monumenta.ch > Augustinus > 78
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXVII. <<<     >>> IN PSALMUM LXXIX. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXVIII. [Dicta post expositum Psalm. LXXVII, de quo infra, n. 3.]

1 (vers. 1.) In titulo psalmi huius tam brevi et simplici immorandum esse non puto. Prophetiam vero quam hic praemissam legimus, evidenter scimus impletam. Cum enim ista canerentur temporibus regis David, nihil tale adhuc contigerat ex adversitate Gentium civitati Ierusalem, nec templo Dei, quod nec aedificatum adhuc erat. Post mortem quippe David, filium eius Salomonem Deo templum fecisse quis nesciat? Dicitur ergo tanquam praeteritum, quod in spiritu videbatur esse futurum: Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam. Qua loquendi consuetudine etiam illud est prophetatum de Domini passione, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII, 22]; et alia quae in eodem psalmo ventura velut facta narrantur. Nec illud mirandum est, quod Deo ista dicuntur. Non enim nescienti indicantur, quo revelante praesciuntur; sed anima cum Deo loquitur pietatis affectu quem novit Deus [Plures Mss., quae enim non videt Deus?]. Nam et Angeli quae hominibus nuntiant, nescientibus nuntiant; quae autem Deo nuntiant, scienti nuntiant, quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus suis aeternam veritatem, tanquam legem incommutabilem consulunt. Et iste ergo homo Dei dicit Deo quod discat a Deo, tanquam discipulus magistro non ignoranti, sed iudicanti; ac sic, aut probanti quod docuit, aut quod non docuit reprehendenti: maxime quia specie precantis [Sic aliquot Mss. At Edd., specie praesenti.] Propheta eos in se transfigurat, qui tunc futuri essent quando ista ventura. Solent autem in oratione dici Deo quae vindicans fecerit. et adiungi petitio ut iam misereatur et parcat. Hoc modo et hic dicuntur a quo praedicuntur, tanquam ab eis dicantur quibus acciderunt; et ipsa deploratio atque precatio, prophetatio est.
2 'Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.' Si in ista prophetia quisquam nostrum eam vastationem Ierusalem intelligendam putaverit, quae facta est a Tito imperatore Romano, cum iam Dominus Iesus Christus post resurrectionem et ascensionem suam praedicaretur in Gentibus; non mihi occurrit quomodo dici potuerit iam ille populus haereditas Dei, non tenens Christum, quo reprobato et occiso factus est reprobus, qui in eum nec post eius resurrectionem credere voluit, et insuper martyres eius occidit. Ex illo enim populo Israel quicumque in Christum crediderunt, quibus facta est Christi praesentatio, et quodammodo promissi redditio salubris atque fructuosa, de quibus et ipse Dominus dicit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24], ipsi ex illis sunt filii promissionis, ipsi deputantur in semine [Rom. IX, 8], ipsi pertinent ad haereditatem Dei. Hinc sunt Ioseph, homo iustus, et virgo Maria quae peperit Christum [Matth. I, 16]: hinc Ioannes Baptista, amicus sponsi, et parentes eius Zacharias et Elizabeth [Luc. I, 5]: hinc Simeon senex et Anna vidua, qui Christum non loquentem sensu corporis audierunt; sed adhuc infantem non loquentem, spiritu cognoverunt [Id. II, 25, 36]: hinc beati Apostoli: hinc Nathanael in quo dolus non erat [Ioan. I, 47]: hinc alius Ioseph qui exspectabat etiam ipse regnum Dei [Id. XIX, 38, et [Luc. XXIII, 51]: hinc tanta illa multitudo quae praecedebat et sequebatur iumentum eius, dicens, Benedictus qui venit in nomine Domini [Matth. XXI, 9]; in qua erat et congregatio puerorum in quibus dixit impletum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem [Psal. VIII, 3]. Hinc etiam illi post eius resurrectionem, quorum die uno tria, et alio quinque millia baptizati sunt [Act. II, 41, ] [et IV, 4], in animam unam et cor unum charitatis igne conflati; quorum nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia [Id. IV, 32]: hinc sancti diaconi, quorum Stephanus ante Apostolos martyrio est coronatus [Id. VII, 58]: hinc tot Ecclesiae Iudaeae quae in Christo erant, quibus erat facie Paulus ignotus [Gal. I, 22], notus autem saevitia famosissima, sed notior Christi misericordissima gratia: hinc et ipse secundum praemissam de se prophetiam, Lupus rapax, mane rapiens, et ad vesperum dividens escas [Gen. XLIX, 27], id est, prius rapiens persecutor ad mortem, postea pascens praedicator ad vitam. Hi erant ex illo populo haereditas Dei. Unde et ait ipse minimus Apostolorum [I Cor. XV, 9], doctor Gentium: 'Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Israel, de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit.' Haec plebs quae ex illa gente Christi corpori accessit, haereditas Dei est. Nam quod ait Apostolus, Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, illi psalmo utique respondet, ubi scriptum est, Quoniam non repellet Dominus plebem suam: ibi autem sequitur, Et haereditatem suam non derelinquet [Psal. XCIII, 14]; ubi evidenter apparet, talem plebem esse haereditatem Dei. Ut enim hoc diceret Apostolus, supra commemoraverat propheticum testimonium de praenuntiata futura incredulitate populi Israel: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem [Rom. X, 21, ] [et Isai. LXV, 2]. Hic ergo ne quisquam male intelligens, universum illum populum crimine incredulitatis et contradictionis arbitretur esse damnatum, continuo subiecit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Beniamin. Hic ostendit quam plebem dixerit, utique populi prioris, quam si totam Deus reprobasset atque damnasset, non utique ipse Christi esset apostolus, Israelita ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Adhibet autem valde necessarium testimonium, dicens: 'An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego derelictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.' Istae reliquiae sunt ex illa gente haereditatis Dei; non illi de quibus paulo post dicit: 'Caeteri vero excaecati sunt.' Sic enim ait: 'Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt' [Rom. XI, 1-7]. Ista igitur electio, istae reliquiae, ista plebs Dei quam non repulit Deus, haereditas eius dicitur. In illo autem Israel qui hoc non est consecutus, in illis caeteris excaecatis, non erat iam haereditas Dei de qua dici posset, post Christi in coelis glorificationem, tempore Titi imperatoris, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, et caetera quae de illius populi et templi et civitatis vastatione videntur in hoc psalmo esse praedicta.
3 Proinde aut ea debemus intelligere quae facta sunt ab aliis hostibus, antequam Christus venisset in carne (non enim erat alia tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est [IV Reg. XXIV, 14]; et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda perpessi, gloriosissime coronati sunt [II Machab. VII]. Ea quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage bellorum); aut certe si post resurrectionem et ascensionem Domini accipienda est hic commemorata haereditas Dei; ea sunt intelligenda quae a cultoribus idolorum et inimicis nominis Christi, Ecclesia eius in tanta martyrum numerositate perpessa est. Quanquam enim Asaph Synagoga interpretetur, quae est congregatio, idque nomen usitatius insederit genti Iudaeorum; tamen et Ecclesiam istam posse dici congregationem, et illum veterem populum dictum esse Ecclesiam, iam in alio psalmo satis aperteque monstravimus [Supra, in Enarr. Psal. LXXVII, n. 3.]. Haec igitur Ecclesia, haec haereditas Dei ex circumcisione et praeputio congregata est, id est ex populo Israel et ex caeteris Gentibus, per lapidem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22]; in quo angulo tanquam duo parietes de diverso venientes copularentur. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et coadunaret [Mss., commutaret.] utrosque in uno corpore Deo [Ephes. II, 14-16]; in quo corpore sumus filii Dei, clamantes, Abba, Pater [Rom. VIII, 15, ] [et Gal. IV, 6]: Abba propter illorum linguam, Pater propter nostram; hoc est enim Abba, quod Pater. Unde Dominus qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24], ostendens illi genti redditam praesentiae ipsius promissionem; ait tamen alio loco, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor [Ioan. X, 16]: Gentes significans, quas erat adducturus, non quidem per suam praesentiam corporalem [Aliquot Mss., per se praesentia corporali.], ut illud verum sit, 'Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel;' sed tamen per Evangelium suum, quod erant disseminaturi 'speciosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona' [Rom. X, 15]: 'In omnem' enim 'terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum' [Psal. XVIII, 5]. Hinc et Apostolus ait, 'Dico ergo Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum:' ecce quod est, 'non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.' Deinde subiungit Apostolus, 'Gentes autem super misericordia glorificare Deum:' ecce quod est, 'Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor.' Quod utrumque breviter dictum est in eo quod de propheta idem apostolus commemorat: Laetamini, Gentes, cum plebe eius [Rom. XV, 8-10]. Iste ergo unus grex sub pastore uno, haereditas Dei est, non solum Patris, sed etiam Filii. Nam Filii vox est, Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi [Psal. CXV, 6]: et ipsius haereditatis vox est apud prophetam, Domine Deus noster, posside nos [Isai. XXVI, 13, sec. LXX]. Hanc haereditatem non moriens Pater Filio reliquit; sed ipse Filius eam sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurrectione possedit.
4 Si ergo de hac intelligendum est quod in psalmi huius prophetia canitur, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, ut venisse Gentes accipiamus in Ecclesiam, non credendo, sed persequendo, id est, eam invasisse voluntate delendi atque omnino perdendi, sicut tot persecutionum exempla monstrarunt; oportet ut quod sequitur, Polluerunt templum sanctum tuum, non in lignis et lapidibus, sed in ipsis intelligatur hominibus, de quibus, tanquam lapidibus vivis, construi dicit apostolus Petrus domum Dei [I Petr. II, 5]. Unde et apostolus Paulus apertissime dicit, Templum Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Hoc itaque templum persecutores in his utique polluerunt, quos ad negandum Christum, terrendo vel cruciando coegerunt, atque ut idolis supplicarent, vehementer instando fecerunt: quorum multos poenitentia reparavit, atque ab illa inquinatione mundavit. Poenitentis enim vox est: 'Et a delicto meo munda me;' et, 'Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis' [Psal. L, 4, 12]. Iam vero quod sequitur, 'Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam:' et ipsa Ecclesia hoc nomine recte intelligitur, 'Ierusalem libera, mater nostra, de qua scriptum est, Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum' [Gal. IV, 26, ] [et Isai. LIV, 1]. 'In custodiam pomorum,' quod dictum est, desertionem intelligendam existimo quam fecit vastitas persecutionis: id est, velut custodiam pomorum; quia deseruntur pomorum custodiae, cum poma transierint. Et certe quando Gentilibus persequentibus Ecclesia deserta visa est, in coelestem mensam spiritus martyrum, tanquam de horto dominico multa [Nonnulli probae notae Mss., Domini cumulata.] et suavissima poma, transierunt.
5 (vers. 2.) Posuerunt, inquit, morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Quod dictum est, morticina, hoc repetitum est, carnes; et quod dictum est, servorum tuorum, hoc repetitum est, sanctorum tuorum: illud tantummodo variatum est, volatilibus coeli, et bestiis terrae. Melius sane interpretati sunt qui morticina posuerunt, quam sicut quidam mortalia. Morticina enim non dicuntur nisi mortuorum; mortalia vero etiam vivorum corporum nomen est. Cum ergo, sicut dixi, ad agricolam suum spiritus martyrum velut poma transissent, morticina eorum et carnes eorum posuerunt volatilibus coeli, et bestiis terrae: quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, ex occultis naturae sinibus totum redintegraturo illo, cui et capilli nostri numerati sunt [Matth. X, 30].
6 (vers. 3.) Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam, id est, abundanter et viliter: in circuitu Ierusalem. Si Ierusalem terrenam urbem hic accipimus, eorum sanguinem intelligimus effusum in circuitu eius, quos hostes extra muros reperire potuerunt. Si autem Ierusalem illam intelligimus, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum, circuitus eius est per universam terram: in ea quippe lectione prophetica, ubi scriptum est, Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum, paulo post ei dicitur, Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur [Isai. LIV, 1, 5]. Circuitus ergo huius Ierusalem in hoc psalmo intelligendus est quousque tunc fuerat eadem Ecclesia dilatata, fructificans et crescens in universo mundo, quando in omni parte eius persecutio saeviebat, et martyrum stragem, quorum sanguis sicut aqua effundebatur, cum magnis lucris thesaurorum coelestium faciebat. Quod vero adiunctum est, Et non erat qui sepeliret: aut non incredibile debet videri tam magnum in aliquibus locis fuisse terrorem, ut sepultores sanctorum corporum nulli prorsus existerent; aut certe quia insepulta cadavera in multis locis diu iacere potuerunt, donec a religiosis quodammodo furata sepelirentur.
7 (vers. 4.) Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15]. Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est, vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt. Proinde secundum Ierusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis eius, utique aliae gentes intelliguntur: secundum autem Ierusalem liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu eius, inter quos inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum.
8 (vers. 5.) Deinde iam manifestam precem fundens, unde intelligatur superioris afflictionis commemoratio non esse quasi indicatio, sed deploratio: Usquequo, inquit, Domine, irasceris in finem, exardescet velut ignis zelus tuus? Rogat utique ne Deus usque in finem irascatur, id est, ne illa tanta pressura, et tribulatio, atque vastatio usque in finem perseveret; sed temperet correptionem suam, secundum illud quod in alio psalmo dicitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura [Psal. LXXIX, 6]. Nam, quousque, Domine, irasceris in finem? ita dictum est, ac si diceretur, Noli, Domine, irasci in finem. Et in eo quod sequitur, Exardescet velut ignis zelus tuus, utrumque subaudiendum est, et, quousque, et, in finem; ac si diceretur, Quousque exardescet velut ignis zelus tuus in finem? Nam ita hic duo ista subaudienda sunt, sicut superius unum illud quod dictum est, posuerunt: nam cum habeat prior sententia, Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, hoc verbum posterior non habet, ubi dictum est, Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; sed subauditur utique quod habet superior, posuerunt. Ira porro et zelus Dei, non sunt perturbationes Dei, sicut nonnulli Scripturas quas non intelligunt arguunt [Manichaei.]: sed nomine irae intelligitur vindicta iniquitatis; nomine zeli exactio castitatis, ne anima legem Domini sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat. Haec ergo ipso effectu [Sic meliores Mss. At Edd., affectu.] in hominum afflictione sunt turbulenta; in Dei autem dispositione tranquilla sunt, cui dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]. Satis autem his ostenditur verbis, propter peccata hominibus, licet fidelibus, has fieri tribulationes; quamvis hinc florescat martyrum gloria merito patientiae, et pie sustentato in flagello Domini [Plures probae notae Mss., sustentato flagello Domini, omissa particula, in.] moderamine disciplinae. Hoc Machabaei inter saeva tormenta (I [I Mach. VII], hoc tres viri inter innoxias flammas [Dan. III, 21], hoc Prophetae sancti in captivitate testantur. Quamvis enim paternam correptionem fortissime et piissime perferant; non tamen tacent haec accidere meritis peccatorum: horum enim vox est et in Psalmis, Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me [Psal. CXVII, 18]. Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater eius [Hebr. XII, 6, 7]?
9 (vers. 6.) Quod vero adiungit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum, etiam ista prophetatio est, non optatio. Non malevolentiae voto ista dicuntur, sed spiritu praevisa praedicuntur; sicut de Iuda traditore, quae mala illi fuerant pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt, quasi optata sint. Quemadmodum enim Propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronuntiet quod dicit, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; specie tua, et pulchritudine tua, et intende, et prospere procede, et regna [Psal. XLIV, 4 ] [et 5]: ita non optat, sed prophetat qui dicit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt. Quod more suo repetit, dicens, Et in regna quae non invocaverunt nomen tuum: nam gentes per regna repetitae sunt; et quod eum non noverunt, per hoc repetitum est, quod non invocaverunt nomen eius. Quomodo ergo intelligendum est quod ait Dominus in Evangelio, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis [Luc. XII, 48, 47], si maior ira Dei est in gentes quae Dominum non cognoverunt? In eo quippe quod ait, Effunde iram tuam, satis hoc verbo indicavit quam multam iram voluerit intelligi: unde postea dicit, Redde vicinis nostris septies tantum. An quia multum interest inter servos, qui licet nesciant voluntatem Domini sui, tamen invocant nomen eius, et alienos a familia tanti patrisfamilias, qui sic ignorant Deum, ut nec invocent Deum? Invocant enim pro eo vel simulacra, vel daemonia, vel quamlibet creaturam; non Creatorem, qui est benedictus in saecula. Neque enim istos, de quibus hoc prophetat, ita nescientes significat Domini sui voluntatem, ut tamen ipsum Dominum timeant; sed ita ipsum Dominum nescientes, ut nec invocent eum, et inimici nominis eius existant. Multum ergo distat inter servos voluntatem domini sui nescientes, et tamen in familia eius atque in domo viventes, et inimicos non solum ipsum dominum scire nolentes, sed et non eius nomen invocantes, atque in servis [Sic Mss. At Edd., atque servos.] insuper oppugnantes.
10 (vers. 7.) Denique sequitur: Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt. Iacob quippe figuram gestavit Ecclesiae, sicut Esau veteris Synagogae; unde dictum est: Et maior serviet minori [Gen. XXV, 23]. Potest in hoc nomine intelligi ea, de qua loquebamur, haereditas Dei, in quam invadendam atque vastandam post resurrectionem et ascensionem Domini Gentes persequendo venerunt. Sed, locum Iacob, quomodo intueamur intelligendum est. Magis enim locus Iacob illa civitas putari potest, in qua erat et templum quo universam illam gentem, sacrificandi et adorandi causa et Pascha celebrandi, Dominus praeceperat convenire. Nam si Christianorum conventus inhibitos [Lov., inhabitatos. At Er. et Mss., inhibitos, vel, inhabitos.] atque compressos a persecutoribus Propheta vellet intelligi, loca desolata videretur dicere debuisse, non locum. Sed possumus accipere pro numero plurali numerum singularem positum, sicut vestem pro vestibus, militem pro militibus, pecus pro pecoribus: multa enim huiusmodi moris est dici, nec solum vulgo loquentium, verum etiam disertissimorum auctorum eloquentiae. Nec ab ipsa divina Scriptura hoc genus locutionis alienum est: posuit enim et ipsa ranam pro ranis, locustam pro locustis [Psal. LXXVII, 45], et innumerabilia talia. Quod vero dictum est, Comederunt Iacob, hoc bene intelligitur, quod multos in suum malignum corpus, hoc est in suam societatem, terrendo transire coegerunt.
11 (vers. 8.) Meminit sane, quamvis illis pro merito pessimae voluntatis ex ira Dei digna reddenda sint, non tamen eos aliquid adversus haereditatem eius valere potuisse, nisi eam voluisset ipse pro peccatis eius flagellando emendare. Unde subiungit: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquaram. Non ait praeteritarum, quae possent esse etiam recentiores; sed antiquarum, hoc est a parentibus venientium: talibus quippe iniquitatibus damnatio, non correptio debetur. Cito anticipent nos misericordiae tuae. Anticipent utique ad iudicium tuum: Superexaltat enim misericordia in iudicio [Plures Mss., misericordia iudicium; omisso, in.]; iudicium autem sine misericordia, sed ei qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]. Quod autem adiungit, Quia pauperes facti sumus nimis, ad hoc vult intelligi anticipare nos misericordias Dei, ut nostra paupertas, id est infirmitas, eo miserante adiuvetur ad eius praecepta facienda, ne ad iudicium eius damnandi veniamus.
12 (vers. 9.) Ideo sequitur: Adiuva nos, Deus salutaris noster. Hoc verbo quod ait, Salutaris noster, satis exponit quam voluerit paupertatem intelligi in eo quod dixerat, Quoniam pauperes facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est necessarius. Cum vero adiuvari nos vult, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium: qui enim adiuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Addidit etiam, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Et propitius esto, inquit, peccatis nostris propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a malis, cum et adiuvas nos ad faciendam iustitiam, et propitius es peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. Peccatum autem iniquitas est [I Ioan. III, 4]; et si iniquitates observaveris, quis sustinebit [Psal. CXXIX, 3]?
13 (vers. 10.) Quod autem adiungit, Nequando dicant in Gentibus, Ubi est Deus eorum? magis pro ipsis Gentibus est accipiendum. Male enim pereunt qui de Deo vero desperaverint, putantes eum vel non esse, vel suos non adiuvare, nec eis esse propitium. Illud vero quod sequitur, Et innotescat in nationibus coram oculis nostris vindicta sanguinis servorum tuorum qui effusus est, vel sic intelligitur, cum credunt in verum Deum, qui persequebantur eius haereditatem; quia et ipsa vindicta est, qua perimitur saeva iniquitas eorum gladio verbi Dei, de quo dictum est, Accingere gladium tuum [Psal. XLIV, 4]; vel cum perseverantes inimici in fine puniuntur. Nam mala corporalia quae in hoc saeculo patiuntur, communia possunt habere cum bonis. Est et aliud vindictae genus, quo Ecclesiae dilatationem et fecunditatem in hoc saeculo, post tantas persecutiones quibus eam omnino perituram putabant, peccator, et incredulus, et inimicus videt et irascitur, dentibus suis frendet et tabescet [Psal. CXI, 10]: quis enim negare audeat hanc etiam esse gravissimam poenam? Sed nescio utrum satis eleganter accipiatur quod ait, ante oculos nostros, si hoc poenae genus intelligamus quod in intimis cordis agitur, et torquet etiam illos qui nobis adulanter arrident, nec a nobis videri potest quid in homine interiore patiantur. Illud autem quod sive eis credentibus iniquitas eorum interimitur, sive in malignitate perseverantibus supplicium novissimum redditur, sine scrupulo quaestionis intelligitur dictum, Innotescat ante oculos nostros vindicta in nationibus.
14 Et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio: sed propter illud quod scriptum est in Apocalypsi, sub ara Dei martyres ad Deum clamare et dicere, Quousque, Domine, non [Aliquot Mss., non iudicas et vindicas.] vindicas sanguinem nostrum [Apoc. VI, 9, 10]? non est praetereundum quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur sancti desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe abest. Et tamen scriptum est, 'Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris' [Psal. LVII, 11]: et Apostolus ait, 'Non vos ipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus' [Rom. XII, 19]. Nec ipse itaque praecipit ut nolint vindicari, sed ut non se ipsi vindicantes dent locum irae Dei qui dixit, Mihi vindictam, et ego retribuam. Et Dominus in Evangelio viduam proponit in similitudinem, quae vindicari desiderans, iudicem interpellabat iniustum, qui eam tandem aliquando non iustitia ductus, sed taedio victus audivit [Luc. XVIII, 3-5]: hoc autem Dominus proposuit, ut ostenderet multo magis Deum iustum cito facturum iudicium electorum suorum, qui ad eum clamant die ac nocte. Inde est et ille sub ara Dei martyrum clamor, ut Dei iudicio vindicentur. Ubi est ergo illud, 'Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur' [Matth. V, 44]? ubi est et illud, 'Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto' [I Petr. III, 9]; et, 'Nulli malum pro malo reddentes' [Rom. XII, 17]? Si enim malum pro malo non est cuiquam reddendum; non solum factum malum pro facto malo, sed nec votum malum reddendum est pro facto vel voto malo. Reddit autem votum malum, qui etiamsi non ipse vindicat, tamen ut eius inimicum Deus puniat, expectat atque optat. Quapropter cum et homo iustus et homo malus de inimicis suis velint a Domino vindicari, unde discernentur, nisi quia iustus et magis cupit inimicum suum corrigi quam puniri; et cum in eum videt a Domino vindicari, non eius delectatur poena, quia non eum odit, sed divina iustitia, quia Deum diligit? Denique si in hoc saeculo in eum vindicatur, vel pro illo etiam laetatur, si corrigitur; vel certe pro aliis, ut eum timeant imitari. Ipse quoque fit melior, non supplicio illius odia sua pascendo, sed errata emendando. Ac per hoc de benevolentia, non de malitia est quod laetatur iustus, cum videt vindictam, et manus suas lavat, id est, opera mundiora efficit in sanguine, hoc est in exitio peccatoris; sumens inde non mali alieni gaudium, sed divinae admonitionis exemplum. Si autem in futuro saeculo, ultimo Dei iudicio vindicatur, hoc ei placet quod Deo; ne bene sit malis, ne piorum praemiis etiam impii perfruantur: quod utique iniustum est, et a regula veritatis, quam iustus diligit, alienum. Cum enim nos ad diligendos inimicos Dominus hortaretur, exemplum proposuit Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]; numquid tamen ideo vel temporalibus correptionibus non emendat, vel pertinaciter duros in fine non damnat? Sic ergo inimicus diligatur, ut non displiceat Domini iustitia qua punitur; et sic placeat iustitia qua punitur, ut non de malo eius, sed de bono iudice gaudeatur. Malevolus vero animus contristatur, si eius inimicus correctus evaserit poenam: et cum puniri eum videt, vindicari se ita gaudet, ut non iustitia Dei quem non diligit, sed illius quem odit, miseria delectetur: et cum Deo dimittit iudicium, ut plus noceat Deus quam ipse nocere posset exoptat: et cum dat cibum inimico esurienti, potumque sitienti, malitiose sapit quod scriptum est, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Agit enim ut amplius aggravet, et ei excitet indignationem Dei, quam carbonibus ignis significari putat; non intelligens illum ignem esse poenitentiae urentem dolorem [Edd., dolore. At aliquot Mss., dolorem], quousque caput erectum superbia, beneficiis inimici ad humilitatem salubrem deponitur, et in bono illius huius malum vincitur. Unde Apostolus vigilanter adiunxit, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum [Rom. XII, 20, 21]. Quomodo autem potest vincere in bono malum in superficie bonus, et in alto [Sic Mss. At Edd., abdito.] malus; qui opere parcit, et corde saevit; manu mitis, voluntate crudelis? Sic ergo specie poscentis in hoc psalmo futura in impios vindicta prophetatur, ut intelligamus sanctos homines Dei suos inimicos dilexisse, nec cuiquam voluisse nisi bonum, quod est pietas in hoc saeculo, aeternitas in futuro: in poenis autem malorum, non malis eorum, sed Dei bonis iudiciis fuisse delectatos; et ubicumque in Scripturis sanctis leguntur in homines odia eorum, odia fuisse vitiorum, quae ipse etiam unusquisque hominum oderit oportet in se, si diligit se.
15 (vers. 11.) Iam vero quod sequitur, Intret ante conspectum tuum, vel sicut alii codices habent, in conspectu tuo gemitus compeditorum: non facile quisquam reperit coniectos in compedes a persecutoribus sanctos; et si accidit in tam magna atque multiplici varietate poenarum, tam raro accidit, ut non sit credendum hoc in isto versu quod commemoraret potissimum elegisse Prophetam. Sed nimirum compedes sunt infirmitas, et corruptibilitas corporis, quae aggravant animam. Per eius enim fragilitatem, velut quorumdam dolorum molestiarumque materiam, ad impietatem poterat compellere persecutor. Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo; manere autem in carne necessarium propter illos quibus Evangelium ministrabat [Philipp. I, 23]. Donec ergo corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem [I Cor. XV, 53], velut compedibus caro infirma promptum impedit spiritum. Has ergo compedes non sentiunt, nisi qui in semetipsis ingemiscunt gravati [II Cor. V, 4], habitaculum quod de coelo est superindui cupientes, quia et mors horrori est, et moerori vita mortalis. Pro his Propheta gementibus ingemit, ut intret in conspectu Dei gemitus eorum. Possunt et illi intelligi compediti, qui praeceptis sapientiae colligati sunt, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur; unde scriptum est: Iniice pedem tuum in compedes eius [Eccli. VI, 25]. Secundum magnitudinem, inquit, brachii tui, recipe in adoptionem filios mortificatorum, vel sicut in aliis codicibus legitur, posside filios morte punitorum [Omnes nostri Mss., mortificatorum.]. Ubi satis mihi videtur ostendisse Scriptura, quis fuerit gemitus compeditorum, qui pro nomine Christi persecutiones gravissimas pertulerunt, quae in isto psalmo apertissime prophetantur. In diversis enim passionibus constituti orabant pro Ecclesia, ne infructuosus esset posteris sanguis illorum; ut dominica seges, unde inimici eam putabant perituram, inde feracius pullularet. Filios quippe mortificatorum dicit, qui non solum non sunt territi praecedentium passionibus, sed in eum pro cuius nomine passos eos noverant, exhortante illorum gloria ad imitandum accensi, copiosissimis agminibus crediderunt. Ideo dixit, Secundum magnitudinem brachii tui. Res enim tam magna secuta est in populis christianis, ut eam qui se aliquid persequendo proficere putabant, nullo modo crederent secuturam.
16 (vers. 12.) Redde, inquit, vicinis nostris septies tantum in sinus eorum. Non mala optat; sed iusta praenuntiat, et ventura [Edd., futura. Plerique Mss., vera. Quidam, ventura.] prophetat. Septenario autem numero, id est septupla retributione, perfectionem poenae vult intelligi, quia isto numero plenitudo significari solet. Unde et illud est in bonis, Accipiet [Sic meliores Mss. At Edd., in bonis accipiendum. Et in hoc, etc.] in hoc saeculo septies tantum [Marc. X, 30]: quod positum est pro omnibus; Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Vicinos dicit, quia inter illos habitat Ecclesia usque in diem separationis: non enim modo fit discessio corporalis. In sinus eorum dicit, utique nunc in occultis; ut vindicta quae in hac vita agitur in occulto, post innotescat in nationibus ante oculos nostros. Homo namque cum datur in reprobum sensum, in interiore sinu accipit suppliciorum meritum futurorum. Opprobrium eorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Hoc eis redde septuplum in sinus eorum, id est, pro isto opprobrio eos in occultis eorum plenissime reproba. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum, te arbitrantes in servis tuis delere de terra.
17 (vers. 13.) Nos autem populus tuus: generaliter accipiendum de omni genere piorum et verorum christianorum. Nos ergo quos perdere se posse putaverunt, populus tuus, et oves gregis tui, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31], confitebimur tibi in saeculum. Alii autem codices habent, confitebimur tibi in aeternum. Ex ambiguo graeco facta est ista diversitas: quod enim habet graecus, εἰς τὸν αἰῶνα, et in aeternum, et in saeculum interpretari potest; sed pro loco intelligendum quid melius interpretandum sit. Sensus ergo huius loci magis mihi videtur ostendere, in saeculum dici oportere, id est usque in finem saeculi. Sequens autem versus more Scripturarum, maximeque Psalmorum, repetitio superioris est ordine commutato, prius habens quod ibi est posterius, et posterius quod ibi est prius. Nam quod ibi dictum est, confitebimur tibi, pro ipso hic dictum est, annuntiabimus laudem tuam. Quod itaque ibi dictum est, in saeculum, pro ipso hic dictum est, in generationem et generationem. Ista quippe generationis repetitio perpetuitatem significat: sive, ut nonnulli intelligunt, quia duae sunt generationes, vetus et nova. Sed in hoc fit saeculo utraque: quoniam qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum [Ioan. III, 5]; deinde quia in isto saeculo annuntiatur laus Dei, nam in futuro saeculo cum videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2], cui deinceps annuntietur, non erit. Nos ergo, populus tuus, et oves gregis tui, quas persequendo illi crediderunt se posse consumere, confitebimur tibi in saeculum, permanente utique Ecclesia usque in finem, quam illi delere conati sunt: in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam; quae laus ut taceretur, nos finire conati sunt. Multis autem iam locis sanctarum Scripturarum insinuavimus confessionem etiam pro laude poni: sicuti est illud, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde [Eccli. XXXIX, 39]; maximeque illud quod ait ipse Salvator, qui nullum habebat omnino peccatum quod poenitendo confiteretur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. Hoc dixi, ut apertius intelligatur, id esse repetitum in eo quod dictum est, annuntiabimus laudem tuam, quod superius dictum erat, confitebimur tibi.
Augustinus HOME

bke12.90v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXVII. <<<     >>> IN PSALMUM LXXIX. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 78

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik