monumenta.ch > Augustinus > 89
   

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXIX.

1 [vers. 1.] Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex eius oratione titulum accepit.
2 Domine, inquit, refugium factus es nobis in generatione et generatione: sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cuius Testamenti sponsor, sponsusque coniugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Iesus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit [Ioan. V, 46]. Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis eius litteris inditus non est, in quibus eius cantica scripta sunt: sed alicuius significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. Factus es ergo nobis, inquit, Domine, refugium in generatione et generatione.
3 [vers. 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adiunxit: Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo [Am. Er. et plerique Mss., Dominum. Colb. Ms., in Domino.] usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intelligendum quod ait, Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis eius partibus dicitur, cum sit Deus non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritualemque et caturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in eius coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]: unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel, Finxit Deus; vel, Formavit Deus hominem de limo terrae [Gen. II, 7]. Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim maius rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod convenientius diceretur, Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cuius est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait, A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est, Fuit, et Erit; sed tantum, Est. Unde dictum est; Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]; et, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 27, ] [et 28]. Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.
4 [vers. 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. Ne avertas hominem in humilitatem: id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus, Ne nos inferas in tentationem [Matth. VI, 13]. Denique et hic adiungit: Et dixisti, Convertimini, filii hominum. Tanquam diceret, Hoc a te peto quod ipse iussisti: dans eius gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]; sine cuius adiutorio, per arbitrium voluntatis tentationes huius vitae superare non possumus. Ne avertas, inquit, hominem in humilitatem: et tamen tu dixisti, Convertimini, filii hominum. Sed da quod iussisti, precem petentis exaudiendo, et adiuvando volentis fidem.
5 [vers. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit. Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab liis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesternus est, qui praeteriit; non saltem tanquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intelligi; et in ea quae ante sunt extenti [Philipp. III, 13], quae appetitio est aeternorum. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit, Et sicut vigilia in nocte; cum vigiliae [Sic Mss. At edd., ad perdendam.] spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]: et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tanquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, tanquam dies unus, qui praeteriit: non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et [Septem Mss., qui ignorant Deum.] eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur [Tredecim Mss., Ut latitudinem.] incerto, quod est, sicut vigilia in nocte: neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.
6 [vers. 5, 6.] Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta eius sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit, Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta eius providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, iam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum [Isai. XL, 6, 8].
7 [vers. 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens, continuo subiecit: Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Defecimus, in infirmitate; conturbati sumus, mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire trepidamus. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis [Ioan. XXI, 18]; quamvis martyrio non puniendum, sed coronandum [In edd., Quoniam . . . . sunt semper: quae vox, semper, a melioris notae Mss. et a Graeco abest.]: et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis erat usque ad mortem [Matth. XXVI, 38]; quoniam et Domini exitus nonnisi mortis [Psal. LXVII, 21].
8 [vers. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: id est, non ab eis dissimulasti. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui: subauditur, posuisti. In illuminatione autem vultus tui dixit, quod superius, in conspectu tuo, et saeculum nostrum, quod superius, iniquitates nostras.
9 [vers. 9, 10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Satis in his verbis ostenditur poenalis esse ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint; quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit: 'Anni nostri sicut aranea meditabantur [Lov., Non quo. Caeteri libri, Non quod.]. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.' Haec quidem verba videntur exprimere brevitatem miseriamque vitae huius; quia longaevi appellantur hoc tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint, multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra [Idem vers. 27 explicatur in Enar. Psal. XLIV, n. 17, et Psal. LXXII, n. 7.] [Note: Praecipui Mss., Et cum perverso subverteris.] septuaginta annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius est ergo in his numeris spirituale aliquid perscrutari. Neque enim super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit [Rom. V, 12], maior ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus: et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad diluvium quo perierunt.
10 Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo coniunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit [Gen. VII, 20]; et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo, Anni nostri, inquit, sicut aranea meditabantur. In rebus corruptibilibus laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant [Isai. LIX, 6]. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. In ipsis, hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intelligi in temporalibus rebus: ideo septuaginta; quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus, id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, octoginta anni; quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: et amplius eorum labor et dolor; id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intelligi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 23-25]. Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit, Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit [Hebr. XII, 6]: et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur [II Cor. XII, 7, 9]. Quidam sane codices non habent, corripiemur; sed erudiemur, quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.
11 [vers. 11, 12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intelligatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo, Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret [Psal. X, 4]. Quis ergo novit, id est, quotusquisque reperitur qui noverit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Etiam hic subauditur, quis novit. Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intelligat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et maiora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam [Matth. X, 28]. Et a paucis eruditis maior eius ira intelligitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cuius pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima [Psal. LXXII, 2, 3, 17]; quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram eius, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.
12 Dexteram tuam sic notam fac. Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini, Dexteram tuam notam fac mihi. Quid est ergo, Dexteram tuam sic notam fac; nisi Christum tuum, de quo dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1], sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intelligi, in qua iustos suos ab impiis segregabit: quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra [Mss. duo, in praelium. Alii plerique, in praelio. Apud LXX est eis polemon.] flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat [Matth. XXV, 32, 33]. Et illud quod plerique codices habent, Dexteram tuam notam fac mihi, ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.
13 Quod vero adiungit, Et compeditos corde in sapientia: alii codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui iniiciunt, sicut scriptum est, pedem in compedes eius [Eccli. VI, 25] (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et eius velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Iudaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter iudicant.
14 [vers. 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque? et deprecobilis esto super servos tuos. Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad huius saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est, Quousque avertis faciem tuam a me [Psal. XII, 1]? Etiam hoc dictum est, Convertere, Domine; quousque? Et ut sciant qui multum carnaliter [Sic editio Lov. et melioris notae Mss. At Er. et octo Mss., salutis tuae: quam lectionem Hebraeo respondere testatur Hieronymus, in Epist. 353, ad Suniam.] Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus eius et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quomodo ergo hic dicit, Convertere, ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis iustitiae, non indignatis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim, Deprecor te, et, deprecor a te.
15 [vers. 14, 15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe anticipans, et velut iam facta deputans: Repleti sumus, inquit, mane misericordia tua. Ergo in his velut nocturnis laboribus et doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris [II Petr. I, 19]. Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono iusti, quod nunc esuriunt et sitiunt [Matth. V, 8, 6], cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino [II Cor. V, 6]. Unde et illud dicitur, Replebis me laetitia cum vultu tuo [Psal. XV, 11]. Mane astabunt et contemplabuntur [Psal. V, 5]; et, sicut alii dixerunt interpretes, Satiati sumus mane misericordia tua, tunc satiabuntur: sicut enim alibi ait, Satiabor, dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI, 15]. Unde dicitur, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; atque ipse Dominus ait, Ostendam meipsum illi [Ioan. XIV, 8, 21]: quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat, quod donec perveniat extendendum est. Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et iucundati sumus [Undecim Mss., iuxta faciem venti.] in omnibus diebus nostris. Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo iam non sit. Omnes simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos [Psal. XXXIII, 13]? Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim anni sunt qui pro nihilo habentur, aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt [Psal. CI, 28, 12]: sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum sibi fieri precabatur qui dicebat, Notum fac mihi, Domine, finem meum (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius iam requiram), et numerum dierum meorum qui est; utique qui est, non qui non est. Quia dies isti, de quibus et illic consequenter dicit, Ecce veteres posuisti dies meos [Psal. XXXVIII, 5, 6], non sunt, quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars eius transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi dicamus quod hic praedicimus: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
16 [vers. 16.] Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus quod sequitur: Et respice in servos tuos, et in opera tua. Ipsi enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut sint servi tui, id est obedientes iussis tuis. Ipsius enim sumus figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Iesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus [Ephes. II, 10]. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 13]. Et dirige filios eorum: ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis gubernatione [In plerisque Mss., Si dimiserimus eum vivum, saeculum, etc.] dissimulans [Psal. LXXII, 1-14].
17 [vers. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Unde dicitur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Et opera manuum nostrarum dirige super nos: ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus, Et opus manuum nostrarum dirige. Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis: plenitudo enim Legis charitas [Rom. XIII, 10]. Nam superiore versu cum dixisset, Et opera manuum nostrarum dirige super nos; isto ultimo non opera, sed opus dixit manuum nostrarum dirige: tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5]. Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]: unde etiam Dominus in Evangelio dicit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit [Ioan. VI, 29]. Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo eius inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen [II Cor. III, 16], et revelabuntur oculi eius, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII, 18].
Augustinus HOME

bke12.120v bnf9533.466

   
monumenta.ch > Augustinus > 89

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik