monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXIV. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXIII. SERMO AD POPULUM.

1 (vers. 1.) Psalmi huius titulus est: Intellectus Asaph. Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid intellexerit ista synagoga. Nos autem intelligamus primitus synagogam; exinde intelligemus quid intellexerit synagoga. Omnis congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Quia ergo non est pecorum congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum; sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intelligere. Non utique eorum hominum est, qui in honore positi non intelligentes, comparati sunt iumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed eorum qui intelligunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens: Intellectus Asaph. Intelligens [Sic aliquot Mss. Alii cum Edd., intellectus.] ergo quaedam congregatio est, cuius vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam, non iam soleamus intelligere nisi populum Iudaeorum; videamus ne forte ipsius vox sit in isto psalmo. Sed qualium Iudaeorum, et qualis populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti [Matth. III, 12]; non ramorum fractorum [Rom. XI, 17], sed forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine [Rom. IX, 6-8]. Sunt ergo quidam Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I, 47]. Non secundum hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes [Gal. III, 29]. Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intelligamus Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, de tribu Beniamin [Rom. XI, 1]. Hic ergo intelligamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient [Rom. IX, 27]. Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph, quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes? Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Cum enim secundum promissa Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tanquam sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes eius. Ibi enim dicit: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid in vano iustificavi cor meum [Psal. LXXII, 1, 2, 3, 12, 13]? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus eius, ut iam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo? Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro. Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem psalmus cuius testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus habemus.
2 Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum est, ut modo audiremus ex Evangelio, Quia lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. I, 17]. Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui [Exod. XX, 12 17], et nobis praeceptum est; et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere [Duo Mss, ascendere.] mereatur montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo tuo; aut quis requiescet in monte sancto tuo [Psal. XIV, 1]? Innocens manibus, et mundo corde [Isthic in Edd. interponebatur: Haec dicimus, fratres charissimi, ut omnes de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis rebus, sed coelestia adipisci: quod abest a Mss.] [Psal. XXIII, 4]. Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem; Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo iam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens iam Salvatorem? Hoc dico, teneas promissa [Sic probae notae Mss. At Lov., Salvatorem habens, iam in hoc teneas promissa.], non quod iam acceperimus vitam aeternam; sed quia iam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur. Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle; promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa fecunditas filiorum, promissa subiectio inimicorum [Exod. III, 8]: haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa primo promitti oportebat? Quia 'non primo quod spirituale est, sed quod animale; postea,' inquit, 'spirituale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est' [I Cor. XV, 46-49]. Ad imaginem terreni pertinet Vetus Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento. Sed quamdiu prius [Sic Regius codex. Alii plerique Mss.: Sed quamdia primus, etc. Edd. vero: Sed tamdiu primus, etc] homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut aliquid iam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo, quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus, propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. I, 17]: gratia, quia impletur per charitatem quod per litteram iubebatur; veritas, quia redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste. Denique omnia quae Iudaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi iam apud illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in illa gente iam nihil horum est; iam perdidit terrena, et nondum quaerit coelestia.
3 Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes. Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui eorum inimicos persequentes fluctibus obruit [Exod. XIV, 22, 28]; non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus, sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant, occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines [Sic Mss. At Edd., omnes.] de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur, quibus iam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum. Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et gentem [Ioan. XI, 48]. Videte quia timendo terrena perdere, regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est civitas Iudaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per iniustos, sed iustus et iuste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit intellectus Asaph; et in ipso planctu, tanquam intellectus discernit terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit.
4 Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Repulisti in finem: ex persona populi Iudaeorum, et ex persona congregationis quae proprie Synagoga appellatur. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Non reprehendit, sed quaerit, Utquid, quamobrem, propter quid hoc fecisti? Quid fecisti? Repulisti nos in finem. Quid est, in finem? Forte usque in finem saeculi. An repulisti nos in Christum, qui finis est omni credenti [Rom. X, 4]? Utquid enim repulisti nos. Deus, in finem? Iratus est animus tuus super oves gregis tui. Quare iratus es super oves gregis tui; nisi quia terrenis inhaerebamus, et pastorem non agnoscebamus?
5 (vers. 2.) Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem. Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgum haereditatis tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis. Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam. Proiice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam eius. Et apprehendit; et reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat [Exod. IV, 1-4]. Quid significat? non enim frustra factum est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini? Mortem [Gen. III, 4, 5]. Ergo mors a serpente. Si mors a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum, ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur [Num. XXI, 8, ] [et Ioan. III, 14]. Sic et fiebat; sic et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est, intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt [Luc. XXIV, 21]. Sed quid dictum est? Apprehende caudam eius. Quid est, caudam? Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea videbis [Exod. XXXIII, 23]. Primo factus serpens, sed cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tanquam per serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, ut impleatur in nobis, Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Iudaeorum, vel eorum qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt, quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti sunt [Act. II, 4]. Tunc enim aliquot millia de Iudaeis ipsis Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita crediderunt, ut omnia quae habebant venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent [Act. IV, 54]. Quia ergo occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in Gentibus; explanat [Edd., exprimit. At Mss. quidam, explanat: potiores, expropriat.] unde dicat quod dixit: Redemisti virgam haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter intelligi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante, ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res redditur, iam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur, necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet, ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem. Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso.
6 (vers. 3.) Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Ierusalem. A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus eius in superbiam eorum in finem; nam et ipsi iam Christum cognoverunt. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo iam in nomine Christi evenire gaudeamus. Iam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis; iam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi [Psal. LXXI, 11]. Iam in frontibus regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt, deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant; operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi permitterentur? quando autem permitterentur, nisi iam sancta illa, primo promissiva, necessaria [Sic aliquot Mss. At Edd., prima: et omittunt vocem, necessaria.] non essent, cum ipse qui promiserat teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis!
7 (vers. 4). Et gloriati sunt omnes qui oderunt te. Servos attende daemonum, servos simulacrorum; quales tunc Gentes erant, quando everterunt templum et civitatem Dei, et gloriati sunt. In medio solemnitatis tuae. Mementote quod dixi, tunc eversam esse Ierusalem, cum ipsa solemnitas ageretur; in qua solemnitate Dominum crucifixerunt: congregati saevierunt; congregati perierunt.
8 (vers. 5.) Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper [Ioan. XIX, 11]. Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non in [Particula, in, abest ab Edd., sed exstat in Mss.] regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam iacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde proiicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis, fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur. Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Iudae traditoris! De ipsa saevitia Iudaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet qui esset a serpente percussus [Num. XXI, 8]. Sic ergo et isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Ierusalem, et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum [Edd., in egressu. At Mss., in egressum.] desuper. Quia nisi desuper egrederetur iussio, nunquam saevientibus Gentibus in Iudaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper, quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo [Dan. IX, 23]. Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad Christum, Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te, et potestatem habeo dimittendi te? Et Dominus ad inflatum, tanquam vesicam reflandam [Sic Mss. Edd. vero, inflatam.] pungens: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper [Ioan. XIX, 10, 11]. Sic et hic, Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid sic illi cognoscere potuerunt?
9 (vers. 6.) Iam percurramus versus istos, eversa Ierusalem, propterea quia et manifesti sunt, et non libet immorari nec in poena inimicorum. Quasi in silva lignorum securibus conciderunt ianuas eius in idipsum; in dolabro et fractorio deiecerunt eam: id est, conspiranter, constanter, in dolabro et fractorio deiecerunt eam.
10 Incenderunt igni sanctuarium tuum; polluerunt in terra tabernaculum nominis tui.
11 (vers. 8, 9.) Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini de terra. Domini, ex persona huius interpositum est, ex persona Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cuius templum evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit, vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Iudaeorum, nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende quid dicat: Signa nostra non vidimus, iam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc. Ecce isti Iudaei qui se dicunt non agnosci adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari, exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut iudex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit [Aliquot Mss., postea discretor veniet. Quia veniet, etc. Nonnulli vero: Veniet qui iam venit.], et eum venturum esse manifestum est; sed iam desuper veniet. Ante te erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in iacentem; ne conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et super quem venerit, conteret eum [Isai. VIII, 14, 15 ] [et Luc. XX, 18]. Conquassat parvus; conteret magnus [Edd.: Conquasset parvos, conteret magnos. Verius Mss., parvus, et postea, magnus.]. Iam signa tua non vides, iam non est propheta; et dicis, Et nos non agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Iam non est propheta, et nos non agnoscet adhuc.
12 (vers. 10.) Usquequo, Deus, exprobrabit inimicus? Clama [Sic Er. et Mss. At Lov. hoc et proxime sequenti loco, clamas.] quasi derelictus, quasi desertus; clama tanquam aeger qui medicum caedere quam curari maluisti: non te agnoscit adhuc. Vide quid fecerit, qui te non agnoscit adhuc. Etenim quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent [Isai. LII, 15, ] [et Rom. XV, 21]: et tu adhuc clamas, Iam non est propheta et nos non cognoscet adhuc. Ubi est intellectus tuus? Irritat adversarius nomen tuum in finem. Ad hoc irritat adversarius nomen tuum in finem, ut iratus corripias, corripiens cognoscas in finem; aut certe in finem, usque ad finem. Usque ad quem finem? Quousque cognoscas, quousque clames, quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum.
13 (vers. 11.) Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi. Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: Mitte, inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et produxit; et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor [Levit. XIII, 25]. Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus eius foras ab eo missus, immundus factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum: revocavit, et reversa est ad colorem suum [Exod. IV, 6, 7]. Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem, agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intelligens; et hoc Deus facit quod facit [Regius liber, Deus fecit. At Corb., Deus fecit quod: nec addit, facit. Locus in editis et in Mss., uti videtur, vitiatus.]. Quare enim venit Christus? Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Ergo iam Asaph agnosce quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret [Ioan. XII, 23]. Exaltatus est serpens in eremo, ut percussum a veneno sanaret [Num. XXI, 9]. Attende quod factum est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum venerit.
14 (vers. 12.) Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi, Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus, Iam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos clamamus, Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem? usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo? Cum haec dicimus, Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae; et nos dormimus. Iam vigilant Gentes; et nos stertimus, et tanquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus. Operatus est salutem in medio terrae.
15 (vers. 13.) Iam ergo Asaph corrige te ad intellectum; dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu confirmasti in virtute tua mare. Tanquam gente Iudaeorum velut arida a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita, daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, contrivisti super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti.
16 (vers. 14.) Quid adhuc post capita draconum? Illi enim dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi: Tu confregisti caput draconis. Cuius draconis? Intelligimus dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem draconem cuius caput confractum est, nisi ipsum diabolum intelligere debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut semen Evae observaret caput serpentis [Gen. III, 15]. Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est initium peccati, tanquam caput serpentis? Initium omnis peccati superbia [Eccli. X, 15]. Confractum est ergo caput draconis; confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intelligo populos Aethiopes? Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros; Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Ipsi prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit Ecclesia, cui dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata [Cant. VIII, 5, sec. LXX]? Quid enim de nigra factum est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa [Cant. I, 4]? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum; unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret; tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in aquam sparsit, et dedit populo bibere [Exod. XXXII, 1-20]: sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem, ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis corpus Christi et membra [I Cor. XII, 27]. Corpus diaboli consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de Gentibus: Macta et manduca [Act. X, 13]. Quid est, Macta et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac, Macta et manduca; hac, Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento; quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, proiectisque virgis suis exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas absorbuit [Exod. VII, 12]. Intelligatur ergo et modo corpus diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est esca populis Aethiopibus. Illud quoque intelligi potest, dedisti eum escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est, in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini [Gal. V, 15]. Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum invicem, detrahitis invicem, opprobria obiicitis invicem. Attendite ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo, etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam. Hoc dicit Christianus, hoc dicit Iudaeus, hoc dicit Paganus; ipsum adorat, et de ipso maledicit.
17 (vers. 15.) Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro, intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in mundo! Videamus quid fecerit, quem iam intelligit Asaph, quod operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes. Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]; alii autem audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie, qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos [Psal. XXXV, 9]: non enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget, nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet, currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae; exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et torrentes.
18 Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes, hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, et hinc aquae siccentur. Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste fortis et robustus, cuius fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat, nisi prius alligaverit fortem [Matth. XII, 29]. Ipse est fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13]. De ipso calice perversae fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui insultaretur [Sic potiores Mss. Alii, cum exaltaretur. At Edd., cum audiret.]: Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis [Gen. III, 5, 6, 22]. Fortes et Iudaei de iustitia sua praesumentes: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam iustitiam quaerentes constituere, tanquam fortes, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Videte hominem digessisse fortitudinem suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem: Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 13]. Iam infirmus est, iam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium, haruspiscum, mathematicorum, magicae artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis [Edd., fluvii fortes. Melius Mss., fortis: quae est interpretatio nominis Etham.]: Tu siccasti fluvios Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio veritatis.
19 (vers. 16.) Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt omnia [Ioan. I, 3]? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic intelligere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spirituales. Et tua est nox. Qui sunt isti? Carnales, Tuus est dies; et tua est nox. Loquantur spirituales spiritualia spiritualibus; dictum est enim: Spiritualibus spiritualia comparantes, sapientiam loquimur inter perfectos [I Cor. II, 13, 6]. Nondum capiunt istam sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus [I Cor. III, 1]. Ergo cum spirituales spiritualibus loquuntur, Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere parvi, Nox nocti annuntiat scientiam [Psal. XVIII, 3]. Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spirituales, ad te pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tanquam luna consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem? Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines ad diem; iam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Non nosti enim tu cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes iam capere Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat Verbum? Sed tu ista verba cogitas, Omnia per ipsum facta sunt: et per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris. Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura luna rectos corde [Psal. X, 3]. Obscurata est enim caro Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1-14]: Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam: solem, spirituales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam: solem, tauquam sapientem; lunam, tanquam insipientem; non tamen deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur [Eccli. XXVII, 12]. Quid ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol, stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et insipientibus debitor sum [Rom. I, 14]? Tu perfecisti solem et lunam.
20 (vers. 17.) Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes. II, 8-10]. Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.
21 (vers. 18.) Memor esto huius creaturae tuae. Cuius creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino. Dictum est Christo in gente sua, Peccator est iste; non novimus unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste Samaritanus est [Ioan. IX, 24, 29] [Ioan. VIII, 48]. Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non intellectus Asaph tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum: quia non iit ad deos et idola Gentium. Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim, Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me [Psal. LXXII, 23, 24]. In voluntate tua, non in iustitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo et hic, Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster [Rom. XI, 17]; et radix manet, et ex ipsis ramis per infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum, quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40].
22 (vers. 19.) Sed quid tu, Asaph, iam in intellectu? Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph; quia, sicut in alio psalmo dicitur, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui [Psal. XXXI, 5]. Quare? Quia locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra [Act. II, 37, 38]. Quia ergo per poenitentiam confessio facta est, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus sum in aerumna, dum configitur spina [Psal. XXXI, 4]. Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit, dare diabolo et angelis eius animam confitentem tibi. Devoret serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem iam deposuerim superbiam, et iustitiam meam non agnoscam, sed gratiam tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti fluvios Etham: iam modo non constituimus iustitiam nostram, sed agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Iam non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 13]; Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
23 (vers. 20.) Respice in testamentum tuum. Redde quod promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan roge; non propter inimicorum temporalem subiectionem, non propter filiorum carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti regnum coelorum. Iam agnosco testamentum tuum; iam intellectus est Asaph, non est pecus Asaph, iam videt quod dictum est: 'Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum. [Ierem. XXXI, 31, 32]. Respice in testamentum tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum:' quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde [Matth. V, 8]. Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant [Rom. IX, 27]: quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos, et facti sunt pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I, 4]. Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum. Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva [Psal. LXVIII, 24]. Terra ergo repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua. Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala conscientia, quae inde repellit hominem quo iubetur ire portans grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam [Ioan. V, 8]: porta carnem tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit illis Dominus secundum cor suum.
24 (vers. 21.) Ne avertatur humilis confusus. Illos enim superbia confudit. Egenus et inops laudabunt nomen tuum. Videtis, fratres, quam debeat dulcis esse paupertas: videtis pauperes et inopes pertinere ad Deum; sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Qui sunt pauperes spiritu? Humiles, trementes verba Dei, confitentes peccata sua; non de suis meritis, nec de sua iustitia praesumentes. Qui sunt pauperes spiritu? Qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando mali, se accusant. Super quem requiescet Spiritus meus, ait propheta, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Iam ergo Asaph intellexit; iam terrae non haeret, iam promissa terrena ex Veteri Testamento non expetit: mendicus tuus factus est, pauper tuus factus est; fluvios tuos sitit, quia sui siccati sunt. Quia ergo talis factus est, non fraudetur spe: quaesivit manibus nocte coram te; non decipiatur [Psal. LXXVI, 3]. Ne avertatur humilis confusus: egenus et inops laudabunt nomen tuum. Confitentes peccata sua, laudabunt nomen tuum; desiderantes aeterna promissa tua, laudabunt nomen tuum: non de temporalibus turgidi, non de propria iustitia in superbiam elati et inflati, non ipsi; sed qui? Egenus et inops laudabunt nomen tuum.
25 (vers. 22.) Exsurge, Domine; iudica causam meam. Desertus enim videor, quia nondum accepi quod promisisti: et factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? Et quia non possum ostendere Deum meum; quasi inane sequar, insultatur mihi. Nec paganus tantum, vel Iudaeus, vel haereticus; sed aliquando frater ipse catholicus torquet os, quando promissa Dei praedicantur, quando futura resurrectio praenuntiatur. Et adhuc et ipse, quamvis iam tinctus aqua salutis aeternae, portans sacramentum Christi, forsitan dicit, Et quis huc resurrexit? et, Non audivi patrem meum de sepulcro loquentem, ex quo eum sepelivi. Deus dedit legem ad tempus servis suis, ad quod se avocent: nam quis redit ab inferis? Et quid faciam talibus? ostendam quod non vident? Non possum: non enim propter illos Deus visibilis debet fieri. Iam id agant, si placet; ita faciant, ita conentur: quia ipsi nolunt converti in melius, Deum convertant in peius. Videat qui potest, credat qui non potest, esse Deum. Etsi videt qui potest, numquid oculis videt? Intellectu videt, corde videt. Non enim solem et lunam volebat ostendere, qui dicebat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Immundum autem cor nec ad fidem idoneum, ut [Particula, ut, deest apud Lov., sed in caeteris libris exstat.] quod non potest videre vel credat. Non video, inquit: quid crediturus sum? Anima enim tua videtur, ut opinor! Stulte! corpus tuum videtur; animam tuam quis videt? Cum ergo corpus tuum solum videatur, quare non sepeliris? Miratur quia dixi, Si corpus tantum videtur, quare non sepeliris? Et respondet (sapit enim ad hoc). Quia vivo. Unde scio quia vivis, cuius animam non video? unde scio? Respondebis: Quia loquor, quia ambulo, quia operor. Stulte! ex operibus corporis agnosco viventem; ex operibus creaturae non potes agnoscere Creatorem! Et forte qui dicit, Cum mortuus fuero, postea nihil ero: et litteras didicit, et ab Epicuro didicit hoc, nescio quo deliro philosopho, vel potius amatore vanitatis, non sapientiae; quem ipsi etiam philosophi porcum nominaverunt: qui voluptatem corporis summum bonum dixit, hunc philosophum porcum nominaverunt, voluntatem se in coeno carnali. Ab illo forte didicit iste litteratus dicere, Non ero posteaquam mortuus fuero. Siccentur flumina Etham; pereant doctrinae istae Gentium, pullulent vireta Ierusalem: videant quod possunt; corde credant quod videre non possunt. Certe ista omnia quae per mundum modo videntur, quando operabatur Deus salutem in medio terrae, cum ista dicebantur, nondum erant: et ecce tunc praedicta sunt; nunc impleta monstrantur, et adhuc dicit stultus in corde suo, Non est Deus [Psal. XIII, 1]. Vae perversis cordibus! quoniam ita ventura sunt quae restant, sicut venerunt ista quae tunc non fuerunt, et ventura praenuntiabantur. An vero exhibuit nobis Deus omnia quae promisit, et de solo die iudicii nos fefellit? Non erat Christus in terra; promisit, exhibuit: non virgo pepererat: promisit, exhibuit: non erat fusus sanguis pretiosus, quo deleretur chirographum mortis nostrae; promisit, exhibuit: nondum resurrexerat caro in vitam aeternam; promisit, exhibuit: nondum crediderant Gentes; promisit, exhibuit: nondum haeretici nomine Christi armati, contra Christum militabant; praedixit, exhibuit: nondum idola Gentium de terra [Hic Edd. addunt, ista: quae vox a Mss. abest.] deleta erant; praedixit, exhibuit: ista omnia cum praedixisset et exhibuisset, de solo die iudicii mentitus est? Veniet omnino, quomodo ista venerunt; quia et ista antequam venirent futura erant, et futura prius praenuntiata sunt, et postea venerunt; veniet, fratres mei. Nemo dicat, Non veniet; aut, Veniet, sed longe est quod veniet: sed tibi prope est ut eas hinc. Sufficiat prima deceptio: si non potuimus primo permanere in praecepto, saltem corrigamur exemplo. Nondum erat exemplum casus humani, quando dictum est ad Adam: Morte morieris, si tetigeris; et venit de transverso serpens, et dixit: Non morte morieris. Creditus est serpens, contemptus est Deus; creditus est serpens, tactum est vetitum, mortuus est homo [Gen. II, 17, ] [et III, 4, 6, 19]. Nonne impletum est potius quod minatus est Deus, quam quod promiserat inimicus? Sic est certe: agnoscimus hoc; inde omnes in morte: iam vel experti cauti simus. Non enim cessat et modo serpens insusurrare, et dicere: Numquid vere damnaturus est Deus tantas turbas, liberaturus est paucos? Quid est aliud quam, Facite contra praeceptum; non moriemini? sed quomodo tunc, sic et nunc. Si feceris quod suggerit diabolus, et contempseris quod praecepit Deus; veniet iudiciis dies, et invenies verum quod minatus est Deus, et falsum quod pollicitus est diabolus. Exurge, Domine, iudica causam meam. Mortuus es, et contemptus es; dicitur mihi, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 11]? Exsurge, iudica causam meam. Non enim venturus est ad iudicium, nisi qui exsurrexit a mortuis. Venturus praenuntiabatur; venit, et contemptus est a Iudaeis ambulans in terra; contemnitur a falsis christianis sedens in coelo. Exsurge, Domine; iudica causam meam. Quoniam in te credidi, non peream; quia credidi quod non vidi, spe mea non fallar [Plures Mss., spes mea non fallat.], accipiam quod promisisti; Iudica causam meam. Memento opprobriorum tuorum; eorum quae ab imprudente sunt tota die. Adhuc enim insultatur Christo; nec deerunt tota die, hoc est usque in finem saeculi, vasa irae. Adhuc dicitur: Vana praedicant Christiani; adhuc dicitur: Inanis est resurrectio mortuorum. Iudica causam meam: memento opprobriorum tuorum. Sed quorum nisi eorum quae ab imprudente sunt tota die? Numquid prudens hoc dicit? Prudens enim dictus est, Porro videns: si prudens porro videns, fide videtur porro; nam oculis vix ante pedes videtur tota die.
26 (vers. 23.) Ne obliviscaris vocem [Sic Mss. iuxta Graec. LXX. At Edd., voces.] deprecantium te. Ingemiscentium, et exspectantium iam quod promisisti de Novo Testamento, et ad ipsam fidem ambulantium, ne obliviscaris vocem deprecantium te. Sed illi adhuc dicunt: Ubi est Deus tuus? Superbia eorum qui te oderunt, ascendat [Edd., ascendit. At potiores Mss., ascendat: Graec. LXX, anabaiê.] semper ad te: Noli et eorum superbiam oblivisci. Nec obliviscitur: omnino aut punit, aut corrigit.
Augustinus HOME

bke12.72r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXIV. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 73

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik