monumenta.ch > Augustinus > 61
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXI. SERMO AD PLEBEM.

1 (vers. 1.) Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intelligendi verbi Dei, adiuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum [Psal. LXXXIV, 13], et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo quem modo cantavimus. Titulus eius est, In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi David. Iam vobis insinuatum esse quid sit Idithun, recolo [In Psal. XXXVIII, n. 1.]. Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit, latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam transilierit positus sit: de quo spirituali quodam et securo loco intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat [Plures Mss., moneat.] qui transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud quod transilivit, non sit superbiae sed provectus.
2 (vers. 2-4.) In quodam ergo loco munito positus ait, Nonne Deo subiicietur anima mea? Audierat enim, Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Matth. XXIII, 12]: et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae infra essent, sed humilis ex eo qui [Sic aliquot Mss. Edd. vero, ex eo quod supra esset.] supra esset; tanquam minantibus ei ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit, Nonne Deo subiicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti quaeritis laqueos? Insultatione deiicere me vultis, aut seductione decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo sum? Nonne Deo subiecta erit anima mea? Quantumcumque accedam, quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subiecta erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit, scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cuius alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in ipso psalmo sequitur, Nec manus peccatorum dimoveat me [Psal. XXXV, 12]: cui consonat, Non movebor amplius. Ad illud enim quod ibi dictum est, Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet hic, Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est, Non veniat mihi pes superbiae, respondet hic, Nonne Deo subiecta erit anima mea?
3 Ergo de superiore loco munitus et tutus, cui factus est Dominus refugium, cui est ipse Deus in locum munitum, respicit ad eos quos transilivit, et despiciens eos loquitur, tanquam de turri excelsa; nam et hoc dictum est de eo, Turris fortitudinis a facie inimici [Psal. LX, 4]: attendit ergo ad eos, et dicit, Quousque apponitis super hominem? Insultando, opprobria iaciendo, insidiando, persequendo, apponitis super hominem onera; apponitis super hominem quantum potest [Tres Mss., quantum non potest ferre.] ferre homo: sed ut ferat homo, sub illo est qui fecit hominem. Quousque apponitis super hominem? Si ad hominem attenditis, Interficite omnes. Ecce apponite, saevite, interficite omnes. Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae: instate, impellite, quasi deiecturi. Et ubi est, Non movebor amplius? Sed quare, Non movebor amplius? Quia ipse est Deus salutaris meus, susceptor meus. Ergo homines potestis apponere onera [Sic duo Mss. Alii cum Edd., apponere hominem super hominem.] super hominem: numquid super Deum qui tuetur hominem?
4 Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine, ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intelligere personam nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Unus enim homo cum capite et corpore suo Iesus Christus, salvator corporis et membra corporis, duo in carne una [Gen. II, 24, ] [et Ephes. V, 31], et in voce una, et in passione una; et cum transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim Christum intelligas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in Christo: si autem Christum intelligas solum caput, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum eius Paulus apostolus, Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea [Coloss. I, 24]? Si ergo in membris Christi es, quicumque homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris, quantum ex passionibus tuis [Edd., mensuram implens, non superfundens. Tantum ergo pateris quantum ex passionibus suis, etc., pauloque post, id est in nobis ipsis ad communem hanc quasi rempublicam. Nam quisque, etc. Tum infra: et pro posse virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus paratoria plenaria: passionum omnium finis non erit, nisi, etc. Emendatur locus ad Mss. et ad Bedae collectionem in Paulum. Quae collectio in Corb. Ms. ubi Floro tribuitur, habet pro portione virium: at caeteri Mss. hic, possessione. Utrumlibet non minus apte: quando ad morem canonis solvendi habita ratione possessionum alludit Augustinus. Porro vox, finis, abest a Mss., qui loco, paratoria, praeferunt quidam, pariatoria, alii, paritoria; forte mensurae vel tributi cuiusdam nomen: pro quo nescimus an legendum parata vero, uti legit clariss. Cangius in Gloss., voce, Plenaria.] inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus. Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi sunt Prophetae a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae [Matth. XXIII, 35], appositum est super hominem, quia praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi: sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit manus [Gen. XXXVIII, 27], sed tamen capiti connectebatur et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Ierusalem coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex huius civitatis Christus est: ipse enim ei dicit, Mater Sion, dicet homo. Dicit ei, Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 5]. Ille ergo rex eius, qui eam fundavit Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad similitudinem [Sic plerique Mss. At Er., connexus eis refert ad similitudinem, etc. Lov., connexus eis refert similitudinem. Regius Ms., referte ad, etc.] nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et cum capite est, et sub capite. De Christo enim dictum est, cum laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami naturales [Rom. XI, 21]: Quorum adoptio, inquit, et testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Id. IX, 4, 5]. Ex quibus Christus secundum carnem, tanquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam Altissimus. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Inde et deinceps a sanguine Ioannis, per sanguinem Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen eius, videamus si non populi inania meditamini [Psal. II, 1], dicentes: Quando morietur, et peribit nomen eius [Psal. XL, 6]. Tanquam parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite supra: Susceptor meus, non movebor amplius; quia tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me [Psal. CXVII, 13].
5 (vers. 5.) Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et iam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: iam Ioseph ille spiritualis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tanquam in Aegyptum, post humiliationem carceris, post factionem [Sic Er. et Mss. At Lov., fractionem.] falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est, Ferrum pertransivit animam eius [Psal. CIV, 18]; iam honorificatus est, iam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus [Gen. XXXVII, XXXIX, XLI]. Victi eius humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, iam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud, Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta [Matth. V, 14]. Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet [Psal. CXI, 10]. Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit, Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala [Plerique Mss.: Optemus illis bene, etiamsi putant male.]. Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis [Psal. V, 11]. Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere, Statuisti pedes meos supra petram [Psal. XXXIX, 3].
6 Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra unum? Interim cum dicit, Apponitis super hominem; tanquam super unum: et cum dicit, Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno. Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est, una civitas et una civitas? Babylonia una; Ierusalem una. Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo. Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos. Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat, invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Et iussit ei ligari manus et pedes, et proiici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium. Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus esse quod constat ex multis, ubi iussit eum proiici foras, et mittit in debitas poenas, subiecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XXII, 10-14]. Quid est hoc? Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6], impletae sunt nuptiae recumbentium; proiectus est inde solus unus, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes vocati, multi electi, unus proiectus? Si diceret, Multi enim sunt vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte verisimilius intelligeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde proiectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Proiecto uno, electi remanserunt. Quomodo, proiecto uno de multis, pauci electi, nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21], ad unam illam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri, humiles, mites, sancti, iusti, pii, boni; omnes ad unam civitatem pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi maior est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata; civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41]. Christus enim hoc dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem ad sinistram constitutis tanquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim, qui paratus est diabolo et angelis eius.
7 Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de te dicta sunt, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 3]. Et si oblitus fuero tui, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea [Psal. CXXXVI, 5]. Dulcis est enim una patria, et vere una patria, sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est. Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus, quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale [I Cor. XV, 46]. Ideo civitas illa maior aetate, quia prior natus est Cain, et postea Abel [Gen. IV, 1, 2]: sed in his maior serviet minori [Id. XXV, 23]. Illa maior aetate; ista maior dignitate. Quare illa maior aetate? Quia non prius quod spirituale est, sed quod animale. Quare ista maior dignitate? Quia maior serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut legimus [Id. IV, 17]: antequam esset ulla civitas, in primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio intelligas iam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat civitas. Aedificata est et postea Ierusalem, regnum Dei, civitas sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis futura. Intelligite itaque magnum mysterium, et tenete quod praelocutus sum, Non prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Ierusalem, non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo quae appellabatur Iebus, unde Iebusaei. Ea capta, devicta, subiecta, aedificata est nova civitas tanquam destructa vetere; et appellata Ierusalem, Visio pacis, civitas Dei [Ios. XVIII, 28]. Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad Ierusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi [Rom. V, 19]. Et omnes in Adam morimur [I Cor. XV, 22]; et unusquisque nostrum ab Adam natus est. Transeat ad Ierusalem; destruetur vetus, et aedificabitur novus. Tanquam devictis Iebusaeis, ut aedificetur Ierusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum [Coloss. III, 9, 10]. Iamque aedificatis in Ierusalem, et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Mala ergo civitas ab initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum conditur.
8 Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate, altera pro iustitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Ierusalem; et rursum quidam pertinentes ad Ierusalem, administrent res pertinentes ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo, sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Respicite ergo populum illum primum, positum etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico. Fuerunt reges magni [Forte, mali.] in Ierusalem; notum est; numerantur, nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et administrabant res Ierusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Ierusalem administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit, et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res Babyloniae cives de Ierusalem [Dan. III, 97]. Respicite nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de quibus dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis Ierusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Ierusalem, unde, Quae dicunt facite? unde, super cathedram Moysi sedent? Rursus si cives sunt ipsius Ierusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo, unde, Quae faciunt facere nolite [Matth. XXIII, 2, 3], nisi quia et audituri sunt, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem [Luc. XIII, 27]? Notum est ergo vobis, cives malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura; cuius regnum transiturum est [Edd., cuius regnum transitorium est: Mss., transiturum.], cum veniet illud regnum de quo oramus, Veniat regnum tuum [Matth. VI, 10], et de quo praedictum est, Et regni eius non erit finis [Luc. I, 33]: terrena ergo respublica habet cives nostros administrantes res eius. Quam multi enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis, et iudices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt? Omnes iusti et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de te dicta sunt, civitas Dei [Psal. LXXXVI, 3]. Et quasi angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus civitatis sanctae iubentur servare fidem praepositis suis, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum; sive servi, ut dominis suis subditi sint [I Petr. II, 13, 18], et Christiani Paganis; et servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas [Psal. LVI, 2]. Iubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles: cives Babyloniae iubentur tolerari a civibus Ierusalem, et amplius obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia; tanquam implentibus, Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo [Matth. V, 41]. Hanc totam civitatem dispersam, diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis tanquam spinae in sepibus, aut tanquam ligna infructuosa in silvis; quique intus estis tanquam zizania, vel tanquam palea; omnes quotquot estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite omnes: tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum.
9 Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis [Psal. XXXIV, 12]. Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus meum sitiebam traiicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine vituli manducantis fenum [Psal. CV, 20], terrena quaerentium: quia omnis caro fenum [Isai. XL, 6]. Erat ergo, ut dixi, corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua sparsit, bibendum populo dedit [Exod. XXXII, 20]; et ira Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim enim desistunt ab unitate corporis eius. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt; comminuti [Plerique Mss., minutatim credunt.] credunt. Et quid iam evidentius, quam quod in corpus illud civitatis Ierusalem, cuius imago erat populus Israel, per Baptismum traiiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum [Plures Mss., ut potum daretur. Quidam: ut potus daretur.] daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim, Sitio, mulier, da mihi bibere [Ioan. IV, 7]. Samaritana illa ad puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce positus, Sitio, dixit [Ioan. XIX, 28]; quamvis illi non hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi [Matth. IX, 17], sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum vetus [Sic Mss. At Edd., et malum vetus. Dicitur enim et vinum vetus.], veteres homines de quibus dictum est, Non enim est illis commutatio [Psal. LIV, 20], ut eversis Iebusaeis aedificaretur Ierusalem [II Reg. V, 6].
10 Sic et corpus capitis huius usque in finem ab initio currit in siti. Et quasi ei diceretur, Quid in siti? quid tibi deest, o corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta, quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi [Psal. LXXI, 11]. Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris? Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi [Matth. XXII, 14]. Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis eius fimbriam tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit, Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis [Marc. V, 25-31]. Tanquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui solemnitatibus Ierusalem implent Ecclesias, solemnitatibus Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant, obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa portant, Pagani licet sint, Iudaei licet sint; honorant, laudant, praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi honorem meum cogitaverunt repellere.
11 (vers. 6.) Quid tu, o Idithun, corpus Christi, transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non perseverabis usque in finem? non audies, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, quamvis quoniam [Sic Mss. At Edd., quoniam quamvis.] abundat iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 13, 12]? Et ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis est [Philipp. III, 20]? Illi autem inhaerent terrenis; tanquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus. Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis iam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subiicietur anima mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo subiicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25]? Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea; veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: iubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subiicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.
12 (vers. 7.) Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris meus; ergo iustificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me. Hic enim vocor et iustificor, ibi autem glorificor; et inde ubi glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo: est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13]. Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo.
13 (vers. 8.) In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et gloriosus; salvus, quia iustus ex impio, ab illo iustificatus [Rom. IV, 5]; gloriosus autem, quia non solum iustificatus, sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit [Id. VIII, 30]. Iustificatio ergo ad salutem pertinet, glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet, disputare non opus est. Quia iustificatio pertinet ad salutem, quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui sibi videbantur iusti, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur: talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit: Non veni vocare iustos sed peccatores in poenitentiam [Matth. IX, 12, 13]. Appellavit ergo sanos iustos; non quia Pharisaei hoc erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum occidebant. Appellavit tamen sanos iustos, aegrotantes peccatores. Ut ergo iustificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea. Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec perveniam ad perfectam iustificationem et salutem. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes [Rom. VIII, 24]. Donec veniam ad illam glorificationem, ubi iusti fulgebunt in regno Patris sui tanquam sol [Matth. XIII, 43]. Interim nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates [Ephes. VI, 12]. Deus ergo auxilii mei, et spes mea in Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo.
14 (vers. 9.) Sperate in eum, omne concilium plebis. Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis, resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra. Nolite cedere [Edd., credere. At Mss., cedere.] eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam [Psal. XLI, 4, 5]. Commemoratus sum quod audio, Ubi est Deus tuus? memoratus sum haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo, Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid times effundere? Iacta in Dominum curam tuam [Psal. LIV, 23], et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo odibiles [Rom. I, 29, 30]; ubi possunt palam oppugnantes, ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adiutor noster. An aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adiutor noster; securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos [Id. VIII, 31]? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum, levantes animas vestras: Deus adiutor noster.
15 (vers. 10.) Et iam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos iam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium [Psal. IV, 3]? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui iudicat in gentibus, et replet ruinas [Psal. CIX, 6]; ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes [Rom. XII, 17]. Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui proiectus est de turba convivantium [Matth. XXII, 13]. Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit [Id. XII, 25]: sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est [Id. XXV, 41]: Ipsi de vanitate in unum.
16 (vers. 11.) Et illos videte quia sitit; videte quia currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in Deo: et numquid iniquitas est apud Deum [Rom. IX, 14]? Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus, illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu sitis: qui contra te ista cogitant [Mss. plerique: Tu siti qui contra ista cogitant.], ab eis quos bibis produntur. Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est iniquitas; potens non est nisi iustitia. Occultari potest ad tempus veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas, permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis iustitiam. In rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis? Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire inimicum tanquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat [I Petr. V, 8]? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est: tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruenlum [I Tim. VI, 17]. Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem, non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Si pascit lamnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit, necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu audi: Divitiae si fluant [Aliquot Mss., affluant.], ne apponatis cor. Ille non habet; iste habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tanquam de fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce iam non concupiscis adhuc habere, quia multa habes: audi, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere. Et quid est, Ne apponatis cor? Neque sperare in incerto divitiarum [I Tim. VI, 17]. Ergo, Divitiae si fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua [Psal. LI, 9]. Ergo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant divitiae, cor apponatis; non iam vanitatem diligatis, et mendacium quaeratis. Beatus enim cuius est Dominus Deus spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces [Psal. XXXIX, 5]. Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis? Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de pondere iudicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun.
17 (vers. 12, 13.) Quid sequitur? Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera sua. Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo. Etenim Psalmum ad terminum duximus adiuvante Domino: post haec quae dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus. Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intelligere hoc: et si non potuero, et intelligit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum positum sit prius, Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret, Semel locutus est Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis huius amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit, Semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit, Semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit.
18 Semel locutus est Oeus. Quid dicis, Idithun? Si tu loqueris qui transilivisti eos: Semel locutus est? Ego Scripturam aliam consulo, et dicit mihi: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis [Hebr. I, 1]. Quid est, Semel locutus est Deus? Nonne ille est Deus, qui in primordio generis humani locutus est ad Adam? Nonne idem ipse locutus est ad Cain, ad Noe, ad Abraham, ad Isaac, ad Iacob, ad Prophetas omnes, et ad Moysen? Unus erat Moyses; et quoties ad eum locutus est Deus? Ecce etiam uni non semel, sed saepius locutus est Deus. Deinde locutus est ad Filium hic positum: Tu es Filius meus dilectus [Matth. III, 17]. Locutus est Deus Apostolis, locutus est omnibus sanctis, etiamsi non voce sonante per nubem, in corde tamen ubi ipse magister est. Unde ille dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo [Psal. LXXXIV, 9]. Quid est ergo, Semel locutus est Deus? Multum transiliverat iste, ut perveniret illuc, ubi semel locutus est Deus. Ecce breviter dixi Charitati Vestrae. Hic inter homines, hominibus saepe, multis modis, multis partibus, per multiformem creaturam locutus est Deus: apud se semel Deus locutus est, quia unum Verbum genuit Deus. Iste ergo Idithun transiliens eos, transiliverat acie mentis forti, et valida, et praefidenti, transiliverat terram, et quidquid in terra est; aerem, nubes omnes ex quibus locutus est Deus multa, et saepe, et multis: transiliverat etiam omnes Angelos acie fidei. Erat enim iste transiliens non contentus terrenis, sed velut aquila volans praetervectus omnem nebulam qua tegitur omnis terra. Dicit enim Sapientia: Et nebula texi omnem terram [Eccli. XXIV, 6]. Pervenit ad aliquid liquidum, universam transiliens creaturam, et quaerens Deum, et effundens super se animam suam; pervenit ad principium, et Verbum Deum apud Deum; et invenit unius Patris unum Verbum; et vidit quia semel locutus est Deus; vidit Verbum per quod facta sunt omnia [Ioan. I, 3], et in quo simul sunt omnia, non diversa, non separata, non inaequalia. Non enim Deus quod per Verbum faciebat, ipse non noverat; si autem quod faciebat noverat, in illo erat antequam fieret quod fiebat. Si enim non in illo erat quod fiebat antequam fiebat, ubi noverat quod faciebat? Non enim potes Deum dicere ignorata fecisse. Scivit itaque Deus quod fecit. Et ubi scivit antequam faceret, si sciri nisi facta non possunt? Sed a factis sciri nisi ante facta non possunt; a te scilicet, ab homine in imo facto, et in imo posito: antequam autem fierent haec omnia, sciebantur ab illo a quo facta sunt, et quod scivit fecit. Ergo in Verbo illo per quod fecit omnia, antequam fierent erant omnia; et cum facta sunt, ibi sunt omnia: sed aliter hic, aliter ibi; aliter in propria natura in qua facta sunt, aliter in arte per quam facta sunt. Quis hoc explicet? Conari possumus: ite cum Idithun, et videte.
19 Iam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est Deus: videamus quomodo duo haec audivit, Duo haec audivi. Forte non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec, inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur, audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis. Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo [Id. XVI, 12]. Quid est ergo, Duo haec audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Unum Verbum habet; semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi. Amicus autem sponsi stat et audit eum [Ioan. III, 29], ut verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur [Id. VIII, 44]: ne diceres, Quis es tu qui mihi hoc dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et ille [Sic Mss. At Edd., illa.] tibi loquor quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus. Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria, eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus.
20 Dicat ergo iam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intelligite potestatem Dei; intelligite misericordiam Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae; propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec, ipse Dominus noster Iesus Christus; propter haec, Apostoli; propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et misericordiam. Potestatem eius timete; misericordiam eius amate. Nec sic de misericordia eius praesumatis, ut potestatem contemnatis: nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humiliat; et hunc exaltat [Psal. LXXIV, 8]: hunc humiliat potestate; illum exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere misericordiam. Ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa misericordiae. Pertinet ergo ad eius potestatem damnare iniquos. Et quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui respondeas Deo [Rom. IX, 22, 23, 20]? Time ergo et treme eius potestatem; sed spera eius misericordiam. Diabolus [Edd., diabolo. At Mss., diabolus, nominandi casu.] potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere diabolus quantum vult, non aliquis iustorum remaneret, aut aliquis fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim permittitur [Mss., admittitur.] tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in mensura [Psal. LXXIX, 6]. Noli ergo timere permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem. Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi, vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis [I Cor. X, 13]?
21 Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo [Rom. XIII, 1]. Noli dicere, Et quid ei dat tantam potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet aequitatem [Sic Mss. Edd. vero: Et quare dat tantam potestatem, et non de potestate habet aequitatem?]? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit [Id. IX, 14]. Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus. Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non reprehenderes iniquitatem, nisi videndo iustitiam. Reprehensor iniquitatis esse non potest qui non cernit iustitiam, cui comparatam reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc iniustum est, nisi scias quid sit iustum? Quid si enim iustum est et hoc, quod dicis iniustum? Absit, inquis, iniustum est: et clamas quasi videntibus [Aliquot Mss., fidentibus.] oculis, videns hoc iniustum esse utique ex aliqua regula iustitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tanquam artifex discernens iustum ab iniusto. Ergo quaero a te: Iustum hoc esse unde vides? Ubi, inquam, vides hoc iustum, quo viso, reprehendis iniustum? Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde hoc iustum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod iustum est, et tu tibi potes dare iustitiam? Nemo sibi dat quod non habet. Ergo cum sis iniustus, esse non potes iustus, nisi convertendo te ad quamdam iustitiam manentem; a qua si recedis, iniustus es; ad quam si accedis, iustus es. Te recedente non deficit; te accedente non crescit. Ubi est ergo ista iustitia? Quaeres in terra? Absit. Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, iustitiam quaerens. Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Iustitia enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo, transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies fontem iustitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae [Psal. XXXV, 10]. Si enim tu de rore exiguo iudicare vis quod iustum est, et quod iniustum est; numquid iniquitas apud Deum, unde ad te manat tanquam de fonte iustitia, in quantum iustum sapis, cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem iustitiae Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper [Eccli. III, 22]. Quia ad haec quae tibi praecepit Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time qui quantum vult, tantum facit, et qui iniuste nihil facit, et quidquid fecerit, iustum est. Putabamus iniustum esse nescio quid: ex hoc quia fecit Deus, crede iustum esse.
22 Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, iuste facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum [Isai. LVIII, 7]. Haec enim iustitia tua est; hoc enim tibi praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum facere, iudicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit Dominus [Id. I, 16-18]. Disputare vis, antequam facias unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cuius innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere, Non occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor eius, discuteres facta eius, examinares cogitationes eius, ut possis mihi dicere: Iniuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur mihi quidam iustus, sine controversia iustus, sine dubitatione iustus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat [Psal. LXVIII, 5], obiicitur mihi. Et quid dicam de Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab iniustis, et tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si iustus es, displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus, sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine iusti ad delendum chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et eius angelos debellandos [Coloss. II, 14, 15]; opus nobis erat passione Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona egit passio Domini! Et tamen passio huius iusti non esset, nisi Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit. Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non permisisset, nisi iustum esset. Voluerunt occidere: pone quia non potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus enim interrogat iustum et impium [Psal. X, 6]; et, In cogitationibus impii interrogatio erit [Sap. I, 9]. Discutit Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent, et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit, imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati Dei. Ille ergo inique voluit; Deus iuste permisit. Itaque, fratres mei, et Iudas malignus traditor Christi, et persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32]. Dispone, si potes; distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua [Psal. LXV, 13]: vide quid ibi [Sic Mss. At Edd., tibi.] fecerit iniquus, quid iustus. Ille voluit; iste permisit: ille iniuste voluit; iste iuste permisit. Voluntas iniusta damnetur; permissio iusta glorificetur. Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte, praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum. Quanta bona facta sunt iusti de malo iniusti! Hoc est magnum [Reg. liber, regnum.] Dei, quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et iudicio permittit: permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit adiutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra quam potest ferre, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis sustinere [I Cor. X, 13]: ut quod te sinit pati tentationem, potestas eius sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre, misericordia eius sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera eius. Et post tractatum de Psalmo, cum mathematicus in populo monstraretur, de eo idem ipse intulit.
23 Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult. Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore suo benedicant, et in corde suo maledicant, iste ex christiano et fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis, diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens, illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars; et iustum non faciebat Deus, sed Iovis: et alia multa [Plerique Mss., mala.] sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium [Psal. IV, 3]? Modo, sicut de illo credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem [Sic Mss. At Edd., hominum interitum, se, etc.] se aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens. Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset, clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia misericordia est, ne ille seductor retrahat [Tres Mss., redeat ad cor.] cor, et oppugnet. Custodite vos; non vos lateat conversatio eius, via eius; ut testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse conversum. Non enim silebit fama de vita eius, quando sic vobis et videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere [Act. XIX, 19]. Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperarentur ab illo qui novit [Unus et alter Ms., venit.] quaerere quod perierat [Luc. XV, 32]. Perierat ergo iste; nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta [Aliquot Mss., suscepta.] esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro illo per [Sic Er. et Mss. At Lov.: Orate pro illo Christum.] Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes impietates eius. Dominus vobiscum.
Augustinus HOME

bke12.27v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LX. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 61

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik