monumenta.ch > Augustinus > 72
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXI. <<<     >>> IN PSALMUM LXXIII. SERMO AD POPULUM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXII. SERMO [Sermo ad plebem habitus forte an. 411, in pervigilio S. Cypriani, ex epist. 140, ad Honoratum, c. 5, n. 13.---Mss. Audoenensis et Claram. addunt in titulo sermonem hunc habitum esse in Basilica Restituta. M.]

1 (vers. 1.) Audite, audite dilectissima viscera corporis Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in vanitates et insanias mendaces [Psal. XXXIX, 5]; et qui adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem habet, id est titulum, Defecerunt hymni David, filii Iesse [In editione Bibliorum Vulgata ad superioris Psalmi finem pertinet iste versiculus, Defecerunt hymni David, filii Iesse: quem Ambrosius cum Augustino similiter accepit pro titulo huius Psalmi LXII]: Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum est nomen David, nusquam est additum filii Iesse, nisi in hoc solo. Quod credendum est non frustra factum, neque inaniter: ubique enim nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium charitatis. Quid est, Defecerunt hymni David, filii Iesse? Hymni laudes sunt Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo, Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum. Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt ergo hymni David, ait: et addidit, filii Iesse. Erat enim David rex Israel, filius Iesse [I Reg. XVI, 18], tempore quodam Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi erat, tanquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice, non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed iam spiritualiter: illi ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intelligebant et quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari, praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Iesu Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus, in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore revelandus tanquam fructu apparente, sicut scriptum est, Floruit virga de radice Iesse [Isai. XI, 1]: sic etiam ipsum Novum Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum iurare sibi, et in iuramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et iura [Gen. XXIV, 2]? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille manum posuit iurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per Isaac et Iacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus noster Iesus Christus.
2 Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum interrogemus. Gentes iam credentes in Christum, et quasi superbire cupientes contra Iudaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit, ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et eius rei fructus invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam [Vox, bonam, abest a Mss.] olivam, noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide sta [Unus Ms., fide stas.]; noli altum sapere, sed time. Quid enim est, Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur [Rom. XI, 17-24].
3 Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales. Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam inducti sunt ab Aegypto liberati: per Iesum Nave introducti sunt in terram promissionis, ubi etiam Ierusalem terrena aedificata est, ubi regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto, transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus [Sic tres Mss. Alii cum Edd., ac terroribus.] solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit David, filius Iesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cuius semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David, filius Iesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim pro magno habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc solum laudabant Deum, nondum intelligentes quid in illis figuris praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt hymni David; non Filii Dei, sed filii Iesse. Periculosum locum tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus: accepistis quare dictum sit, Defecerunt hymni David, filii Iesse.
4 Cuius vox est Psalmus [Regius Ms., Psalmi.]? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur. Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte Domino filios arietum [Psal. XXVIII, 1]. Qui inde arietes? Petrus, Ioannes, Iacobus, Andreas, Bartholomaeus, et caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id est, primo superbus, postea humilis. Saül enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi iactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis nosse quid sit Saulus? Ipsum audi iam Paulum recordantem quid fuerit per malitiam suam, et quid iam sit per gratiam Dei; audi quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius blasphemus, et persecutor, et iniuriosus [I Tim. I, 13]. Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur: Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus. Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum id quod sum [I Cor. XV, 9, 10]. Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus iam in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit Deus plebem suam, de plebe ex Iudaeis veniente, plebem suam, inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin [Rom. XI, 2, 1]. Ergo et Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga. Itaque cum audieris [Sic Mss. At Edd., cum audis veteris vocem synagogae.] vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus hymnis David, filii Iesse; id est deficientibus rebus temporalibus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae iam ibi non erant; sed ibi tanquam in radice occultabantur quibusdam secretis mysteriorum, quae, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae fuerunt [I Cor. X, 6].
5 Et attendite iam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione [Exod. I, 10]; populus Christianus, ante fidem praedestinatus iam Deo, et adhuc serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subiugatus Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum nostrum Iesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius [Exod. XIV, 22, 23]; moriuntur in Baptismo omnia peccata nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo patria datur, nec tanquam iam hostes desint, secure triumphatur; sed restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant iam abluti Baptismo? Numquid iam regnant cum Christo? Nondum ventum est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo? Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via huius eremi constitutus, Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei [Philipp. III, 13, 14]; tanquam diceret, Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi iam, fratres, in eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, significationes sunt rerum quas in hac solitudine huius vitae, ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est, oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam deficeret.
6 Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia, tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritualium, et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis [Sic melioris notae Mss. Ad Edd., pro temporalibus bonis.], non spiritualibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his omnibus figurae erant; et non intelligens quid ibi lateret in rebus figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus nostris, cum iam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo. Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in talibus cordibus hymni deficiebant? Quia iam talia cogitabant, Deum non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis, impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid illis servat? Seipsum. Iam quantum arbitror, curritur in Psalmo; intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo.
7 Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris [Psal. XV, 26, 27]. Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera iaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum [Mss., non mutatur, sed mutat.]: sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde!
8 (vers. 2.) Quid autem tibi? Mei autem pene commoti sunt pedes. Quando commoti sunt pedes, nisi quando non erat rectum cor? Unde non erat rectum cor? Audi: Paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod dixit, pene; hoc dixit, paulo minus: et quod dixit, pene moti sunt pedes; hoc dixit, effusi sunt gressus. Pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus. Moti pedes: sed unde, moti pedes, et effusi gressus? Moti pedes, ad errandum; effusi gressus, ad lapsum; non omnino, sed pene. Quid enim est? Iam ibam in errorem, non ieram: iam cadebam, non cecideram.
9 (vers. 3.) Sed quare et [Sic Er. et Mss. At Lov., sed quare ad hoc.] hoc? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Attendi peccatores; vidi illos habere pacem. Quam pacem? Temporalem, fluxam, caducam atque terrenam; sed tamen talem qualem et ego a Deo desiderabam. Vidi illos habere qui non serviebant Deo, quod ego desiderabam ut servirem Deo; et moti sunt pedes mei, et pene effusi sunt gressus mei.
10 (vers. 4, 5.) Quare autem hoc habent peccatores, dicit breviter: Quia non est declinatio mortis [Aliquot Mss. constanter praeferunt, morti.] eorum; et firmamentum in flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Iam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum: non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum. Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen aeternum supplicium praeparatur?
11 (vers. 6.) Propterea quid hinc isti, dum non flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit, obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplintos; attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare quae potest, usque ad diem occisionis. Iam bonum est, fratres, in ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tanquam ad victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem [Prov. VII, 22]. Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est, obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua. Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti impietate sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum, quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum videret truces censcientias, quisquis animas eorum posset inspicere diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen impietatis, Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro magno optemus [Sic Mss. Edd. vero, petamus.], qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt. Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem, audite.
12 (vers. 7.) Primo isti describantur. Prodiet [Edd., prodiit. At plerique et potiores Mss., prodiet: iuxta Graec. LXX, exeleusetai.] quasi ex adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite, fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit, Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam [Sic aliquot probae notae Mss. At Edd., exiguitate quadam.] necessitatis affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis, quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: huius ex adipe processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus et abiectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis, et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel dignatur audire; vide si non etiam in te ipso [Forte, in te ipsum.] prodiet iniquitas ex adipe eius. Iam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, iam sueti compalpari verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti: Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet? Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est. Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.
13 Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt. Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis. Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere tumorem tuum, noli attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta laqueata contegunt, simul te et pauperem contegit tectum mundi coelum; sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem; teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita exieritis, et istae carnes, exhalata [Sic plures Mss. Alii cum Edd., exuta.] anima, fuerint putrefactae, dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali, de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives, sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Iam ubique Evangelium praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui iacebat ante ianuam divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; attende et illum parem [Aliquot Mss., patrem.] tuum qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante ianuam suam, et de digito eius aquae stillam desideravit, qui de mensa eius cadentes micas desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum erat in flagello eius; in laboribus hominum non fuit, et inter homines flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Sed cui dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito sero dicturus est, Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis [Luc. XVI, 19 31]; quando ei non conceditur fructus poenitentiae. Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem cordis.
14 (vers. 8.) Cogitaverunt et locuti sunt malignitatem. Sed loquuntur malignitatem homines et cum timore, isti autem quomodo? Iniquitatem in altum locuti sunt. Non solum locuti sunt iniquitatem; sed etiam clare, audientibus omnibus, superbe: Ego facio, ego ostendo; senties cum quo habes, vivere te non sinam [Hic in Edd. praemittitur, superbe: quod a Mss. abest.]. Vel cogitares ea, non etiam effunderes: vel intra claustra cogitationis mala cupiditas coerceretur, vel refrenaret eam intra cogitationem suam. Quare? an forte macer est? Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Iniquitatem in altum locuti sunt.
15 (vers. 9.) Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod dictum est, Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum est alio loco de talibus: Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eius [Psal. CXLV, 4]. Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur superbiam [Mss., superba.]; et in coelum ponunt os suum, et trascendunt terram. Si ultimum suum diem non cogitaret, id est iudicii sui ultimum diem, latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum os suum, et lingua eius transiit super terram.
16 (vers. 10.) Ideo revertetur huc populus meus. Iam ipse Asaph revertitur huc. Vidit enim ista abundare iniquis, vidit superbis: redit ad Deum, et incipit quaerere et disputare. Sed quando? Cum dies pleni invenientur in eis. Quid est, dies pleni? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [Gal. IV, 4]. Ipsa est plenitudo temporis, quando venit ille temporalia docere contemni, non habere magnum quidquid mali homines cupiunt; pati quidquid mali homines metuunt. Factus est via, revocavit ad cogitationem intimam, admonuit quid a Deo quaerendum esset. Et vide de qua cogitatione reverberata in se, et quodammodo revocante fluctus impetus sui, transitur ad vera eligenda. Ideo revertetur populus meus huc; et dies pleni invenientur in eis.
17 (vers. 11.) Et dixerunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Vide per quam cogitationem transeunt. Ecce iniqui felices sunt non curat Deus res humanas. Vere scit quid agamus? Videte quae dicuntur. Rogamus, fratres; iam Christiani non dicant: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo.
18 (vers. 12.) Unde enim tibi videtur non scire Deum, et non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima visibilibus rebus et terrenis vendiderat iustitiam suam. Qualis iustitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam ipsa iustitia, aut cum quisquam negat res alienas, maius damnum patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem, iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Inde ergo nescit Deus, et inde non est scientia in Altissimo!
19 (vers. 13.) Et dixi: Ergo [Vox, ergo, hoc loco deest in Er. et in Mss.] sine causa iustificavi cor meum. Quando servio Deo, et ista non habeo; non serviunt illi, et his abundant: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus [Sic Mss. iuxta Graec. LXX. At Edd., inter innocentes.] manus meas. Hoc sine causa feci. Ubi est merces bonae vitae meae? ubi est praemium servitutis meae? Bene vivo, et egeo; et iniquus [Sic Er. et aliquot Mss. Alii cum Lov., inimicus.] abundat. Et lavi in innocentibus manus meas.
20 (vers. 14.) Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna. Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus aestuant: accessionem creticam [In Edd. criticam. At in omnibus Mss. per e scriptum est, creticam.] medici vocant, per quam transitur ad sanitatem; maior ibi aestus, sed ducens ad salutem; maior ibi ardor, sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba sunt, fratres, molesta, et pene blasphema, Quomodo scivit Deus? Hoc est et pene: non dixit, Nescivit Deus; non dixit, Non est scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem. Audi iam sanitatem: Ergo in vanum iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur, corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum.
21 (vers. 15.) Si dicebam, Narrabo sic: id est, docebo sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa iuste vivunt qui iuste vivunt, quia perdidit homo iustus servitutem suam, quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate? Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste volens iam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem iustorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce generationi [Sic melioris notae Mss. Alii, generatio. At Edd., generationem.] filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam dixit Isaac, quam dixit Iacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non curat? Maiorne in me prudentia, quam in illis? maiorne intellectus in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab impietate.
22 (vers. 16.) Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur, quando non se iam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod nesciebat. Iam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare, et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur omnia, vel quia stellis subiectae sunt voluntates nostrae, quia unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum: doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cuius pene commoti sunt pedes, et cuius paulo minus effusi sunt gressus; in hunc ibat errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit cognoscere; et damnavit scientiam in qua iustis Dei non congruebat. Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adiutus est, et didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit, cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent boni! Magna vis quaestionis! ideo, Hoc labor est ante me. Quasi stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi, In Deo meo transgrediar murum [Psal. XVII, 30]. Hoc labor est ante me.
23 (vers. 17.) Verum dicis: labor est ante te; sed ante Deum non est labor: fac te ante Deum ubi non est labor, et nec tibi erit labor. Et fecit hoc; nam dicit quamdiu labor ante se: Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Magna res, fratres. Iam diu laboro, inquit, et ante faciem meam laborem quemdam quasi inextricabilem video, ut cognoscam quomodo et iustus sit Deus, et res humanas curet, et non sit iniquus, quod peccantes et scelera facientes felicitatem habent in hac terra; pii vero et Deo servientes in tentationibus plerumque et in laboribus fatigantur: magna difficultas est hoc scire; sed donec introeam in sanctuarium Dei. In sanctuario enim Dei quid tibi praestatur, ut hanc solvas quaestionem? Et intelligam, inquit, in novissima; non in praesentia. Ego, inquit, de sanctuario Dei intendo oculum in finem; praesentia transgredior. Totum hoc quod vocatur humanum genus, omnis ista massa mortalitalis ventura est ad examen, ventura est ad libram; appendentur ibi opera hominum. Cuncta modo nubes involvit; sed Deo cognita sunt merita singulorum. Et intelligam, inquit, in novissima: sed non a me; nam ante me labor est. Unde intelligam in novissima? Intrem in sanctuarium Dei. Ibi ergo intellexit, et unde modo isti felices.
24 (vers. 18.) Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod iamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, maiore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur [Matth. XVI, 26]? Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: deiecisti eos dum extollerentur. Non dixit, Deiecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, deiecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, deiecti sunt. Sic enim efferri, iam cadere est: Deiecisti eos dum extollerentur.
25 (vers. 19.) Quomodo facti sunt in desolationem subito! Admiratur super eis, intelligens in novissima. Defecerunt: vere quomodo fumus, qui dum extollitur, deficit, defecerunt. Quomodo dicit, defecerunt? Quomodo qui intelligit in novissima. Defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
26 (vers. 20.) Veluti somnium exsurgentis. Quomodo defecerunt? Quomodo deficit somnium exsurgentis. Fac hominem in somnis videre se invenisse thesauros: dives est, sed donec evigilet. Veluti somnium exsurgentis: sic defecerunt, quomodo somnium evigilantis. Quaeritur igitur, et non est: nihil in manibus, nihil in lecto. Pauper dormierat, dives in somnis factus fuerat; si non evigilasset, dives esset: evigilavit, invenit aerumnam quam dimiserat dormiens. Et isti [Edd., non invenient. Abest, non, a Mss.] invenient miseriam quam sibi comparaverant: cum evigilaverint de hac vita, transit illud quod quasi in somno tenebatur, veluti somnium exsurgentis. Et ne diceretur: Quid ergo? parva tibi videtur claritas eorum, parva tibi videtur pompa eorum, parvi tibi videntur tituli, imagines, statuae, laudes, cunei clientium? Domine, ait, in civitate tua imaginem [Er. et plerique Mss. hoc tantum loco, imagines.] illorum ad nihilum rediges. Itaque, fratres mei, libere loquens de hoc loco, vel unde licet [Sic Regius codex. Alii Mss., vel unde libet. Edd. vero, veluti unde libet.]; quia quando vobis miscemur, magis vos ferimus quam docemus: in nomine Christi et in timore eius exhortor vos, ut quicumque ista non habetis, non cupiatis; quicumque habetis, non in eis praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico, Damnamini, quia habetis; sed, damnamini, si de talibus praesumatis, si de talibus inflemini, si propter talia magni vobis videamini, si propter talia pauperes non agnoscatis, si generis humani conditionem communem propter excellentem vanitatem obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat in novissima, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat. Qui autem dives est, hoc modo sit quo praecepit Apostolus: 'Praecipe,' inquit, 'divitibus huius mundi non superbe sapere; neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.' Abstulit superbiam divitum; dat consilium. Quasi dicerent: Divites sumus; superbire nos prohibes, iactare pompas divitiarum nostrarum vetas; quid ergo facturi sumus de istis divitiis? Usque adeo non est quod inde faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et quid prodest hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI, 17, 18, 19]. Ubi debent sibi thesaurizare? Quo misit iste oculum, intrans in sanctuarium Dei. Exhorrescant omnes fratres nostri divites, abundantes pecunia, auro, argento, familia, honoribus; exhorrescant quod modo dictum est: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in civitate sua imaginem illorum ad nihilum redigat; quia et ipsi in civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges.
27 (vers. 21.) Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo.
28 (vers. 22.) Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi. Ego ille, qui modo ista dico de divitibus, aliquando talia desideravi: ideo et ego ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi: non est ergo desperandum et de illis, in quos talia dicebam.
29 (vers. 23.) Quid est, non cognovi? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum. Multum interest inter istum et alios. Iste quasi pecus factus est desiderando terrena, quando redactus ad nihilum non cognovit aeterna: sed non recessit a Deo suo, quia non illa desideravit a daemonibus, a diabolo. Hoc enim iam vobis commendavi: vox est Synagogae, id est, illius populi qui non servivit idolis. Pecus quidem factus sum, a Deo meo terrena desiderans; sed nunquam recessi ab ipso Deo meo.
30 (vers. 24.) Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Iob: Mitte manum tuam, et tolle quae habet [Iob I, 11]. Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae [Prov. XVIII, 21]. Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis [Matth. XII, 37]. Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram [Sic melioris notae Mss. At Edd., in sinistra.] habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Huius dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]: coepit esse iam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae eius. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum [I Tim. I, 13]. Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id quod sum [I Cor. XV, 10]. Et cum gloria [Omnes Mss. hoc loco, in gloria.] assumpsisti me. Iam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me.
31 (vers. 25.) Et coepit cogitare felicitatem ipsam coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur, et cogitans, et aestuans in cogitatione cuiusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9], non dixit, Illud, aut illud mihi est in coelo; sed, Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo? quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi; nam explicandi nulla facultas est [Mss., nullam facultatem.]: servas, inquit, mihi tu in coelo divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam, aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi, quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et a te quid volui super terram?
32 (vers. 26.) Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras; eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam; istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper haberem [Sic meliores Mss. At Edd., Deum si semper haberem, etc], quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo, et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu? In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est cor castum; gratis iam amatur Deus, non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum. Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali; frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Iam iste redit, iam istum poenitet, iam poenitentiam iste eligit, iam dicit, Pars mea Deus. Et quomodo delectatur in ipso, quem sibi partem elegit!
33 (vers. 27.) Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt. Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus sum, inquit, et ego semper tecum. Illi vero longe recesserunt, quia non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat iam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos feminae; eligit forte divitias, et aurum eius amat, et fundos, et argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit: iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia per ipsum facta sunt omnia [Ioan. I, 3]. Perdidisti, inquit, omnem qui fornicatur abs te.
34 (vers. 28.) Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est melius, quando eum videbimus facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere, inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit res, Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo spem meam. Et quid hic ages, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes quem diligis, et facias tecum coamatores eius [Sic Mss. At Edd., et saties te cum amatoribus eius.]? Ecce si amares aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri. Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot potestis, quotquot pos essuri estis: non fit angustus; nullos in illo limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est. Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes eius: In atriis filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende [Edd., attende. At Mss., tende: pluresque ex iis paulo post habent, rape ad unum et fac unam.], noli dividere populum; sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Iam finito Psalmo, et ex isto odore [Regius liber, ardore. Alii Mss. cum Edd., odore: an forte pro, sudore.] coniicio me diuturnum habuisse sermonem: sed studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista violentia rapiatis regnum coelorum!
Augustinus HOME

bke12.68v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXI. <<<     >>> IN PSALMUM LXXIII. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 72

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik