monumenta.ch > Augustinus > 56
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LVII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LVI. SERMO AD PLEBEM.

1 Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum nos diligat Dominus et Salvator noster Iesus Christus, Deus apud Patrem, homo apud nos, ex nobis ipsis, iam circa dexteram Patris, audistis quantum nos diligat. Nam suae charitatis mensuram, et ipse dixit, et nobis indixit, mandatum suum dicens esse ut nos invicem diligamus [Ioan. XIII, 34]. Et ne quaereremus dubitantes et aestuantes quantum nos debeamus invicem diligere, quantaque illa sit quae Deo placet charitatis perfecta mensura, ea enim perfecta est, qua maior esse non potest, expressit ipse, docuit, et ait: Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis [Id. XV, 12]. Fecit ipse quod docuit, fecerunt Apostoli quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt. Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter nos. Et si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed in eo quod homo erat, imitati sunt servi Dominum, et discipuli Magistrum, et fecerunt qui nos praecesserunt in familia ipsius, patres quidem nostri, sed tamen conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut faceremus, si impossibile iudicaret ut hoc ab homine fieret. Sed considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto? Confortare in exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est? Adest ille qui praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto psalmo: opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem Christi, qui animam suam posuit pro nobis, ut et nos animam nostram pro fratribus ponamus [I Ioan. IV, 16]. Concordavit et consonuit huic psalmo, ut videamus quomodo ipse Dominus noster animam suam posuit pro nobis: psalmus enim iste passionem ipsius cantat. Et quoniam totus Christus caput est et corpus, quod bene vos nosse non dubito: caput est ipse Salvator noster, passus sub Pontio Pilato, qui nunc postea quam resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris: corpus autem eius est Ecclesia; non ista, aut illa, sed toto orbe diffusa; nec ea quae nunc est in hominibus qui praesentem vitam agunt, sed ad eam pertinentibus etiam his qui fuerunt ante nos, et his qui futuri sunt post nos usque in finem saeculi. Tota enim Ecclesia constans ex omnibus fidelibus, quia fideles omnes membra sunt Christi, habet illud caput positum in coelis quod gubernat corpus suum; etsi separatum est visione, sed annectitur charitate. Quia ergo totus Christus caput est et corpus eius; propterea in omnibus Psalmis sic audiamus voces capitis, ut audiamus et voces corporis. Noluit enim loqui separatim, quia noluit esse separatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Si nobiscum est, loquitur in nobis, loquitur de nobis, loquitur per nos; quia et nos loquimur in illo: et ideo verum loquimur quia in illo loquimur. Nam quando in nobis et ex nobis loqui voluerimus, in mendacio remanebimus.
2 (vers. 1.) Quia ergo passionem Domini cantat iste psalmus, vide quem titulum habeat: In finem. Finis Christus est [Rom. X, 4]. Quare dictus est finis? Non qui consumat, sed qui consummet. Consumere enim, perdere est: consummare, perficere. Finitum enim quidquid dicimus, a fine dicimus. Sed aliter dicimus, Finitus est panis; aliter dicimus, Finita est tunica: finitus est panis qui manducabatur, finita est tunica quae texebatur: panis ergo finitus est ut consumeretur, tunica finita est ut perficeretur. Finis ergo propositi nostri Christus est; quia quantumlibet conemur, in illo perficimur, et ab illo perficimur; et haec est perfectio nostra, ad illum pervenire: sed cum ad illum perveneris, ultra non quaeris; finis tuus est. Quomodo enim finis viae tuae locus est quo tendis; quo cum perveneris, iam manebis: sic finis studii tui, propositi tui, conatus tui, intentionis tuae, ille est ad quem tendis; ad quem cum perveneris, ultra non desiderabis, quia melius nihil habebis. Ipse ergo et exemplum nobis vivendi proposuit in hac vita, et praemium vivendi dabit in futura vita.
3 In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam. Referentes nos ad sanctam Scripturam, invenimus quidem sanctum David illum regem Israel, ex quo etiam nomen accepit Psalterium Davidicum, persecutorem passum fuisse Saülem regem ipsius populi [I Reg. XXIV, 1-4], sicut multi vestrum noverunt, qui Scripturas vel attigerunt vel audierunt. Habuit ergo persecutorem Saülem rex David: et cum esset ille mitissimus, ille ferocissimus; ille lenis, ille invidus; ille patiens, ille crudelis; ille beneficus, ille ingratus; pertulit eum tanta lenitate, ut cum eum accepisset in manus, non illum attigisset, non laesisset. Accepit enim a Domino Deo potestatem, ut si vellet, occideret Saülem ipse David; et elegit parcere quam occidere. Ille autem nec tali beneficio victus est, ut desineret persequi. Invenimus ergo illo tempore, quando Saül David persequebatur, regem futurum et praedestinatum rex iam reprobatus, quod fugerit a facie Saül in speluncam ipse David. Quid ergo hoc ad Christum? Si omnia quae tunc agebantur, figurae erant futurorum, invenimus ibi Christum, et multo maxime. Nam illud, Ne corrumpas in tituli inscriptionem, non video quomodo pertineat ad illum David. Non enim aliquis titulus inscriptus erat ipsi David, quem voluit corrumpere Saül. Videmus autem in passione Domini scriptum fuisse titulum, Rex Iudaeorum; ut ille titulus exprobraret frontem ipsorum, quod a rege suo manus non abstinuerunt. In illis enim Saül erat, in Christo David erat. Christus enim, sicut dicit apostolicum Evangelium, est, quod novimus, quod confitemur, ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3, ] [et Matth. I, 1]: nam secundum divinitatem supra David, supra omnes homines, supra coelum et terram, supra Angelos, supra omnia visibilia et invisibilia; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]: dignatus tamen homo fieri ex semine David ad nos venit; quia de tribu David natus est, unde virgo Maria quae peperit Christum [Luc. I, 27, ] [et II, 4]. Inscriptus itaque titulus ille est, Rex Iudaeorum. Saül, ut diximus, populus Iudaeorum erat; David Christus erat: titulus ibi, Rex Iudaeorum. Indignati sunt Iudaei, quia inscriptus erat titulus, Rex Iudaeorum: puduit illos habere regem quem crucifigere potuerunt. Non enim viderunt quia ipsa crux, in qua eum fixerunt, futura erat in frontibus regum. Cum ergo indignarentur ex illo titulo, adierunt Pilatum iudicem, cui obtulerant occidendum Christum, et dixerunt ad eum: Noli scribere sic, Rex Iudaeorum; sed scribe quia ipse dixit se regem esse Iudaeorum. Et quia iam cantatum erat per Spiritum sanctum, In finem; ne corrumpas in tituli inscriptionem, respondit eis Pilatus, Quod scripsi scripsi [Ioan. XIX, 19-22]: quid mihi suggeritis falsitatem? Ego non corrumpo veritatem.
4 Audivimus ergo quid sibi velit, Ne corrumpas in tituli inscriptionem. Quid ergo est, Cum fugeret a facie Saül in speluncam? Quod quidem et David ille fecit: sed quia in illo non invenimus tituli inscriptionem, in hoc inveniamus fugam in speluncam. Figurabat enim aliquid illa speluncam, qua se texit David. Quare autem se texit? Ut occultaretur, et non inveniretur. Quid est contegi spelunca? Contegi terra. Qui enim fugit in speluncam, terra contegitur, ne videatur. Portabat autem terram Iesus, carnem quam acceperat de terra; et in ea se occultabat, ne a Iudaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis obiiciebat, maiestatem autem divinitatis in corporis tegmine, tanquam terrae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum, crucifixerunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine; quia nec teneri posset nisi in homine. Opposuit male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saül. Quod si et hoc velis accipere, ita Dominum fugisse in speluncam a facie Saül, quia passus est; usque adeo se occultavit Iudaeis, ut et moreretur. Quantumlibet enim saevirent in eum Iudaei, donec moreretur, adhuc putabant eum posse liberari, et ostendere aliquo miraculo quod Filius Dei esset. Hoc praedictum erat in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus illi ex sermonibus illius. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum [Sap. II, 20, 18]. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, crediderunt illum non esse Filium Dei. Propterea insultantes pendenti in ligno, et caput agitantes, dicebant illi: Si filius Dei es, descende de cruce Alios salvos fecit, seipsum salvare non potest [Matth. XXVII, 40, 42]. Ista dicentes, sicut est in ipso libro Sapientiae, haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum [Sap. II, 21]. Quid enim magnum erat de cruce descendere, cui facile fuit de sepulcro resurgere? Sed quare [Edd., quare? Quia usque, etc. Abest, quia, a Mss.] usque ad mortem voluit esse patiens? Ut fugeret a facie Saül in speluncam. Etenim spelunca, inferior pars terrae potest accipi. Et certe quod manifestum est, et certum omnibus, corpus eius in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat: illuc fugit a facie Saül. Tamdiu enim persecuti sunt illum Iudaei, quoadusque poneretur in spelunca. Unde probamus quod tamdiu illum persecuti sunt, quousque ibi poneretur? Etiam mortuum in cruce pendentem lancea vulneraverunt [Ioan. XIX, 34]. At ubi involutus curato funere positus est in spelunca, iam nihil habuerunt quod carni facerent. Resurrexit ergo Dominus ex illa spelunca illaesus, incorruptus, quo fugerat a facie Saül; occultans se impiis, quos praefigurabat Saül, ostendens se autem membris suis. Nam resurgentis membra a membris eius palpata sunt: membra enim eius Apostoli tetigerunt resurgentem, et crediderunt [Luc. XXIV, 39]; et ecce nihil profuit persecutio Saülis. Audiamus ergo iam Psalmum, quia de titulo eius satis locuti sumus, quantum Dominus donare dignatus est.
5 (vers. 2.) Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Christus in passione dicit, Miserere mei, Deus. Deo Deus dicit, Miserere mei. Qui cum Patre miseretur tui, in te clamat, Miserere mei. Etenim quod de illo clamat, Miserere mei, tuum est: a te hoc accepit, propter te liberandum carne indutus est. Caro ipsa clamat, Miserere mei, Deus, miserere mei: homo ipse, anima et [Edd., ipse anima est et caro. Expunge, est, iuxta Mss. eiusque loco subaudi, clamat.] caro. Totum enim hominem suscepit Verbum, et totus homo factus est Verbum. Ne ideo putetur non ibi fuisse animam, quia evangelista ita dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Etenim dicitur caro homo, sicut alio loco dicit Scriptura, Et videbit omnis caro salutare Dei [Isai. XL, 5] [Luc. III, 6]. Numquid caro sola videbit, et anima ibi non erit? Iterum dicit ipse Dominus de hominibus: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis [Ioan. XVII, 2]. Numquid in solam carnem acceperat potestatem, et non maxime in animas, quas primitus liberabat? Ergo ibi erat anima, ibi erat caro, ibi totus homo; et totus homo cum Verbo, et Verbum cum homine, et homo et Verbum unus homo, et Verbum et homo unus Deus. Dicat ergo, Miserere mei, Deus, miserere mei. Non expavescamus voces petentis misericordiam et exhibentis. Ideo enim petit, quia exhibet: ad hoc enim homo, quia misericors; non ut conditionis necessitate nasceretur, sed ut nos de conditione necessitatis liberaret. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Audis magistrum orantem, disce orare. Ad hoc enim oravit, ut doceret orare: quia ad hoc passus est, ut doceret pati; ad hoc resurrexit, ut doceret sperare resurrectionem.
6 Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Hoc plane iam totus Christus dixit: hic est et vox nostra. Non enim iam transiit iniquitas, adhuc fervet iniquitas. Et in fine dixit ipse Dominus abundantiam futuram iniquitatis: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12]. Quis autem perseverabit usque in finem, quoadusque transeat iniquitas? Qui fuerit in Christi corpore, qui fuerit in membris Christi, et a capite didicerit patientiam perseverandi. Transis tu, et ecce transierunt tentationes tuae; et is in aliam vitam in quam ierunt sancti, si sanctus fueris. In aliam ierunt martyres: si martyr fueris, is et tu in aliam vitam. Numquid quia tu transisti hinc, propterea iam transiit iniquitas? Nascuntur alii iniqui, sicut moriuntur alii iniqui. Quomodo ergo alii iniqui moriuntur, et alii nascuntur; sic alii iusti eunt, et alii nascuntur. Usque in finem saeculi nec iniquitas deerit premens, nec iustitia patiens. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas: id est, tu proteges me, et ut ab aestu iniquitatis non arescam, tu umbraculum praebebis mihi.
7 (vers. 3.) Clamabo ad Deum altissimum. Si altissimus est, quomodo audit te clamantem? Nata est experimento fiducia: Deum, inquit, qui benefecit mihi. Si antequam eum quaererem benefecit mihi, clamantem me non exaudiet? Bene enim nobis fecit Dominus Deus mittendo nobis Salvatorem nostrum Iesum Christum, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram [Rom. IV, 25]. Pro qualibus mori voluit Filium suum? Pro impiis. Impii autem non quaerebant Deum, et quaesiti sunt a Deo. Sic est ergo ille altissimus, ut non sit ab illo longe miseria nostra et gemitus noster; quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
8 (vers. 4, 5.) Misit de coelo, et salvum fecit me. Iam homo ipse, iam caro ipsa, iam Filius Dei, secundum nostram participationem manifestum est, quia salvatus est, et misit de coelo Pater, et salvavit eum; misit de coelo et resuscitavit eum: sed ut noveritis quia et ipse Dominus se resuscitavit; utrumque positum est in Scriptura, quia et Pater illum resuscitavit, et quia ipse se resuscitavit. Audite quia Pater illum resuscitavit: Apostolus dicit, Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen [Philipp. II, 8, 9]. Audistis Patrem resuscitantem et exaltantem Filium; audite quia et ipse carnem suam resuscitavit: in figura templi dicit ad Iudaeos, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Evangelista autem exposuit nobis quid diceret: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui [Ioan. II, 19, 21]. Modo ergo ex persona precantis, ex persona hominis, ex persona carnis dicit, Misit de coelo, et salvum fecit me.
9 Dedit in opprobrium conculcantes me. Qui illum conculcaverunt, qui mortuo insultaverunt, qui tanquam hominem crucifixerunt, quia Deum non intellexerunt, dedit eos in opprobrium. Videte si non est factum: non futurum credimus, sed completum agnoscimus. Saevierunt Iudaei in Christum, superbierunt in Christum: ubi? In civitate Ierusalem. Ubi enim regnabant, ibi tumebant, ibi cervices erexerunt. Post passionem Domini eradicati inde sunt; et perdiderunt regnum, in quo regem Christum agnoscere noluerunt. Quemadmodum dati sunt in opprobrium, videte: dispersi sunt per omnes gentes, nusquam habentes stabilitatem, nusquam certam sedem. Propterea autem adhuc Iudaei sunt, ut Libros nostros portent ad confusionem suam. Quando enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus Paganis istas Litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem quia nos illas Christiani composuimus, ut cum Evangelio quod praedicamus finxerimus Prophetas, per quos praedictum videretur quod praedicamus; hinc eos convincimus quia omnes ipsae Litterae quibus Christus prophetatus est, apud Iudaeos sunt, omnes ipsas Litteras habent Iudaei. Proferimus Codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergo opprobrio sunt Iudaei? Codicem portat Iudaeus, unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant. In tale opprobrium dati sunt Iudaei; et impletum est quod tanto ante praedictum est: Dedit in opprobrium conculcantes me. Quale autem opprobrium est, fratres, ut hunc versum legant, et ipsi caeci attendant ad speculum suum? Sic enim apparent Iudaei de Scriptura sancta quam portant, quomodo apparet facies caeci de speculo: ab aliis videtur, ab ipso non videtur. Dedit in opprobrium conculcantes me.
10 Quaerebas forte cum diceret, Misit de coelo, et salvum me fecit: Quid misit de coelo? quem misit de coelo? Angelum misit, ut salvum faceret Christum, et per servum salvus fit Dominus? Omnes enim Angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt Angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad adiutorium: sicut scriptum est, quod Angeli ministrabant ei [Matth. IV, 11], non tanquam misericordes indigenti, sed tanquam subiecti omnipotenti. Quid ergo misit de coelo, et salvum fecit me? Modo audimus [Edd., audiemus. At Mss. plures, audivimus. Et quidam, audimus.] in alio versu quid de coelo miserit: Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam. Ad quam rem? Et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Misit, inquit, de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et ipse Christus ait, Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]. Missa est ergo veritas, ut erueret animam meam hinc de medio catulorum leonum; missa est misericordia. Ipsum Christum invenimus et misericordiam et veritatem; misericordiam nobis compatientem, et veritatem nobis retribuentem [Edd., tribuentem: cuius loco reponimus ex Mss., retribuentem.]. Hoc est ergo quod paulo ante dixi, quia et ipse se resuscitavit. Si enim veritas resuscitavit Christum, et si veritas animam Christi eruit de medio catulorum leonum; ut misericors fuit mori pro nobis, ita verax fuit resurgere ad iustificandos nos. Dixerat enim se resurrecturum, et veritas mentiri non potuit; et quia veritas et verax, propterea cicatrices veras ostendit, quia vera vulnera pertulit. Has cicatrices tenuerunt discipuli, palpaverunt, manifestaverunt sibi; exclamavit qui misit digitos in compunctum latus, et ait, Dominus meus et Deus meus [Id. XX, 28]. Misericordia pro illo mortuus erat, et veritate ad illum resurrexerat. Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Qui sunt catuli leonum? Populus ille minutus, male deceptus, male seductus a principibus [Er. et Lov., a principibus sacerdotum. Vox, sacerdotum, abest ab Am. et Mss.] Iudaeorum: ut illi leones, illi catuli leonum. Omnes fremuerunt, omnes occiderunt. Audituri enim sumus hic et caedem ipsorum, modo in consequentibus versibus psalmi huius.
11 Et eruit, inquit, animam meam de medio catulorum leonum. Quare dicis, Et eruit animam meam? Quid enim passus [Edd., passurus. At Mss., passus.] eras, ut erueretur anima tua? Dormivi conturbatus. Expressit Christus mortem suam. Certe de illo David legimus quod fugerit in speluncam, non tamen quia dormivit in spelunca. Alius David est in spelunca, alius David est qui dicit, Dormivi conturbatus. Videmus perturbationem ipsius; non illo turbato, sed illis turbantibus. Turbatum se enim dixit, secundum opinionem frementium, non secundum cedentis conscientiam. Putaverunt se illi turbasse, putaverunt vicisse: ille autem dormivit conturbatus. Tam placatus erat iste turbatus, ut quando vellet, dormiret. Nemo dormit turbatus: omnes qui perturbantur, aut a somno excitantur, aut in somnum vergi non permittuntur. Ille autem turbatus est, et dormivit. Magna humilitas perturbati, magna potestas dormientis. De qua potestate veniebat quod dormivit? De qua ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego eam pono, et iterum sumo eam [Ioan. X, 18]. Turbaverunt illi, et dormivit ipse. Cuius typum gerebat Adam, quando immisit ei Deus soporem, ut de latere illi coniugem faceret [Gen. II, 21]. Num enim non poterat uxorem facere primo homini etiam de latere vigilantis? aut propterea voluit eum dormire, ne sentiret cum sibi costa detraheretur? Postremo, quis ita dormit, ut osse sibi convulso non expergiscatur? Qui potuit sine dolore auferre costam dormienti, potuit et vigilanti. Sed quare voluit dormienti facere? Quia dormienti Christo in cruce facta est coniux de latere. Percussum est enim latus pendentis de lancea [Ioan. XIX, 34], et profluxerunt Ecclesiae Sacramenta. Dormivi, inquit, conturbatus. Et in alio psalmo manifestat hoc, ubi ait: Ego dormivi, et somnum cepi. Ibi expressit potestatem suam. Poterat et illic dicere, Dormivi, sicut dixit hic. Quid est autem, Ego dormivi? Id est, quia volui, dormivi. Non illi me in somnum nolentem compulerunt; sed mea voluntate ego dormivi, secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Propterea ibi sequitur et dicit: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me [Psal. III, 6].
12 Dormivi conturbatus. Unde turbatus? quibus turbantibus? Videamus quomodo inurat [Sic septem Mss. At Edd., indurat: mendose.] malam conscientiam Iudaeis, volentibus excusare se ab interfectione Domini. Nam propterca eum, sicut loquitur Evangelium, iudici tradiderunt, ne ipsi eum occidisse viderentur. Cum enim dixisset eis iudex tunc Pilatus, Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum; responderunt, Nobis non licet interficere quemquam [Ioan. XVIII, 31]. Interficere non licet, tradere interficiendum licet? Quis autem occidit? Qui audito clamore cessit, an qui clamando ut occideretur extorsit? Ipse Dominus dicat testimonium a quibus occisus est, utrum ab illo Pilato qui nolens eum occidit: unde etiam eum flagellavit, et veste ignominiosa induit, et flagellatum ad eorum oculos produxit, ut saltem poena flagellorum eius satiati, eum occidi non extorquerent. Propterea etiam cum videret eos perseverare, sicut legimus, lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine iusti huius [Matth. XXVII, 24]. Videris utrum ille innocens, qui vel cessit clamantibus: multo magis tamen illi nocentes, qui clamando eum occidere voluerunt. Sed nos interrogemus et audiamus Dominum, quibus tribuat mortem suam, quia dixit, Dormivi turbatus. Interrogemus eum, et dicamus: Quoniam dormisti turbatus, qui te persecuti sunt? qui te occiderunt? Numquid forte Pilatus, qui militibus dedit in ligno suspendendum, clavis transfigendum? Audite qui: Filii hominum. Illos utique dicit, quos persecutores passus est. Sed quomodo ipsi occiderunt, qui ferrum non ferebant? Qui gladium non strinxerunt, qui impetum in eum non fecerunt ad occidendum, unde occiderunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius aculus. Noli attendere inermes manus, sed os armatum: inde gladius processit quo Christus occideretur; quomodo et de ore Christi, unde et Iudaei occiderentur. Habet enim ille gladium bis acutum [Hic Edd. addunt, occidentis et resurgentis: quod abest a Mss.] [Apoc. I, 16]: et resurgens percussit eos, et divisit ab eis quos faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas malas, ille bonas. Nam habet et ipse sagittas bonas, verba bona, unde sagittat cor fidele, ut ametur. Ergo aliae istorum sagittae, et alius istorum gladius. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Lingua filiorum hominum machaera acuta, et dentes eorum arma et sagittae. Quando ergo percusserunt, nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige [Matth. XXVII, 4, ] [et Ioan. XIX, 6].
13 (vers. 6.) Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exsultet hic Propheta. Superius enim omnes illos versus Dominus loquebatur: Propheta quidem, sed ex persona Domini, quia in Propheta Dominus. Et quando loquitur ex persona sua Propheta, ipse Dominus loquitur per eum, qui ei dictat veritatem quam loquatur. Modo ergo ex persona Prophetae audite, fratres mei. Vidit Dominum in Spiritu iste propheta humiliatum, caesum, flagellatum, colaphis percussum, expalmatum manibus, sputis illitum, spinis coronatum, ligno suspensum; illos saevientes, illum tolerantem; illos exsultantes, illum quasi victum vidit in Spiritu: et post illam iam omnem humiliationem, et illorum furorem resurrexisse eum, et illa omnia quae fecerant Iudaei saevientes facta esse inania; et elatus [Sic Mss. At Edd., elevatus.] gaudio, tanquam videret fieri, Exaltare, inquit, super coelos, Deus. Homo in cruce, et super coelos Deus. Remaneant in terra saevientes, tu in coelo esto iudicans. Ubi sunt qui furebant? ubi sunt dentes eorum arma et sagittae? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Alio enim loco psalmus hoc dicit, volens eos ostendere inaniter saevisse, et inaniter in furias praecipitatos esse: quoniam nihil potuerunt facere Christo ad horam crucifixo, et postea resurgenti, atque in coelo sedenti, sagittae infantium factae sunt plagae eorum [Psal. LXIII, 8]. Quomodo infantes faciunt sibi sagittas? De cannis [Mss., canniciis.]. Sagittae autem quae? aut quae vires? aut qui arcus? aut qui ictus? aut quod vulnus? Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Utquid exaltaris super coelos Deus? Fratres, exaltatum Deum super coelos, non videmus, sed credimus: super omnem autem terram gloriam eius non tantum credimus, sed etiam videmus. Qualem verum vesaniam patiantur haeretici, quaeso ut attendatis. Illi praecisi a compagine Ecclesiae Christi, et partem tenentes, totum amittentes, nolunt communicare orbi terrarum, qua diffusa est gloria Christi. Nos autem Catholici in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus quacumque gloria Christi diffusa est. Videmus enim quod tunc cantatum est, modo completum. Exaltatus est super coelos Deus noster, et super omnem terram gloria ipsius. O haeretica insania! Quod non vides credis mecum, quod vides negas: credis mecum exaltatum Christum super coelos, quod non videmus; et negas gloriam eius super omnem terram, quod videmus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
14 (vers. 7.) Redit ad verba Domini: et ipse Dominus narrare nobis incipit, tanquam alloquens nos, exsultante etiam Propheta et dicente, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Confirmat nos et ipse, tanquam dicens nobis: Quid mihi facere potuerunt illi qui me persecuti sunt? Quare autem nos alloquitur? Quia faciunt et nobis. Sed nihil faciunt qui nos similiter fuerint persecuti. Videat enim Charitas Vestra alloquentem nos Dominum, et exhortantem nos exemplo suo. Muscipulam paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Voluerunt illam quasi de coelo deponere, et ad inferiora deprimere: Curaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Mihi nocuerunt, an sibi? Ecce ille exaltatus est super coelos Deus, et ecce super omnem terram gloria ipsius: regnum Christi videmus, ubi est regnum Iudaeorum? Quoniam ergo fecerunt quod facere non debuerunt, factum est in illos quod pati debuerunt: ipsi foderunt foveam, et ipsi inciderunt in eam. Quod enim persecuti sunt Christum, Christo non obfuit, sed ipsis obfuit. Et nolite putare, fratres, ipsis solis hoc accidisse. Omnis qui parat foveam fratri suo, necesse est ut ipse incidat in eam. Intendite, fratres mei, christianos oculos habete, nolite decipi visibilibus. Forte enim alicui vestrum, quia hoc dixi, subvenit modo aliquis qui voluit fratri suo fraudem facere, et voluit ei aliquas insidias machinari, et machinatus est, et implevit, et cecidit frater in insidias eius, et spoliatus est, aut pressus est, sive carcere, sive falso testimonio, sive aliqua nefaria criminatione circumventus: videtur autem iste oppressus, ille oppressisse; iste victus, ille vicisse; et falsum putatur quod diximus, quoniam quicumque foveam paraverit fratri suo, ipse cadit in eam. Interrogo vos tanquam christianos, ut sumatis exemplum de his quae iam novimus. Pagani persecuti sunt martyres, et martyres capti sunt, ligati sunt, in carcerem missi sunt, bestiis subrecti sunt [Edd., bestiis subiecti. At Mss., bestiis subrecti. Vid. supra, col. 605, lin. 10, cum nota.], alii ferro percussi, alii ignibus concremati: vicerunt persequentes, et victi sunt martyres? Absit. Quaere gloriam martyrum apud Deum, quaere foveam Paganorum in confossa conscientia: ibi est enim fovea quo cadit impius, in conscientia mala. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante se: nescit qua eat; quomodo qui ambulat in via cum ceciderit in foveam, perdidit viam. Videtis ergo omnes malefactores perdidisse viam, implicatos facinore. Sed iam te tradidit in manus forte latronis, aut in manus alicuius iniusti vel circumventi a se iudicis: et tu in pressura es, ille laetatur, ille exsultat. Noli, iam dixi, noli habere oculos Paganorum: christianos oculos habe. Vides illum qui exsultat: ipsa exsultatio est fovea ipsius. Melior est enim tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis. Ipsa laetitia iniqua facientis, ipsa est fovea: illuc quisque cum ceciderit, oculos perdit. Te doles, quia perdidisti vestem; et illum non doles, quia perdidit fidem? Quis vestrum graviore damno percussus est? Ecce ille occidit, tu occideris: vivit ille, tu mortuus es? Absit. Ubi est fides Christianorum? ubi est ille qui moritur ad tempus? Audiat Dominum suum: Qui credit in me, licet moriatur, vivit [Ioan. XI, 25]. Ergo qui non credit, licet vivat, mortuus est. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Omnibus malis necesse est ut hoc contingat.
15 (vers. 8.) Bonorum autem patientia praeparatione cordis excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus, dicens quod sequitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. Quid fecit mihi? Paravit foveam, cor meum paratum est. Ille paravit foveam ad decipiendum, ego cor non parabo ad perpetiendum? Ille paravit foveam ad opprimendum, ego cor non parabo ad tolerandum? Propterea ille incidet in eam, ego autem cantabo et psallam. Audi cor paratum in Apostolo, quia imitatus est Dominum suum: Gloriamur, inquit, in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 3-5]. Erat in pressuris, in catenis, in carceribus, in plagis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in omni vastatione laborum et dolorum [II Cor. XI, 27], et dicebat: Gloriamur in tribulationibus. Unde, nisi quia paratum est cor eius? Ideo cantabat et psallebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam.
16 (vers. 9.) Exsurge, gloria mea. Ille qui fugerat a facie Saül in speluncam, Exsurge, gloria mea, glorificetur Iesus post passionem. Exsurge, psalterium et cithara. Quid vocat, ut surgat? Duo organa video, corpus autem Christi unum video: una caro resurrexit, et duo organa surrexerunt. Alterum ergo organum psalterium, alterum cithara. Organa dicuntur omnia instrumenta musicorum. Non solum illud organum dicitur, quod grande est, et inflatur follibus; sed quidquid aptatur ad cantilenam, et corporeum est, quo instrumento utitur qui cantat, organum dicitur. Distincta sunt autem inter se ista organa; et volo, quantum Dominus dat, indicare vobis, et quomodo distincta sunt, et quare distincta, et quare utrique dicatur, Exsurge. Iam diximus, una caro Domini resurrexit; et dicitur, Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium est organum, quod quidem manibus fertur percutientis, et chordas distentas habet; sed illum locum unde sonum accipiunt chordae, illud concavum lignum quod pendet et tactum resonat, quia concipit aerem, psalterium in superiore parte habet. Cithara autem hoc genus ligni concavum et resonans in inferiore parte habet. Itaque in psalterio chordae sonum desuper accipiunt; in cithara autem chordae sonum ex inferiore parte accipiunt: hoc interest inter psalterium et citharam. Quid ergo duo haec organa nobis figurant? Excitat enim Christus Dominus Deus noster psalterium suum et citharam suam, et dicit, Exsurgam diluculo. Puto quia hic iam agnoscitis Dominum resurgentem. Legimus in Evangelio: videte horam resurrectionis. Quamdiu per umbras quaerebatur [Nonnulli edd., quaeretur Christus? Postea Edd. ferebant, Lux itaque. At Mss., Luxit.] Christus? Luxit, agnoscatur; diluculo resurrexit [Marc. XVI, 2]. Sed quid est psalterium? quid est cithara? Per carnem suam Dominus duo genera factorum operatus est, miracula et passiones: miracula desuper fuerunt, passiones de inferiore fuerunt. Illa enim quae fecit miracula, divina erant; sed per corpus fecit, per carnem fecit. Caro ergo divina operans, psalterium est: caro humana patiens, cithara est. Sonet psalterium; illuminentur caeci, audiant surdi, stringantur paralytici, ambulent claudi, surgant aegroti, resurgant mortui: iste est sonus psalterii. Sonet et cithara; esuriat, sitiat, dormiat, teneatur, flagelletur, irrideatur, crucifigatur, sepeliatur. Cum ergo vides in illa carne quaedam sonuisse desuper, quaedam de inferiore parte, una caro resurrexit, et in una carne agnoscimus et psalterium et citharam. Et ista duo genera factorum impleverunt Evangelium, et praedicatur in gentibus; nam et miracula et passiones Domini praedicantur.
17 (vers. 10-12.) Ergo surrexit psalterium et cithara diluculo, et confitetur Domino: et quid ait? Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in gentibus: quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Coeli supra nubes, et nubes infra coelos: et tamen ad hoc coelum proximum pertinent nubes. Sed aliquando nubes recumbunt in montibus, usque adeo in proximo aere conglomerantur. Coelum autem sursum est, habitationes Angelorum, Sedium, Dominationum, Principatuum, Potestatum. Illud ergo forte videatur fuisse dicendum, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Etenim in coelo Angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem veritatis, sine ulla caligine visionis, sine interpolatione [Plerique Mss., interpellatione.] aliqua falsitatis: vident, diligunt, laudant, non fatigantur. Ibi veritas: hic autem in nostra miseria utique misericordia. Misero enim praebenda est misericordia. Non enim opus est misericordia sursum, ubi nullus est miser. Hoc propterea dixi, quia videtur congruentius dici potuisse, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Nubes enim intelligimus praedicatores veritatis, homines portantes istam carnem caliginosam quodammodo, unde Deus et coruscat miraculis, et tonat praeceptis: et ipsi sunt illae nubes de quibus dicit Isaias ex persona Domini, increpans quamdam vineam malam, sterilem, spinosam, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]: id est, mandabo Apostolis meis, ut deserant Iudaeos, et non illis evangelizent, sed evangelizent in terra bona Gentium, unde non spinae, sed uvae procedant. Novimus ergo nubes Dei esse praedicatores veritatis, Prophetas, Apostolos, omnes recte proferentes verbum veritatis et habentes in se lumen occultum, sicut habent nubes unde coruscant: homines ergo nubes. Quid sibi itaque vult, Domine, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua? Veritas praepollet in Angelis: sed dedisti illam et hominibus, et deduxisti illam usque ad nubes. Sursum [Omnes Mss., Rursus.] misericordia videntur Angeli non indigere; sed quia homines miseros tu miseraris, et praebendo illis misericordiam communicatione resurrectionis Angelos facis, usque ad coelos est misericordia tua. Gloria Domino nostro, et misericordiae ipsius, et veritati ipsius, quia nec deseruit nos misericordia facere beatos per gratiam suam, nec fraudavit nos veritate: quia primo veritas carne operta venit ad nos, et sanavit per carnem suam oculum interiorem cordis nostri, ut eam postea facie ad faciem videre possemus [I Cor. XIII, 12]. Agentes ergo illi gratias, dicamus cum ipso Psalmo ultimos versus, quos iamdudum etiam dixit: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Hoc enim ei dixit Propheta ante tot annos: hoc modo videmus nos; hoc ergo dicamus et nos.
Augustinus HOME

bke12.13v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LVII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 56

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik