monumenta.ch > Augustinus > 85
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXXXVI. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXV. SERMO [Tres Mss., persecutor.]

1 Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tanquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Iesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Iesu Christo, maxime in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis adiungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta est universa creatura. Et propterea, cum eius sublimitatem divinitatemque intuemur, quando audimus, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 1-3]; intuentes hanc et supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec, ex eo quod cogitatio nostra de recenti eius contemplatione quae erat in divinitate, pigrescit descendere ad eius humilitatem; et tanquam faciat illi iniuriam, si eius verba in homine agnoscat, ad quem verba dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo ante in forma Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem [Philipp. II, 5-8]; et verba Psalmi voluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti [Psal. XXI, 2]? Oratur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus [Vaticanus codex, in terra. Caeteri Mss. et editi, in terram: iuxta LXX, eis gên.], creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem, caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis psalmi huius orationem, qui intitulatur, Oratio David. Quia Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat, Non Christus dicit; aut rursus dicat, Non ego dico: imo si se in Christi corpore agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et, Ego dico. Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te [Editi, solida. Novem Mss., solidata.]. Nonne habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt; ibi certe habemus, Et contristatus est Iesus [Matth. XXVI, 38], et fatigatus est Iesus [Ioan. IV, 6], et dormivit Iesus [Matth. VIII, 24], et esurivit [Id. IV, 2] et sitivit Iesus [Ioan. IV, 7; et XIX, 28], et oravit, et pernoctavit in orando Iesus. Pernoctabat, inquit, Iesus [Luc. VI, 12], et perstabat [Sic aliquot ex praecipuis Mss. omissa post verbum, tua, particula, et, quae a LXX abest. [ira tua, et exaltare]] in orando; et globi sanguinis decurrebant per corpus eius [Id. XXII, 43, 44]. Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis destillabant, nisi quia corpus eius, quod est Ecclesia, martyrum sanguine iam fluebat?
2 [vers. 1.] Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me. Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui: Inclina, Domine, aurem tuam. Inclinat aurem, si tu non erigas cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit, nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos in humilitate, sed non relicti. 'Ostendit' enim 'dilectionem suam Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Vix enim' inquit 'pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis mortuus est' [Rom. V, 6 9]. Neque enim merita nostra praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma promissione servat iustis vitam suam, qui donavit iniustis mortem suam? Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus et inops ego sum. Ergo non inclinat aurem ad divitem: ad inopem et egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et iactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem, Gratias tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Dives enim Pharisaeus iactabat merita sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua [Luc. XVIII, 11-13].
3 Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi, Ad divitem non inclinat aurem suam, tanquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum locum [Aliquot Mss., sincera fide.] rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere [I Tim. VI, 17]. Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant; ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat illi aurem suam, novit enim contribulatum cor eius. Certe, fratres, ille pauper ante ianuam divitis ulcerosus qui iacebat, ab Angelis ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta [Luc. XVI, 19-24]. Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta missus est? In illo paupere humilitas intelligitur honorificata, in illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra [Gen. XIII, 2]. Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet? Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas divitias, ut iussus a Domino filium suum immolaret [Id. XXII, 10], cui servabat divitias. Discite ergo esse inopes et pauperes; sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et pannosis: humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6], et habentibus aliquam substantiam huius saeculi et non habentibus. Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret, Quoniam egenus et inops ego sum. Observa ne non sis egenus et inops: si non fueris, non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde possis praesumere, abiice a te; tota praesumptio tua Deus sit: illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris sine ipso, latius inanis es.
4 [vers. 2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Hoc vero, quoniam sanctus sum, nescio utrum potuerit forte alius dicere, nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis, Quoniam sanctus sum, custodi animam meam: utique in illa forma servi, quam assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli dixerunt [Quinque Mss., non quae sum ego.], caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput Ecclesiae. Ergo, Quoniam sanctus sum, cum audio, vocem eius agnosco; et hic separo meam [Lov., quando etiam illa. At Am. et Er., quando etiam Ecclesia illa, etc. Pauloque post, miranda videbatur hominibus. Forte leg., etiam in Ecclesia illa: sed maluimus sequi Colbertinum codicem, qui a secunda manu, sed antiqua praefert, per illa.]? Certe inseparabiliter a corpore suo loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere, Quoniam sanctus sum? Si sanctus tanquam sanctificans, et nullo sanctificante indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus, secundum id quod dictum est, Sancti estote, quia et ego sanctus sum [Levit. XIX, 2]; audeat et corpus Christi, audeat et unus ille homo clamans a finibus terrae [Psal. LX, 3], cum capite suo, et sub capite suo dicere, Quoniam sanctus sum. Accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. Et haec quidem fuistis, ait Apostolus, enumerans multa peccata, et levia et gravia, et usitata et horribilia: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis [I Cor. VI, 11]. Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium, Sanctus sum. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum, ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait, Non habes; sed ait, Quid enim habes quod non accepisti [Id. IV, 7]? Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non [Graec., mê orgên epagôn.] habes; sed quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere incipis iniuriam facere ipsi Domino nostro Iesu Christo. Si enim Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]; si membra sunt facti corporis eius, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam, cuius membra sancta non sunt [Lov., ministris. At Er. et Mss., ministeriis. Sic etiam in lib. de vera Religione, c. 40, angeli mali infima ministeria vocantur.]. Iam vide ubi sis, et de capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae [Ephes. V. 8]; sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala innumerabilia; dicat, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ecce ille sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.
5 [vers. 3.] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: non una die. Tota die, omni tempore intellige: ex quo corpus Christi gemit in pressuris, usque in finem saeculi quo transeunt pressurae, gemit iste homo, et clamat ad Deum; et unusquisque nostrum proportione habet clamorem suum in toto isto corpore. Clamasti tu diebus tuis, et transierunt dies tui; successit tibi alius, et clamavit diebus suis; et tu hic, ille ibi, ille alibi: corpus Christi tota die clamat, sibi decedentibus et succedentibus membris. Unus homo usque in finem saeculi extenditur: eadem membra Christi clamant, et quaedam membra iam in illo requiescunt, quaedam modo clamant, quaedam vero cum ipsi nos requieverimus clamabunt, et post illa alia clamabunt. Totius corporis Christi hic attendit vocem, dicentis: Ad te clamavi tota die. Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]: alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit, alia redintegrat.
6 [vers. 4.] Iucunda animam servi tui; quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Iucunda eam, quia levavi ad te eam. In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret, levavi eam ad te; iucunda eam apud te. Solus enim tu es iucunditas: amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum [I Retract., cap. 19.]. Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando ascendis, negligendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus: corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat. Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.
7 [vers. 5.] Quia tu, Domine, suavis es ac mitis. Ideo iucunda. Tanquam taedio affectus ex amaritudine terrenorum indulcari voluit, et quaesivit fontem dulcedinis, et in terra non invenit. Quacumque enim se vertebat, scandala, timores, tribulationes, tentationes inveniebat. In quo homine securitas? de quo certum gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis [Editi., lumine et terrore. At Mss., lumen et terrores.] de alio? Aut mali sunt, et necesse est eos pati, et sperare quia mutari possunt; aut boni sunt, et sic eos oportet diligere, ut timeamus (quia possunt mutari) ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem animae; hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene ambulat. Quocumque ergo se converterit, in terrenis rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat non habet, nisi levet se ad Deum. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis. Quid est mitis? Portans me, donec perficias me. Vere enim, fratres mei, dicam tanquam homo in hominibus, et ex hominibus: ferat [Forte, mala.] quisque cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum quisque palpet atque seducat. Attendat ergo et videat quanta aguntur in corde humano; quemadmodum ipsae plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult se tenere ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit cancellos quibus se includat, aut obices quosdam quibus retineat avolationes suas et vagos quosdam motus, et stet iucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique sibi contingere, et alteri non contingere, nisi inveniremus in Scripturis Dei David orantem quodam in loco, et dicentem: Quoniam inveni, Domine, cor meum, ut orarem ad te [II Reg. VII, 27]. Invenire se dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et clamare ad Deum, Quoniam cor meum dereliquit me [Psal. XXXIX, 13]. Itaque, fratres mei, attendens quod hic ait, Suavis es tu et mitis; videor mihi videre hic quod ait, mitis. Iucunda animam servi tui, quoniam ad te levavi animam meam; quoniam tu suavis et mitis es: videor mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur ista nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut perficiat nos; et quando illi eam dederimus, accipit grate, et exaudit; nec meminit tantas quas incondite fundimus, et accipit unam quam vix invenimus. Quis enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus eius colloqui, et voluerit [Particula, quoniam, ab editis aberat, et a Vulgata; sed reperitur hic in Mss. estque, oti, apud LXX.] ille respondere collocutioni eius, et viderit eum averti a se, et aliud loqui ad alium, qui hoc ferat? Aut si forte interpelles iudicem, et constituas eum loco ut te audiat, et subito cum ad eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot corda precantium, et diversas res cogitantium: omitto dicere et noxias, omitto dicere aliquando perversas et inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare iniuria est eius, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris. Sed quid? desperandum est de genere humano, et dicendum iam ad damnationem pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio oranti, et interruperit orationem ipsius? Si hoc dixerimus, fratres, quae spes remaneat non video. Porro quia est aliqua spes ad Deum, quia magna est eius misericordia, dicamus ei: Iucunda animam servi tui, quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Et quomodo eam levavi? Quomodo potui, quomodo tu vires dedisti, quomodo eam fugientem apprehendere valui [De hoc 1 vers. consule Enar. in Psal. LXXXIII, n. 1 seqq.]. Et excidit tibi, quia quotiescumque ante me stetisti (puta Deum dicere), tanta vana et superflua cogitasti, et vix mihi fixam et stabilem orationem fudisti: Quia tu suavis es, Domine, ac mitis: mitis es, tolerans me. Ex aegritudine defluo; cura, et stabo: confirma, et firmus ero. Donec autem facias, toleras me: Quia tu suavis es, Domine, et mitis.
8 Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam eos [Prov. I, 28] (certe misericors omnibus invocantibus te); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur, Deum non invocaverunt [Psal. LII, 6]. Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adiutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, iam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem iudex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius [Sap. IV, 11]? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, peiorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini [Psal. XXVI, 4]. Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo iucundius nihil invenis, quo melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum, Et multum misericors omnibus invocantibus te.
9 Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum, fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti, veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum: etenim non expedit adversus stimulum calcitrare [Act. IX, 5]. Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones? Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis [Matth. VIII, 31, 32]. Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Iob tentandum, et accepit [Iob I, 11, 12, ] [et II, 5, 6]. Quomodo non exauditus est Apostolus? 'In magnitudine,' inquit, 'revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7-9]. Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus: non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo, Dic animae meae, Salus tua ego sum [Psal. XXXIV, 3]. Quid ad te, quid tibi dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres, quae dat Deus peccatoribus; et hinc intelligite quid servet servis suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram, dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta. Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando: ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam homine promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur, aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte salutem paucorum dicrum, iam sanatus quando moriatur ignorans; et fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui autem promisit Deus aliquid, et fefellit?
10 [vers. 6.] Auribus infige, Domine, orationem meam. Magnus orantis affectus. Auribus infige, Domine, orationem meam: id est, non exeat de auribus tuis oratio mea, fige illam ibi in auribus tuis. Quomodo parturivit, ut figeret orationem suam in auribus Dei? Respondeat Deus, et dicat nobis: Vis figam orationem tuam in auribus meis? Fige in corde tuo legem meam. Auribus infige, Domine, orationem meam; et intende voci orationis meae.
11 [vers. 7.] In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me. Causa ut exaudires me, quia in die tribulationis meae clamavi ad te. Paulo ante dixerat: Tota die clamavi, tota die tribulatus sum. Nullus ergo christianus dicat esse diem in quo non sit tribulatus. Totam diem, totum tempus intelleximus: tota die tribulatur. Quid ergo, tribulatio est et quando bene est? Utique tribulatio. Unde tribulatio? Quia quamdiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Quodlibet hic abundet, nondum sumus in illa patria quo redire festinamus. Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam: si dulcis est patria, amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria delectatio. Delectationes in dextera tua usque in finem. Implebis me laetitia, ait, cum vultu tuo [Psal. XV, 11], ut contempler delectationem Domini [Psal. XXVI, 4]. Ibi transiet labor et gemitus: ibi non oratio, sed laudatio; ibi Alleluia, Amen ibi, vox consona cum Angelis; ibi visio sine defectu, et amor sine fastidio. Quamdiu ergo non ibi, videtis quia non in bono. Sed adundant omnia? Abundent omnia, vide si securus es quia non pereunt omnia. Sed habeo quod non habebam; accessit pecunia quae non erat. Forte accessit et timor qui non erat; forte tanto securior eras, quanto pauperior. Postremo sint copiae, redundet affluentia huius saeculi, detur securitas quod non pereant: dicat Deus desuper, Aeternus in his eris, aeterna tecum erunt ista, sed meam faciem non videbis. Nemo carnem consulat; spiritum consulite: respondeat vobis cor vestrum; respondeat spes, fides, charitas, quae in vobis esse coepit. Ergone si acciperemus securitatem nos in affluentia bonorum saecularium semper futuros, et diceret nobis Deus, Faciem meam non videbitis, gauderemus in illis bonis? Eligeret forte aliquis gaudere, et dicere: Abundant mihi ista, bene mihi est, nihil amplius quaero. Nondum coepit esse amator Dei; nondum coepit suspirare tanquam peregrinus. Absit, absit: recedant omnia seductoria, recedant blandimenta falsa; recedant ea quae nobis quotidie dicunt, Ubi est Deus tuus? Effundamus super nos animam nostram, confiteamur in lacrymis, gemamus in confessionibus, in miseriis suspiremus [Psal. XLI, 11, 4, 5]. Quidquid nobis adest praeter Deum nostrum, non est dulce: nolumus omnia quae dedit, si non dat seipsum qui omnia dedit. Auribus infige, Domine, orationem meam, et intende voci orationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.
12 [vers. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine. Et quid dixit? Non est similis tibi in diis, Domine. Fingant sibi deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices, expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos habentes, et non videntes [Psal. CXIII, 5]; et caetera quae dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus, haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid peius: Quoniam dii Gentium daemonia [Psal. XCV, 5]. Et quid? Nec daemonia, inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos, prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum [Apoc. XIX, 10]. Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes [Psal. LXXXI, 6]: Non est similis tibi in diis, Domine. Quodlibet aliud cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne cogitet? Iste ergo dixit, Non est similis tibi in diis, Domine: quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest. Intendat Charitas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus: mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes, Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9]. Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.
13 [vers. 9.] Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Annuntiavit [In Mss. aliquot, sed paucioribus, nec antiquioribus, torcularium.] Ecclesiam, Omnes gentes quotquot fecisti. Si est gens quam non fecit Deus, non adorabit eum: nulla est autem gens quam non fecit Deus; quia fontem omnium gentium Adam et Evam fecit Deus, inde propagatae sunt omnes gentes. Omnes ergo gentes Deus fecit: Omnes ergo gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dictum est? Quando coram eo non adorabant nisi pauci sancti in uno populo Hebraeorum, tunc dictum est hoc; et modo videtur quod dictum est: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dicebantur haec, non videbantur, et credebantur; quando videntur, quare negantur? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
14 [vers. 10.] Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus magnus. Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se dicerent magnos: contra hos dicitur, Tu es Deus solus magnus. Nam quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, tu es solus Deus magnus. Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse dedignatur? Iste qui hoc dicit. Quicumque vult inter vos maior esse, dixit Dominus, erit vester servus [Matth. XX, 26]. Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacobi IV, 6], quia solus est magnus, implet omnia quae praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa. Si diceres illi, Perdes villam tuam; forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat iniuriam videte, fratres. Scriptura dicit: In lata gente gloria regis; in diminutione populi contritio principis [Prov. XIV, 28]. Ergo hanc iniuriam facis Christo, ut dicas populum eius ad istam exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut invideas gloriae Christi, cuius signum te in fronte portare asseris, et de corde perdidisti? In lata gente gloria regis: agnosce regem tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do, inquies? Ecce hinc da: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Dic hoc, confitere hoc, et dedisti latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens. Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una charitas, quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria? Patria coelestis est [Plures Mss.; Sed non ex his perficiuntur, etc., omissa voce, solis.], patria Ierusalem est: qui quis inde civis non est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus. Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus: quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.
15 [vers. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Via tua, veritas tua, vita [Am. Er. et plures Mss., commonitus.] tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Deduc me, Domine, in via tua. In qua via? Et ambulabo in veritate tua. Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adiutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe iam ambulant in via. Deduc me, Domine, in via tua: certe iam in via tua sum, deduc me ibi. Et ambulabo in veritate tua: te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. Deduc me ergo, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: in illo utique qui ait, Ego sum via, et veritas, et vita. Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.
16 Iucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Ergo timor in iucunditate est. Et quomodo iucunditas, si timor? Nonne timor amarus solet esse? Erit aliquando iucunditas sine timore, modo iucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta iucunditas. Si nulla iucunditas, deficimus; si plena securitas, male exsultamus. Ergo et iucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine iucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo dicit psalmus, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]: sic et apostolus Paulus dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis [Philipp. II, 12, 13]. Quidquid ergo prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia rerum, abundat circumfluentia nescio cuius felicitatis: tentationes sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum est secundum Christum et germanam charitatem Christi: si forte lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum tuum qui te volebat seducere [Sic Am. Er. et aliquot Mss. Et paulo infra, plerique Mss., et ipse praesens dicens, etc. [perfecisti . . . ipse per se, etc.]] ad theatra, et tu eum duxisti ad ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista iucunda sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas; exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita iucundetur cor nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde iucundetur, aliunde feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam hic voluerimus, viscum erit corporis [Hanc partem vers. 3 tractat item Augustinus in Enar. Psal. CII, ibique pro, et defensorem, dicit nonnullis in codicibus verius haberi, et ultorem.], non securitas hominis. Iucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
17 [vers. 12, 13.] Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiore. Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest, Eruisti animam meam ex inferno inferiore; intelligimus tanquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne, et ista mortalitate? Corpus enim mortuum est, ait Apostolus, propter peccatum [Rom. VIII, 10]. Ergo et hic sunt mortui; ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim ait, Corpus moriturum est; sed, Corpus mortuum est. Adhuc habet vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno [Psal. XV, 10] [Act. II, 27]. Ergo aut ipsius vox est et hic, Eruisti animam meam ex inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.
18 Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset Abraham [Undecim Mss. omittunt, tuos: quae quidem particula a LXX intepretatione aberat; sed post ex Theodotionis editione fuit addita sub asterisco, sicuti docet Hieronymus, in Epist. 135, ad Suniam.], non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret, 'Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili,' ait, 'memento quia recepisti bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec,' ait, 'inter nos et vos magnum chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos' [Luc. XVI, 22-26]. Ergo inter ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et salvus fueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine; non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum: gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis. Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.
19 [vers. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me. Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit Apostolus definite, Ubi enim lex non est, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit. Quos ergo intelligimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc vocem, praetereuntes legem Iudaei erant. Insurrexerunt super me praetereuntes legem: non servaverunt legem, et accusaverunt Christum, quasi ipse praeteriret legem. Praetereuntes legem insurrexerunt super me. Et passus est Dominus quae novimus. Putas nihil tale patitur modo corpus eius? Unde fieri potest? Si patrem familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos eius? Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum [Matth. X, 25, 24]. Patitur et corpus praetereuntes legem; et insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt? Numquid forte Iudaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt, nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi. Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis colloquiis bonos mores corrumpentes [I Cor. XV, 33]; ipsi praetereuntes legem insurrexerunt super me. Dicat omnis anima pia, dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet per viam angustam [Matth. VII, 14], et incipiat pie vivere in Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. Omnes enim, inquit Apostolus, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur [II Tim. III, 12]. Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Iesum Christum, clamantium et dicentium uno ore, Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6]: de quibus dictum est, Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus [Psal. LVI, 5]. Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est, quando Dominus crucifixus est: Et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo. Quomodo non proposuerunt? Non intellexerunt Deum. Homini parcerent: ad quod videbant [Lov., qui superba loquacitate. At editi alii et Mss., qui per superbiam loquacitatis.], ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat: ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.
20 [vers. 15.] Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, longanimis et multum misericors, et verax. Quare longanimis et multum misericors, et miserator? Quia in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Quem petit? Pro quibus petit? quis petit? ubi petit? Patrem filius, pro impiis crucifixus, inter ipsas iniurias, non verborum, sed mortis illatae, pendens in cruce: tanquam ad hoc extentas manus habuerit, ut sic pro illis oraret, ut dirigeretur oratio eius tanquam incensum in conspectu Patris, et elevatio manuum eius sacrificium vespertinum [Psal. CXL, 2]. Longanimis, et multum misericors, et verax.
21 [vers. 16.] Si ergo tu verax, respice in me, et miserere mei; da potestatem puero tuo. Quia verax, da potestatem puero tuo. Transeat tempus patientiae, veniat tempus iudicii. Quomodo, da potestatem puero tuo? Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Ille resurgens, et in terram ipse veniet iudicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam: in cruce patientia erat; in iudicio potentia erit. Apparebit enim homo iudicans, sed in claritate: quia sicut eum vidistis ire, dixerunt Angeli, sic veniet [Act. I, 11]. Forma ipsa veniet ad iudicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non videbunt. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Apparens in hominis forma, dicet, Ite in ignem aeternum; ut impleatur quod dixit Isaias, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini [Isai. XXVI, 10, sec. LXX]. Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt hominis. Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo [Philipp. II, 6]: hoc non videbunt impii. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]: hoc non videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; impii autem immundi sunt corde: procul dubio Deum non videbunt. Et ubi est, Videbunt in quem pupugerunt [Id. XIX, 37]: nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut iudicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis dicetur: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Impiis vero ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius. Finito autem iudicio, quomodo conclusit? Sic ibunt impii in ambustionem aeternam; iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 34, 41, 46]. Iam a visione formae hominis pergunt illi ad visionem formae Dei. Haec est enim, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]: subaudis, Et ipsum unum verum Deum; quia Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio. Dicunt illi discipuli: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Videtis quia in visione Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio est. Ideo consequenter subiecit, et ait: Nescitis quia ego in Patre, et Pater in me? id est, et me viso videtur et Pater, et Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus alio loco dicit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum [Id. XIV, 8, 9, 10, 21]. Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant; videbant hominem, credebant Deum. In iudicio autem eumdem Dominum nostrum Iesum videbunt hominem cum impiis; post iudicium videbunt Deum praeter impios. Da potestatem puero tuo.
22 Et salvum fac filium ancillae tuae. Dominus filius ancillae. Cuius ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et ait: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum [Ita in Mss. At in editis, primus.] [Luc. I, 38]. Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum: Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi. De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit, Salvum fac filium ancillae tuae. Et salvatus est a morte, sicut nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio dictum, Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud: ne autem nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait, Hoc autem dicebat de templo corporis sui [Ioan. II, 19, 21]. Salvus ergo factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in corpore Christi positus, Salvum fac filium ancillae tuae. Forte non potest dicere, Da potestatem puero tuo; quia ille Filius accepit potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]? et servi dicunt: Nescitis quia angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Accipit ergo et unusquisque sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae eius. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritualiter. Et salvum fac filium ancillae tuae.
23 [vers. 17.] Fac mecum signum in bono. Quod signum, nisi resurrectionis? Dominus dicit: Generatio haec prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae [Matth. XII, 39 ] [et 40]. Ergo cum capite nostro iam factum est signum in bono: dicat et unusquisque nostrum, Fac mecum signum in bono; quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur [I Cor. XV, 52]. Erit hoc signum in bono. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur. In iudicio confundentur perniciose, qui [I Retract., cap. 19.] modo nolunt confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione, nisi [Am. Er. et aliquot Mss., expositio.] prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex adverso iniquitates eorum [Sap. IV, 20]. Quomodo confundentur? Quando dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid nobis profuit superbia? Tunc dicent: modo dicant, et salubriter dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo dicat, Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo, Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra [Sap. 5, 3-9]. Quid enim? quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tanquam umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea diceres, Transierunt omnia velut umbra, quando ab umbra in tenebras iturus es. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.
24 Quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. Adiuvisti me, in certamine; et consolatus es me, in tristitia. Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis consolari? Dicite quia felices estis. Et auditis, Populus meus (iam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis vestris. Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt, Felices estis, seducunt vos), Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum [Isai. III, 12]. Sic et de Epistola Iacobi apostoli: Miseri estote, inquit, et lugete; risus vester in luctum convertatur [Iacobi IV, 9]. Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere: Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a labina [Editi, sanctos homines. Mss., sanctorum hominum.]; placebo Domino in regione vivorum [Psal. CXIV, 8, 9]. Ista regio mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor, dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem, Beati lugentes [Matth. V, 5]. O, beati lugentes! Nihil tam coniunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis beatos! Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re. Etenim lugent in morte ista, in tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent [Editi, nobiscum. At Mss., apud nos.]? Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus enim noster Iesus Christus adhuc interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]: omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in una voce, in uno populo, in una patria consolabimur [I Retract., cap. 19.], millia millium coniuncta psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet? quis frangit panem esurienti, ubi omnes pane iustitiae saginantur? Nemo tibi dicit, Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua vivunt. Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi dicit, Visita aegrum: sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae, quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus? Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus domum somni carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera necessitatis et misericordiae non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra? An nulla actio, quia quies? Sedebimus ergo, et torpebimus, et nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra. Amor ergo quietus in vultu Dei, quem modo desideramus, cui suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem nondum visum sic suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo agemus, fratres? Psalmus nobis dicat: Beati qui habitant in domo tua. Unde? In saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas [Editi, dictus est ille qui, etc. Mss., dictum est.], et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat fastidio: et satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere; quomodo de prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo rursus ne si dixero, Non te satiat, indigens videaris; et quasi inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari vix potest? Et satiat te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum diceret, Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]: est rursus dictum de Sapientia, Qui te manducant, iterum esurient: et qui te bibunt, iterum sitient [Eccli. XXIV, 29]. Imo vero non dixit, iterum; sed dixit, adhuc: nam, Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et redierit bibere. Tale est, Qui te edunt, adhuc esurient: sic cum edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista ineffabilis et sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem non fictam, spem firmam, charitatem puram, et ambulet homo in via quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?
Augustinus HOME

bke12.106v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM LXXXVI. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 85

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik