monumenta.ch > Augustinus > 60
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIX. SERMO AD POPULUM <<<     >>> IN PSALMUM LXI. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LX. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1.) Considerandum cum Vestra Charitate psalmum istum suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et breviter loquamur. Quantum adiuverit ipse qui nos iubet loqui, sic ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis multus, nec occupatis onerosus. Titulus eius non nos tenet. Est enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Et ipsi David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris eius et in corpore sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus agnoscere, non alicuius extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non est autem unus homo, sed tanquam unus unitas loquitur. In Christo autem nos omnes unus homo; quia huius unius hominis caput est in coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte quid dicat [Plures Mss., dicant.].
2 (vers. 2-4.) Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Iam ergo non unus; sed ideo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a finibus terrae? Non clamat a finibus terrae, nisi haereditas illa, de qua dictum est ipsi Filio: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Haec ergo Christi possessio, haec Christi haereditas, hoc Christi corpus, haec una Christi Ecclesia, haec unitas quae nos sumus, clamat a finibus terrae. Quid autem clamat? Quod supra dixi, Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Id est, hoc ad te clamavi: a finibus terrae: id est, undique.
3 Sed quare clamavi hoc? Dum angeretur cor meum. Ostendit se esse per omnes gentes toto orbe terrarum [Edd., non in magna gloria. Abest, non, a Mss.] in magna gloria, sed in magna tentatione. Namque vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine tentatione: quia provectus noster per tentationem nostram fit, nec sibi quisque innotescit nisi tentatus, nec potest coronari nisi vicerit, nec potest vincere nisi certaverit, nec potest certare nisi inimicum et tentationes habuerit. Angitur ergo iste a finibus terrae clamans, sed tamen non relinquitur. Quoniam nos ipsos, quod est corpus suum, voluit praefigurare et in illo corpore suo, in quo iam et mortuus est, et resurrexit, et in coelum ascendit; ut quo caput praecessit, illuc se membra secutura confidant. Ergo nos transfiguravit in se, quando voluit tentari a satana [Matth. IV, 1]. Modo legebatur in Evangelio quia Dominus Iesus Christus in eremo tentabatur a diabolo. Prorsus Christus tentabatur a diabolo. In Christo enim tu tentabaris, quia Christus de te sibi habebat carnem, de se tibi salutem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumelias, de se tibi honores; ergo de te sibi tentationem, de se tibi victoriam. Si in illo nos tentati sumus, in illo nos diabolum superamus. Attendis quia Christus tentatus est, et non attendis quia vicit? Agnosce te in illo tentatum, et te in illo agnosce vincentem. Poterat a se diabolum prohibere: sed si non tentaretur, tibi tentando vincendi magisterium non praeberet. Itaque non mirum, si inter tentationes positus iste clamat a finibus terrae. Sed quare non vincitur? In petra exaltasti me. Iam ergo hic agnoscimus quis clamet a finibus terrae. Recolamus Evangelium: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Id. XVI, 18]. Ergo illa clamat a finibus terrae, quam voluit aedificari super petram. Ut autem aedificaretur Ecclesia super petram quis factus est petra? Paulum audi dicentem: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. In illo ergo aedificati sumus. Propterea petra illa in qua aedificati sumus, prior percussa est ventis, flamine, pluvia [Matth. VII, 24, 25], quando Christus a diabolo tentabatur. Ecce in qua firmitate te voluit stabilire. Merito non vacat vox nostra, sed exauditur: in magna enim spe positi sumus; In petra exaltasti me.
4 Deduxisti me, quia factus es spes mea. Ille si nostra spes factus non esset, non nos deduceret. Deducit tanquam dux, et in se ducit tanquam via, et ad se perducit tanquam patria. Deducit ergo nos. Unde? Quia factus est spes nostra. Unde factus est spes nostra? Ecce sic quomodo audistis quia tentatus est, quia passus est, quia resurrexit, factus est spes nostra. Quid enim nobis dicimus quando haec legimus? Non enim perdet nos Deus, propter quos Filium suum misit tentari, crucifigi, mori, resurgere: non enim vere nos despicit Deus, propter quos Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [Rom. VIII, 32]. Sic ergo factus est spes nostra. In illo vides et laborem tuum, et mercedem tuam; laborem in passione, mercedem in resurrectione. Sic ergo factus est spes nostra. Habemus enim duas vitas; sed unam in qua sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nota nobis est; quam speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum habes. Quomodo toleras? Ut non vincaris a tentatore. Laboribus suis, tentationibus, passionibus, morte sua demonstravit tibi vitam Christus in qua es; resurrectione sua demonstravit tibi vitam in qua eris. Nos enim non noveramus nisi nasci hominem et mori; resurgere hominem et vivere in aeternum non noveramus: suscepit quod noveras, et demonstravit quod non noveras. Ideo ergo factus est spes nostra in tribulationibus, in tentationibus. Vide Apostolum dicentem: Non solum autem, sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Id. V, 3-5]. Ergo factus est ipse spes nostra, qui dedit nobis Spiritum sanctum: et ambulamus modo ad spem; non enim ambularemus, nisi speraremus. Quid ait ipse Apostolus? Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et item: Spe enim salvi facti sumus [Id. VIII, 24, 25].
5 Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. Angitur cor meum, inquit ista unitas a finibus terrae, et laboro inter tentationes et scandala: invident Pagani, quia victi sunt; insidiantur haeretici pallio velati nominis christiani; intus in ipsa Ecclesia vim patitur frumentum a palea: inter haec omnia cum angitur cor meum, clamabo a finibus terrae. Sed non me deserit ipse qui me exaltavit super petram, ut deducat me usque ad se: quia etsi laboro, diabolo per tot loca et tempora et occasiones insidiante adversus me, hic est mihi turris fortitudinis; quo cum confugero, non solum vitabo tela inimici, sed etiam in illum quae voluero securus ipse iaculabor. Ipse enim Christus est turris; ipse nobis factus est turris a facie inimici, qui est et petra super quam aedificata est Ecclesia. Caves ne feriaris a diabolo? Fuge ad turrem: nunquam te ad illam turrem diabolica iacula secutura sunt; ibi stabis munitus et fixus. Quomodo autem fugies ad turrem? Ne forte quisque in tentatione positus corporaliter quaerat turrem istam; et cum eam non invenerit, fatigetur, aut deficiat in tentatione. Ante te est turris: recordare Christum, et intra in turrem. Quomodo recordaris Christum, ut intres in turrem? Quidquid pateris, cogita quia prior passus est, et cogita quo fine passus est, ut moreretur et resurgeret. Talem et tu finem spera qualis in illo praecessit, et intrasti in turrem non consentiendo inimico. Si enim consenseris inimico, tunc ad te pervenit oppugnantis iaculum. Tu potius in illum iaculare tela, quibus feriatur, quibus vincatur. Quae sunt ista tela? Verba Dei, fides tua, spes ipsa tua, opera bona. Non dico: Sic esto in ista turre, ut vaces ibi, et sufficiat tibi quia non ad te hostis tela perveniunt. Age ibi aliquid; non cessent manus: opera bona tua gladii sunt interficientes inimicum.
6 (vers. 5.) Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Videtis quia ille, de quo diximus, est qui clamat. Quis nostrum est inquilinus usque in saecula? Paucis diebus hic vivimus, et transimus: inquilini enim hic sumus, habitatores in coelo erimus. Ibi es inquilinus, unde auditurus es vocem Domini Dei tui: Migra. Nam de domo illa aeterna in coelis nemo te iubebit migrare. Hic ergo inquilinus. Unde etiam dicitur in alio psalmo: Inquilinus ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13]. Hic ergo inquilini sumus; ibi Dominus nobis mansiones dabit aeternas: Multae, inquit, mansiones sunt apud Patrem meum [Ioan. XIV, 2]. Mansiones illas non tanquam inquilinis dabit, sed tanquam civibus in aeternum mansuris. Hic tamen, fratres, quia non modico tempore futura erat Ecclesia in hac terra, sed hic erit Ecclesia usque in finem saeculi: ideo hic dixit, Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Saeviat quantumlibet inimicus, oppugnet me, insidias mihi praeparet, scandalis crebrescat, et faciat angi cor meum: inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat huius saeculi finis, et nos ab ista temporali aeterna illa habitatio suscipiat, ad quam nos deducet qui factus est spes nostra. Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Si diu eris inquilinus, quasi hoc illi diceremus, laboraturus ergo es in terra inter tantas tentationes: nam si paucorum dierum hic esset Ecclesia, cito finirentur tentatoris insidiae. Bene; paucorum dierum velles esse tentationes: sed quomodo colligeret natos omnes, nisi diu hic esset, nisi usque in finem protenderetur? Noli invidere caeteris post futuris; noli, quia iam transisti, pontem misericordiae [Vox, misericordiae, abest a plerisque Mss.] velle praecidere: sit hic usque in saecula. Et quid de tentationibus, quae necesse est ut abundent quanto magis veniunt scandala? Etenim ipse ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed illa Ecclesia quae clamat a finibus terrae, in his est de quibus sequitur dicens: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12, 13]. Sed unde perseverabis? Quae vires tuae inter tanta scandala, inter tantas tentationes, inter tantas pugnas? quibus viribus vincis hostem quem non vides? numquid tuis? Ergo quia usque in saecula erit inquilinus iste hic, quae illi spes est ut duret? Cooperiar in velamento alarum tuarum. Ecce quare securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et suscipiant nos saecula aeterna: quia cooperimur in velamento alarum ipsius. Aestus est saeculi, sed magna umbra est sub alis Dei: Cooperiar in velamento alarum tuarum.
7 (vers. 6.) Quoniam tu, Deus [Lov., Deus meus. Abest, meus, ab Er. et Mss., nec est apud LXX.], exaudisti orationem meam. Quam? A qua coepit: Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Hoc ad te clamavi a finibus terrae. Ideo cooperiar in velamento alarum tuarum, quia exaudisti deprecationem meam. Admonemur ergo, fratres, non cessare orando, quamdiu tempus est tentationum. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Perseveremus ergo in timore nominis Dei: aeternus Pater non nos fallit. Laborant filii, ut suscipiant parentum suorum haereditatem, quibus mortuis successuri sunt? nos non laboramus accipere haereditatem ab illo Patre, cui non morienti succedamus, sed cum illo in ipsa haereditate in aeternum vivamus! Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
8 (vers. 7.) Dies super dies regis adiicies annos eius. Hic est ergo rex cuius membra sumus. Rex Christus est, caput nostrum, rex noster. Dedisti illi dies super dies; non solum istos dies in isto tempore cum fine, sed dies super istos dies sine fine. Habitabo, inquit, in domo Domini, in longitudinem dierum [Psal. XXII, 6]. Quare, in longitudinem dierum, nisi quia modo brevitas est dierum? Omnis enim res quae finem habet, brevis est: sed regis huius dies super dies, ut non diebus solum istis transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo sancti in diebus illis qui non habent finem. Ibi unus dies est, et multi dies sunt. Quia multi dies sunt, dixi iam, In longitudinem dierum: quia unus dies, sic intelligitur, Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II, 7]. Unum diem dixit hodie: sed iste dies non ponitur in medio inter hesternum et crastinum, nec initium eius finis est hesterni, nec finis eius initium crastini. Nam et anni Dei dicti sunt: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 28]. Quomodo anni, sic dies, sic unus dies, Quidquid vis dicis de aeternitate. Ideo quidquid vis dicis, quia quidquid dixeris, minus dicis. Sed ideo necesse est aliquid dicas, ut sit unde cogites quod non potest dici. Dies super dies regis adiicies annos eius, usque in diem generationis et generationis. Generationis huius et generationis futurae: generationis huius quae comparatur lunae, propter quod luna nascitur, crescit, perficitur, senescit et occidit; sic sunt generationes istae mortales: et generationis qua regeneramur resurgendo, et permanebimus in aeternum cum Deo, quando iam non sicut luna, sed quod ait Dominus, Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui [Matth. XIII, 43]. Luna enim figurate in Scripturis pro mutabilitate huius mortalitatis ponitur. Ideo ad Iericho descendebat ille ab Ierusalem qui incurrit in latrones: quia Iericho civitas verbum est hebraeum, et interpretatur latnie Luna. Descendebat ergo tanquam ab immortalitate ad mortalitatem: et merito in itinere vulneratus a latronibus et semivivus relictus est [Luc. X, 30] ille Adam, ex quo est totum genus humanum. Ergo dies super dies regis adiicies annos eius, usque in diem generationis, generationis mortalis accipio. Cuius generationis alterius mentionem fecisti? Cuius? audi:
9 (vers. 8.) Permanebit in aeternum in conspectu Dei: Secundum quid, aut propter quid? Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Dicit et alio loco: Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius [Psal. XXIV, 10]. Magnus sermo de veritate et misericordia, sed brevitatem promisimus. Breviter accipite quid sit veritas et misericordia; quia non parvum est quod dictum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam, ut peccata nobis omnia dimitteret, et vitam aeternam promitteret: veritas autem, quia non fallit reddere quae promisit. Agnoscamus hic eam, et nos faciamus: ut quomodo nobis Deus exhibuit misericordiam suam et veritatem suam; misericordiam dimittendo peccata nostra, veritatem exhibendo promissa sua: sic et nos faciamus hic misericordiam et veritatem; misericordiam circa infirmos, circa egentes, circa inimicos etiam nostros; veritatem non peccando, nec adiiciendo peccatum super peccatum. Quoniam qui multum sibi pollicetur de misericordia Dei, subrepit in animum ipsius ut faciat iniustum Deum, et putet quia si permanserit peccator, et noluerit recedere ab iniquitatibus suis, veniet ille, et ibi eum positurus est ubi ponit servos suos qui ei obtemperant. Et iustum hoc erit, ut ibi te ponat perseverantem in peccatis, ubi positurus est illos qui recesserunt a peccatis? Sic vis iniustus esse, ut et Deum facias iniustum? Quid vis ergo convertere Deum ad voluntatem tuam? Tu convertere ad voluntatem Dei. Quis est ergo qui hoc facit, nisi ex illis paucis, de quibus dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]. Merito et hic misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Quid est, ei? Sufficeret, quis requiret: quare, addidit, ei, nisi quia multi quaerunt misericordiam eius et veritatem discere in libris eius; et cum didicerint, sibi vivunt, non illi; sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]; praedicant misericordiam et veritatem, et non faciunt misericordiam et veritatem? Sed praedicando illam, norunt illam: non enim praedicarent illam, nisi nossent illam. Sed qui Deum amat et Christum, in praedicando misericordiam et veritatem ipsius, ipse illam requiret ei, non sibi: id est, non ut ipse habeat ex hac praedicatione commoda temporalia, sed ut prosit membris ipsius, id est fidelibus eius, cum veritate ministrando quod novit; ut qui vivit non iam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est [II Cor. V, 15]. Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei?
10 (vers. 9.) Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Si psallis nomini Dei, ne psallas ad tempus. Vis in saeculum saeculi psallere? vis in aeternum psallere? Redde ei vota tua de die in diem. Quid est, redde ei vota tua de die in diem? De die isto in illum diem. Persevera reddere vota in isto die, donec venias ad illum diem: hoc est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Augustinus HOME

bke12.26r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LIX. SERMO AD POPULUM <<<     >>> IN PSALMUM LXI. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 60

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik