lumen.] iustitia tua: quia iustitia tua erat fides tua [Habac. II, 4] Iustus enim ex fide vivit [Rom I, 17].
7 Et educet velut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem: hoc est clarum lumen. Parum erat dicere, ut lumen. Lumen enim iam dicimus et cum albescit, lumen dicimus et cum sol oritur: sed nunquam est clarior lux quam medio die. Non solum ergo educet sicut lumen iustitiam tuam, sed erit iudicium tuum tanquam meridies. Modo enim iudicas sequi Christum, hoc proposuisti, hoc elegisti, hoc est iudicium tuum: nemo tibi ostendit quod promisit: promissorem adhuc tenes, exhibitorem autem exspectas: in iudicio ergo fidei tuae elegisti sequi quod non vides. In abscondito est iudicium tuum, adhuc reprehenditur et irridetur ab infidelibus: Quid credidisti? Quid tibi Christus promisit? Quia immortalis eris, et dabit tibi vitam aeternam? ubi est hoc? quando dabit? quando fieri potest? Iudicas tamen tu magis sequi Christum promittentem quod non vides, quam impium reprehendentem credidisse te quod nondum vides. Et hoc est iudicium tuum: et quale sit iudicium tuum, adhuc non apparet: in isto saeculo quasi nox est. Quando ergo educet iudicium tuum velut meridiem? Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria [Coloss. III, 4]. Cum venerit iudicii dies, et venerit Christus, et congregaverit omnes gentes iudicandas, quid erit tunc? Impius ubi abscondet perfidiam suam, cum videro fidem meam? Ergo modo quid? Angustiae, tribulationes et tentationes. Et beatus qui perdurat: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]. Nec cedat insultatoribus, ne eligat hic florere ut [Am. et Mss., et ex arbore, etc.] ex arbore foenum fiat.
8 (vers. 7-9.) Quid igitur debeo? Quid debeas audi: Subditus esto Domino, et obsecra eam. Hoc sit vita tua, obedire praeceptis eius. Hoc est enim subditum illi esse, et obsecrare, donec det quod promisit. Perseveret bonum opus, perseveret et oratio. Oportet enim semper orare, et non deficere [Luc. XVIII, 1]. In quo appares subditus? Faciendo quod praecepit. Sed mercedem nondum accipis, forte quia capere nondum potes. Iam enim ille potest dare, sed tu non potes accipere. Exercere operibus, labora in vinea: finito die pete mercedem: fidelis est qui te adduxit ad vineam [Matth. XX, 8]. Subditus esto Domino, et obsecra eum.
9 Ecce facio; subditus sum Domino, et obsecro cum. Sed quid tibi videtur? Vicinus ille nequam, male agens et florens est; furta eius, adulteria eius, rapinas eius ego novi; in omnibus elatus, superbus, per iniquitatem exaltatus non me dignatur agnoscere: in his quomodo durabo? Morbus ille est, bibe contra: Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. Prosperatur, sed in via sua: laboras, sed in via Dei. Illi prosperitas in via est, in perventione infelicitas: tibi labor in via, in perventione felicitas; quoniam iter impiorum peribit. Novit Dominus iras iustorum, et iter impiorum peribit [Psal. I, 6]. Has vias ambulas quas novit Dominus; et si laboras in eis, non te fallunt [Sic omnes prope Mss. At Edd.: Has vias ambula, quas novit Dominus; et si ambulas in eis, etc.]. Via vero impiorum felicitas transitoria: finita via, peracta est felicitas. Quare? Quia via illa lata est, finis eius in profundum inferni perducit. Via vero tua angusta est, et pauci ingrediuntur per eam [Matth. VII, 13, 14]: sed ad quam latitudinem perveniant [Mss., perveniat.] debes cogitare. Ne subaemuleris eum qui prosperatur in via sua. In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque furorem [Nonnulli Mss. constanter, indignationem.]. Quid stomacharis? Quid per iracundiam et indignationem istam aut blasphemas, aut prope blasphemas? In homine faciente iniquitatem, desine ab ira, et derelinque furorem. Nescis quo te provocet ira ista? Dicturus es Deo quia iniquus est, illuc pergit. Ecce ille quare felix est, et ille infelix est? Vide quid pariat: offoca malam conceptionem. Desine ab ira, et derelinque indignationem, ut iam resipiscens dicas: Turbatus est prae ira oculus meus [Psal. VI, 8]. Quis oculus, nisi fidei? Interrogo oculum fidei tuae: Credidisti in Christum; quare credidisti? Quid tibi promisit? Si felicitatem saeculi huius tibi promisit Christus, murmura adversus Christum, murmura adversus illum, quando vides infidelem felicem. Quid tibi promisit felicitatis? Quid nisi in resurrectione mortuorum? Quid autem in hac vita? Quod ipse: quod ipse, inquam. An dedignaris, serve discipule, quod Dominus, quod magister [Sic aliquot Mss. Edd. vero: Quid autem in hac vita pateris, quod non ipse, in quae magis dedignaris serve, discipule, quam Dominus, quam magister?]? Nonne a ipso audis: Non est servus maior domino suo, et non est discipulus super magistrum [Ioan. XIII, 16]? Ille pro te dolores, flagella, opprobria, crucem, mortem passus est. Et quid horum iusto debebatur? quid non tibi peccatori debebatur? Ergo tene directum oculum tuum, ne turbetur prae ira: Desine ab ira, et derelinque indignationem. Ne subaemuleris ut maligne facias: quasi imitando eum qui maligne faciendo floret ad tempus. Ne subaemuleris, ut maligne facias. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sed felicitatem eorum video. Crede illi qui dicit: Exterminabuntur: quia melius ille videt quam tu, cuius oculum turbare ira non potest. Quoniam qui maligne agunt, exterminabuntur. Sustinentes autem Dominum. Non enim aliquem fallacem, sed utique ipsam veritatem: non enim aliquem minus valentem, sed utique omnipotentem. Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram, nisi illam Ierusalem, cuius amore qui exardescit, perveniet ad pacem?
10 (vers. 10.) Sed quamdiu peccator floret? quamdiu sustinebo? Festinas: cito erit quod tibi diu est. Infirmitas facit diu videri quod cito est. Quomodo inveniuntur desideria aegrotorum? Nihil tamdiu, quam ut calix sitienti temperetur. Utique festinatur a suis, ne forte offendatur infirmus. Quando fiet? quando coquetur? quando dabitur? Celeritas est in illis qui tibi serviunt, sed infirmitas tua diuturnum putat quod cito agitur. Ergo videte medicum nostrum blandientem infirmo dicenti: Quamdiu durabo? quamdiu erit? Et adhuc pusillum, et non erit peccator. Inter peccatores certe gemis, de peccatore gemis: pusillum, et non erit. Ne forte, quia tibi dixi, Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram, ne sustinentiam istam longissimam putes; modicum sustine, sine fine accipies quod sustines. Adhuc pusillum: modicum. Recole annos ab Adam usque in hodiernum diem, percurre Scripturas: heri pene ille de paradiso lapsus est. Tot saecula emensa et evoluta sunt. Ubi sunt praeterita tempora? Sic pauca quae restant, utique transibunt. Si toto illo tempore viveres, ex quo Adam de paradiso dimissus est usque in hodiernum diem; certe videres vitam tuam non fuisse diuturnam, quae sic avolasset. Unius autem cuiusque hominis vita quanta est? Adde quantoslibet annos, duc longissimam senectutem, quid est? Nonne aura est matutina? Ergo longe sit dies iudicii, quando erit retributio iniustorum et iustorum: tuus certe dies ultimus longe abesse non potest. Ad hunc te praepara. Qualis enim exieris de hac vita, talis redderis illi vitae. Post vitam istam parvam nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]. Nondum ibi eris, quis nescit? Sed iam poteris ibi esse, ubi illum quondam ulcerosum pauperem, dives ille superbus et sterilis in mediis suis tormentis vidit a longe requiescentem [Luc. XVI, 23]. In illa requie positus, certe securus exspectas iudici diem, quando recipias et corpus, quando immuteris, ut angelo aequeris. Ergo quantum est quod festinamus, et dicimus: Quando erit? Tardum erit? Hoc dicturi filii nostri, et hoc dicturi nepotes nostri: et cum singuli quique sibi succedentes haec dicturi sunt, sic transit quod adhuc pusillum futurum est, quemadmodum transiit totum quod iam praeteritum est. O infirme! Adhuc pusillum, et non erit peccator.
11 Et quaeres locum eius, et non invenies. Ostendit, quid dixit, non erit: non quia omnino non erit, sed quia ad nullos usus esse poterit. Si enim omnino non erit, nec torquebitur: iam ergo securitas data est peccatori, ut dicat: Faciam quidquid volo quamdiu vivo, postea non ero. Non erit qui doleat, non erit qui torqueatur? Et ubi est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]? Sed forte missi in ignem illum non erunt, et consumentur. Non illis diceretur, Ite in ignem aeternum; quia non futuris non esset aeternus. Et tamen quid illic futurum sit eis, utrum omnino consumptio, an dolor et cruciatus, non tacuit Dominus dicens: Ibi erit ploratus et stridor dentium [Id. VIII, 12]. Quomodo ergo plorabunt et stridebunt dentibus, si non erunt? Quomodo ergo hic Adhuc pusillum, et non erit peccator, nisi quomodo in sequenti versu exposuit, Et quaeres locum eius, et non invenies? Quid est, locum eius? Usum eius. Habet enim aliquem usum peccator? Habet. Hic utitur illo Deus ad probandum iustum, quomodo usus est diabolo ad probandum Iob, quomodo usus est Iuda ad tradendum Christum. Est ergo in hac vita quod agatur de peccatore. Hic est ergo locus eius, quomodo est in fornace aurificis locus paleae. Ardet palea, ut aurum purgetur: sic saevit impius, ut iustus probetur. Sed cum transierit tempus probationis nostrae, quando non erunt qui probentur, non erunt per quos probentur. Numquid quia diximus, Non erunt qui probentur, non erunt ipsi? Sed quia iam non opus erit peccatoribus per quos iusti probentur: Et quaeres locum eius, et non invenies. Modo quaere locum peccatoris, invenies. De peccatore fecit Deus flagellum, dedit ei et honorem, dedit ei et potestatem. Aliquando enim facit hoc; dat peccatori potestatem, flagellantur inde res humanae, emendantur inde pii [Vox, pii, abest a Mss. Paulo post in Edd. erat, redditur: cuius loco ex Mss. reponimus, reddetur.]. Peccatori illi hoc reddetur quod debetur: et tamen factum est de illo unde proficiat pius, unde deficiat impius. Quaeres locum eius, et non invenies.
12 (vers. 11.) Mansueti autem haereditate possidebunt terram. Terra est illa de qua saepe locuti sumus, Ierusalem sancta, quae liberabitur de peregrinatione ista, et in aeternum vivet cum Deo et de Deo. Ergo haereditate possidebunt terram. Quae erunt deliciae ipsorum? Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectetur hic impius ille in multitudine auri, in multitudine argenti, in multitudine mancipiorum, in multitudine postremo baiarum, rosarum, vinolentiae, lautissimorum et luxuriosorum conviviorum [Edd., postremo opum diversarum. Ex Mss. autem quidam, odorum, rosarum: nonnulli, olivarum, rosarum: alii, odoriferarum rosarum: plures denique, baiarum, rosarum. Baias forte ex pulcherrimi et celeberrimi Campaniae oppidi nomine vocabant amoena loca et fructuosa praedia, uti Cicero accipere videtur in Oratione pro Caelio: «Cuius, ait, in hortos, domum, baias, iure suo libidines omnium commearent.» Testatur vero Hieronymus in lib. 2 cont. Iovinian., c. 9, palmas seu palmarum folia baias appellari. Quae porro subsequitur vox, rosarum, huc forsitan irrepsit pro altera propinqua voce, veluti, mensarum.]. Haec est potentia cui invides, iste flos est qui te delectat? Nonne etsi semper sic esset plangendus esset? Quae erunt autem deliciae tuae? Et delectabuntur in multitudine pacis. Aurum tuum pax, argentum tuum pax, praedia tua pax, vita tua pax, Deus tuus pax. Quidquid desideras, pax tibi erit. Quia hic aurum quod est, non potest tibi esse argentum; quod vinum est, non potest tibi esse panis; quod tibi lux est, non potest esse potus: Deus tuus totum tibi erit. Manducabis eum, ne esurias; bibes eum, ne sitias; illuminaberis ab eo, ne sis caecus; fulcieris ab eo, ne deficias; possidebit te totum integrum, totus integer. Angustias non ibi patieris cum eo cum quo totum possides: totum habebis, totum et ille habebit; quia tu et ille unum eritis, quod unum totum et ille habebit qui vos possidet. Hae sunt reliquiae homini pacifico. Hoc cantavimus: qui versus longe quidem est in isto psalmo ab his tractatis versibus. Sed quia ipsum cantavimus, ad ipsum claudere debemus. Tu tantum securus esto; custodi innocentiam, pretiosa res est. Furari vis aliquid, credo, ut acquiras: vide quo manum mittis, et unde tollis. Hac vis acquirere, hac perdis: acquiris pecuniam, perdis innocentiam. Evigilet potius cor tuum: qui volebas acquirere pecuniam et perdis innocentiam, perde potius pecuniam: Custodi innocentiam, et vide directionem, quia diriget te Deus, ut omnia quaecumque vult, velis et tu: ipsa enim est directio. Nam si tu nolis quod Deus vult, curvus eris, et pravitas tua non te permittet planari [Plerique Mss., pacari.] recto. Custodi ergo innocentiam, vide directionem: et noli putare quia finita ista vita, finitus est homo; quia sunt reliquiae homini pacifico.
Augustinus HOME

bnf9533.458

>>> Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, SERMO II. De secunda parte Psalmi.
monumenta.ch > Augustinus > 1

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik