monumenta.ch > Augustinus > 91
    >>> IN PSALMUM XCII. SERMO AD PLEBEM.

bke12.127v  IN PSALMUM XCI. SERMO [Explicatur idem vers. 27 in 1 Enar. Psal. XLVIII, serm. 1, n. 3.] MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Attendite ad Psalmum: det nobis Dominus aperire mysteria quae hic continentur; cum propter fastidium animorum eadem diverse varieque tractantur. Nam nullum aliud canticum nos docet Deus, nisi fidei, spei, et charitatis: ut fides nostra firma sit in ipso, quamdiu non illum videmus, credentes in eum quem non videmus, ut gaudeamus cum viderimus, et fidei nostrae succedat species lucis eius, ubi iam non nobis dicetur, Crede quod non vides; sed, gaude quia vides. Spes etiam nostra incommutabilis sit, et figatur in illo, et non nutet et fluctuet, non agitetur; sicut ipse Deus in quo figitur, non potest agitari. Spes enim modo vocatur; tunc non spes, sed res erit. Tamdiu enim vocatur spes, quamdiu non videtur quod speratur, dicente Apostolo: Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24 ] [et 25]. Modo ergo patientia necessaria est, quamdiu veniat quod promissum est. Nemo autem patiens est in bonis. Quando exigitur de homine patientia, in malis agit: quando dicitur, Patiens esto, tolera, sustine, molestia est, sub qua te Deus vult esse fortem, tolerantem, longanimem, patientem. Sed numquid decipit qui promisit? Medicus exserit ferrum ad secandum vulnera, et dicit ei quem secturus est, Patiens esto, sustine, tolera: in doloribus exigit patientiam, sed post dolores promittit salutem. Et ille qui tolerat dolores in ferro medici, nisi sibi proponat sanitatem, quam nondum habet, deficit in dolore quem patitur. Multa ergo mala sunt in isto saeculo, intus, foris; prorsus non cessant, abundant scandala: nemo illa sentit, nisi qui graditur viam Dei. Ei dicitur in omnibus divinis paginis, ut toleret praesentia, speret futura, amet quem non videt, ut amplectatur cum viderit. Charitas enim quae tertia nobis adiungitur ad fidem et spem, maior est supra fidem et spem [I Cor. XIII, 13]: quia fides rerum est quae non videntur; erit autem species [Nonnulli Mss., Et annuntiabunt iustitiam eius: omisso, coeli, quod a LXX abest.] cum visae fuerint: et spes rei est quae non tenetur; quae adveniente ipsa re, non erit iam spes, quia tenebimus, non sperabimus: charitas autem non novit nisi crescere magis magisque. Si enim amamus quem non videmus, quomodo amaturi sumus cum viderimus? Desiderium ergo nostrum crescat. Christiani non sumus [Regius Ms. et Vatic., Si quomodo ait. Forte melius.], nisi propter futurum saeculum: nemo praesentia bona speret, nemo sibi promittat felicitatem mundi, quia christianus est; sed utatur felicitate praesenti, ut potest, quomodo potest, quando potest, quantum potest. Cum adest, consolationi Dei gratias agat: cum deest, iustitiae Dei gratias agat. Ubique sit gratus, nusquam ingratus: et Patri consolanti et blandienti gratus sit; et Patri emendanti et flagellanti et disciplinam danti gratus sit; amat enim ille semper, sive blandiatur, sive minetur: et dicat quod audistis in Psalmo, Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
2 [vers. 1.] Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem [In Donatistas.] sabbati. Ecce et hodiernus dies sabbati est: hunc in praesenti tempore otio quodam corporaliter languido et fluxo et luxurioso celebrant Iudaei. Vacant enim ad nugas; et cum Deus praeceperit sabbatum [Exod. XX, 8], illi in his quae Deus prohibet exercent sabbatum. Vacatio nostra a malis operibus, vacatio illorum a bonis operibus est. Melius est enim arare, quam saltare. Illi ab opere bono vacant; ab opere nugatorio non vacant. Nobis sabbatum indicit Deus. Quale? Primo ubi sit videte. Intus est, in corde est sabbatum nostrum. Multi enim vacant membris, et tumultuantur conscientia. Omnis homo malus, sabbatum habere non potest: nusquam enim illi conquiescit conscientia; necesse est in perturbationibus vivat. Cui autem bona est conscientia, tranquillus est; et ipsa tranquillitas sabbatum est cordis. Attendit enim promissorem Dominum; et si laborat in praesenti, extenditur spe futuri, et serenatur omne nubilum tristitiae; sicut dicit Apostolus, Spe gaudentes [Rom. XII, 12]. Ipsum autem gaudium in tranquillitate spei nostrae, sabbatum nostrum est. Hoc commendatur, hoc cantatur in isto psalmo, quomodo sit homo christianus in sabbato cordis sui, id est, in vacatione et tranquillitate et serenitate conscientiae suae non perturbatus. Inde dicit hic, unde solent perturbari homines, et docet te agere sabbatum in corde tuo.
3 [vers. 2.] Primum est, ut tu ipse, si aliquid profecisti, Deo confitearis ex eo quod profecisti, quia munera ipsius sunt, non merita tua. Hinc incipe sabbatum, non tibi tribuendo quasi non acceperis quod accepisti [I Cor. IV, 7]; neque excusando te ab eo quod facis mali, quia ipsa sunt tua. Perversi enim homines et perturbati, qui non agunt sabbatum, mala sua Deo tribuunt, bona sua sibi. Si quid boni fecerit, Ego feci, dicit: si quid mali fecerit, quaerit quem accuset, ne confiteatur Deo [In Edd. additur, deberent, quod a Mss. abest.]. Et quid est, Quaerit quem accuset? Si non est valde impius, ad manum habet satanam quem accuset: Satanas fecit, dicit, ipse mihi persuasit: quasi satanas habeat potestatem cogendi. Astutiam suadendi habet. Sed si satanas loqueretur, et taceret Deus, haberes unde te excusares: modo aures tuae positae sunt inter monentem Deum, et suggerentem serpentem. Quare huc flectuntur, hinc avertuntur? Non cessat satanas suadere malum; sed nec Deus cessat admonere bonum. Satanas autem non cogit invitum: in tua potestate est consentire, aut non consentire. Si aliquid persuadente satana mali feceris; dimitte satanam, accusa te, ut accusatione tua Dei misericordiam merearis. Expetis [Lov. venundari magno, et proficeret pauperibus. Nos cum Am. et Mss., venundari et proficere.] illum accusare qui non habet veniam? Te accusa, et accipis indulgentiam. Deinde multi non accusant satanam, sed accusant fatum. Fatum meum me duxit, dicit. Cum dixeris illi, Quare bke12.128r fecisti? quare peccasti? Et ille: Fato meo malo. Ne dicat, Ego feci, iam manus ad Deum tendit; lingua blasphemat. Nondum quidem hoc aperte dicit, sed tamen attende, et vide quia hoc dicit. Quaeris ab illo quid sit fatum; et dicit, Stellae malae. Quaeris ab illo quis fecit stellas, quis ordinavit stellas; non habet quid tibi respondeat, nisi Deus, Restat ergo ut sive per transennam, sive per cannam longam, sive per proximum [Plures Mss. loco, surdis, habent, Fratres.], Deum accuset; et cum Deus puniat peccata, Deum faciat auctorem peccatorum suorum. Non potest enim fieri ut puniat quod fecit: punit quod facis, ut liberet quod fecit. Aliquando autem, dimissis omnibus, omnino directe eunt in Deum; et quando peccant, dicunt: Deus hoc voluit; si nollet Deus, non peccarem. Ad hoc monet ut non solum non audiatur ut non pecces, sed accusetur quia peccas? Quid ergo nos docet psalmus iste? Bonum est confiteri Domino. Quid est, confiteri Domino? In utraque re, et in peccato tuo, quia tu fecisti, et in bono facto, confitere Domino, quia ipse fecit. Tunc psalles nomini Dei altissimi: quaerens gloriam Dei, non tuam; nomen ipsius, non tuum. Si enim tu quaeris nomen Dei, quaerit et ipse nomen tuum: si autem tu neglexeris nomen Dei, delet et ipse nomen tuum. Quomodo autem dixi, Quaerit nomen tuum? Quomodo dixit discipulis suis venientibus, posteaquam misit eos evangelizare. Cum fecissent multa miracula, et in nomine Christi daemonia eiecissent, redeuntes dixerunt: Domine, ecce daemonia nobis subiecta sunt. Dixerunt quidem, in nomine tuo; sed ille vidit in eis quia ipsa glorificatione gaudebant, et extollebant se, et ibant inde in superbiam, quia licuit illis expellere daemonia. Vidit illos quaerere gloriam suam, et ait illis, quaerens ipse, imo conservans nomina eorum apud se: Nolite gaudere in hoc; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo [Luc. X, 17, 20]. Ecce ubi habes nomen, si tu nomen Dei non negligas. Psalle ergo nomini Dei, ut fixum sit apud Deum nomen tuum. Psallere autem quid est, fratres? Psalterium organi genus est; chordas habet. Opus nostrum, psalterium nostrum est: quicumque manibus operatur opera bona, psallit Deo; quicumque ore confitetur, cantat Deo. Canta ore, psalle operibus. Ad quam rem?
4 [vers. 3.] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem. Quid sibi vult quia mane annuntianda est misericordia Dei, et per noctem veritas Dei? Mane dicitur, quando nobis bene est: nox dicitur, quando tristitia tribulationis est. Quid ergo dixit breviter? Quando tibi bene est, gaude Deo, quia misericordia ipsius est. Iam tu forte diceres: Si ergo gaudeo Deo, quando mihi bene est, quia misericordia ipsius est; quando in tristitia, in tribulatione sum, quid facio? Misericordia ipsius est, quando mihi bene est; crudelitas ergo ipsius, quando male est? Si laudo misericordiam, quando bene est; reprehendam ergo crudelitatem, quando male est? Non. Sed quando bene est, lauda misericordiam; quando male, lauda veritatem: quia peccata flagellat, non est iniquus. In nocte erat Daniel, quando orabat: erat enim in captivitate Ierusalem, erat in potestate hostium. Tunc multa mala sancti patiebantur: tunc ipse in lacum leonum missus est, tunc tres pueri in ignem praecipitati sunt [Dan. VI, III]. Haec patiebatur in captivitate populus Israel: nox erat. Per noctem confitebatur Daniel veritatem Dei; dicebat in oratione, Peccavimus, impie egimus, iniquitatem fecimus: tibi, Domine, gloria, nobis confusio [Id. IX, 5, 7]. Veritatem Dei annuntiabat per noctem. Quid est, veritatem Dei annuntiare per noctem? Non accusare Deum, quia pateris aliquid mali; sed tribuere illud peccatis tuis, emendationi ipsius: Ad annuntiandum mane misericordiam ipsius, et veritatem per noctem. Cum misericordiam annuntias mane, et veritatem per noctem, semper laudas Deum, semper confiteris Deo, et psallis nomini eius.
5 [vers. 4.] In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Dechachordum psalterium non modo audistis. Decachordum psalterium significat decem praecepta Legis. Sed cantare in illo opus est, non portare psalterium. Nam et Iudaei habent Legem; portant, non psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui operantur. Parum est: qui operantur cum tristitia, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est. Et quid dicit Apostolus? Hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Quidquid facis, cum hilaritate fac: bonum tunc et bene facis. Si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis; et portas magis psalterium, non cantas. In psalterio decachordo, cum cantico in cithara: hoc est, verbo et opere. Cum cantico, verbo; in cithara, opere. Si verba sola dicis, quasi canticum solum habes, citharam non habes: si operaris, et non loqueris, quasi solam citharam habes. Propter hoc et loquere bene, et fac bene, si vis habere canticum cum cithara.
6 [vers. 5.] Quia iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis [Ephes. II, 10]. Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]: hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur; id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur veritatem, de Dei [Sic Er. et Mss. At Lov., constitutus.] loquatur. Ideo dicitur in alio loco: Deus solus verax; omnis autem homo mendax [Rom. III, 4]. Non tibi dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere [Subaud. quempiam probandum.], restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris [Mss. Regius et Vatic., ut ad illum maiorem gemitum.], frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent [Psal. XXXIII, 5]. Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit [Non sic in superiore Enarr., sed iuxta Vulgatam interpretationem legebat: Spes mea ab uberibus, etc.]: Iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
7 Quid agimus de illis qui bke12.128v male vivunt, et florent? Hinc enim perturbatum animum habet qui perdit sabbatum [Regius Ms. et Vatic., rigati sitientes.]: videt se in bonis operibus quotidie versantem, et laborantem in angustia rerum, forte in inopia rei familiaris, forte in fame et siti et nuditate, forte se in carcere bona facientem, et illum a quo in carcerem missus est et mala facientem et exsultantem; et subintrat cor pessima cogitatio adversus Deum, et dicit: Deus, quare tibi servio? quare obedio verbis tuis? Non rapui aliena, non furtum feci, non hominem occidi, non cuiusquam rem concupivi, non falsum testimonium adversus aliquem dixi, non patri vel matri iniuriam feci, non ad idola inclinatus sum, non accepi nomen Domini Dei in vanum: servavi me a peccato. Enumerat decem chordas, id est, decem praecepta Legis [Exod. XX, 1-17], et interrogat se secundum singula, et videt se non peccasse, nec in uno; et contristatur quia talia mala patitur. Et illi qui, non dico, aliquas chordas tangunt, sed nec tangunt ipsum psalterium, et nihil boni operantur, consulunt idola: et forte tunc videntur christiani, quando nihil mali patitur domus eorum; quando autem aliqua ibi tribulatio est, currunt ad pythonem, aut sortilegum, aut mathematicum. Dicitur illi nomen Christi; subsannat, torquet os. Dicitur illi: Fidelis, consulis mathematicum? Et ille: Recede a me: ipse mihi prodidit res meas; nam perdidissem, et in planctu remansissem. Homo bone, nonne signas te signo crucis Christi? Et lex omnia ista prohibet. Gaudes quia res tuas invenisti; non es tristis quia tu peristi? Quanto melius tunica tua periret quam anima tua? Subsannat in his omnibus; contumeliosus est parentibus, odit inimicum, insectatur usque ad mortem, furatur ubi occasionem invenerit, a falso testimonio non cessat, insidiatur matrimonio alieno, concupiscit rem proximi sui: facit haec omnia, et floret in divitiis, in honoribus, in excellentia mundi huius. Videt eum ille miser bene operans, et mala patiens; perturbatur et dicit: Deus, puto, mali tibi placent, et bonos odisti, amas eos qui faciunt iniquitatem. Si commotus fuerit, et illi cogitationi consenserit, perdet sabbatum de corde: iam incipit ad psalterium hoc non attendere; deviavit inde, sine causa cantat, Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Iam perdito sabbato ab interiore homine et exclusa quiete cordis, et bona cogitatione repulsa, incipit iam imitari illum quem videt in malis florentem; et convertit se et ipse ad facienda mala. Deus autem patiens est, quia aeternus est, et novit diem iudicii sui, ubi omnia examinat.
8 [vers. 6.] Hoc nos docens quid ait? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est quam est ista cogitatio Dei, ut mali floreant, et boni laborent: nihil tam profundum, nihil tam altum; ibi naufragat omnis infidelis, in isto alto, in isto profundo. Vis transire profundum hoc? A ligno Christi noli resilire; non mergeris: tene te ad Christum. Quid est quod dico, tene te ad Christum? Ideo voluit ipse in terra laborare. Audistis, cum propheta legeretur, non avertisse eum scapulas a flagellis, non avertisse eum faciem a sputis hominum, non avertisse maxillam a psalmis eorum [Isai. L, 6]: quare omnia ista pati voluit, nisi ut consoletur patientes? Et poterat et ipse in fine rescuscitare carnem suam; sed tu qui non videras, non esset quod sperares: non distulit resurrectionem suam, ne tu adhuc dubitares. Eo ergo fine patere et tolera tribulationes in mundo, quem [In Mss. qui caeco more] attendisti in Christo; et non te moveant qui faciunt mala, et in isto saeculo florent. Nimis profundae factae sunt cogitationes Dei. Ubi est [Edd., Ad partem Africae remansisse, est Ecclesia magna. totum mundum, etc. Locum ad Mss. castigavimus.] cogitatio Dei? Ad praesens habenas laxat; sed postea astringet. Noli gaudere ad piscem qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum [Er., Quid tibi videtur? iam etiam audio. Si non dicitur, etc. Lov., Quid tibi videtur et Bagaiae et Tamugadae. Mss. vero, Quid tibi videtur Bagai et Tamugadeo. Forte leg., Bagai et Tamugade, vel, Thamugade. Haec nimirum praecipua fuerunt oppida a Donatistis occupata.] piscator: nam iam ille hamum habet in faucibus. Et quod tibi videtur longum, breve est: omnia ista cito transeunt. Quid est longa vita hominis ad aeternitatem Dei? Vis esse longanimis? Vide aeternitatem Dei. Nam attendis ad dies tuos paucos, et diebus tuis paucis vis impleri omnia. Quae omnia? Ut damnentur omnes impii, et coronentur omnes boni. Istis diebus tuis vis haec impleri? Implet illa Deus tempore suo. Quid tu taedium pateris et facis [Donatistae sacros codices a se servatos, a nostris vero traditos dicebant.]? Aeternus est; tardat, longanimis est: tu autem dicis, Ideo ego non sum longanimis, quia temporalis sum. Sed in potestate habes: iunge cor tuum aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Quid enim dictum est de temporanbus? Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit [Isai. XL, 6-8]. Omnia ergo arescunt et decidunt; non verbum illud: Verbum enim Domini manet in aeternum. Transit fenum, transit claritas feni; sed habes quo te teneas: Verbum Domini manet in aeternum. Dic ergo illi: Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Tenuisti lignum, transis per istam profunditatem. Vides ibi aliquid? intelligis ibi aliquid? Intelligo, dicis: Si fam christianus es, et bene eruditus, dicis: Deus iudicio suo reservat omnia. Boni laborant, quia flagellantur ut filii: mali exsultant, quia damnantur ut alieni. Duos filios habet homo; alterum castigat, alterum dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter mox ut se moverit, colaphis caeditur, flagellatur. Unde ille dimittitur, ille caeditur, nisi quia huic caeso haereditas servatur, ille autem dimissus exhaeredatus est? Videt eum non habere spem, et dimittit eum ut faciat quod vult. Puer autem qui flagellatur, si cor non habuerit, et imprudens fuerit et stultus, gratulatur fratri suo qui non vapulat; et gemit de se, et dicit in corde suo: Tanta mala facit frater meus, quidquid vult facit contra praecepta patris mei, et nemo illi facit verbum durum; ego, mox ut me movero, caedor. Stultus est, imprudens est; attendit quid patitur, non attendit quid illi servatur.
9 [vers. 7, 8.] Ideo cum dixisset, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; subiecit statim, Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget ea. Quae sunt quae non intelliget stultus, et quae non cognoscet imprudens? Cum exoriuntur peccatores sicut fenum. Quid est, sicut fenum? Virent cum hiems est; sed arescent aestate. Attendis florem feni. Quid citius transit? Quid lucidius? quid viridius? Non te delectet viriditas ipsius, sed time ariditatem ipsius. Audisti peccatores sicut fenum, audi et iustos: Quoniam bke12.129r ecce [In plerisque Mss., possidentis.]. Interim videte peccatores; sicut fenum florent, bene: sed qui sunt qui non cognoscunt? Stulti et imprudentes. Cum exoriuntur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem. Omnes qui in corde suo non recta sentiunt de Deo, prospexerunt peccatores exorientes sicut fenum, id est, florentes ad tempus. Quare illos prospiciunt? Ut intereant in saeculum saeculi. Attendunt enim florem ipsorum temporalem, imitantur illos, et volentes cum illis florere ad tempus, intereunt in aeternum: hoc est, Ut intereant in saeculum saeculi.
10 [vers. 9, 10.] Tu autem Altissimus in aeternum es, Domine. Expectans desuper ex aeternitate tua quando transeat tempus iniquorum, et veniat tempus iustorum. Quoniam ecce. Intendite, fratres. Iam et ipse qui loquitur [Plures probae notae Mss. loco, Sed et vos, habent, Sedat vos, quia privata vestra, etc. Et quidam, Sedete vos.] (loquitur enim ex persona nostra, loquitur ex persona corporis Christi: Christus enim loquitur in corpore suo, id est, in Ecclesia sua), iam iunxit se aeternitati Dei: sicut vobis paulo ante dicebam, longanimis est Deus et patiens, omnia ista quae videt mala a malis fieri tolerat. Quare? Quia aeternus est, et videt quid illis servet. Vis et tu esse longanimis et patiens? Iunge te aeternitati Dei; cum illo exspecta illa quae infra te sunt: cum enim adhaeserit cor tuum Altissimo, infra te erunt omnia mortalia; et dic quod sequitur, Quoniam ecce inimici tui peribunt. Qui modo florent, postea peribunt. Qui sunt inimici Dei? Fratres, forte illos solos putatis inimicos Dei qui blasphemant? Sunt quidem et ipsi, et atroces isti qui nec lingua nec cogitationibus malis parcunt iniuriis Dei. Et quid faciunt Deo excelso, aeterno? Si pugno in columnam ferias, tu laederis: et putas quia blasphemia Deum percutiens non tu disrumperis? nam nihil facis Deo. Sed inimici Dei aperte blasphematores sunt, et quotidie occulti inveniuntur. Cavete tales inimicitias Dei. Quosdam enim occultos inimicos Dei Scriptura aperit; ut quia non illos potes nosse corde tuo, noveris illos in Scriptura Dei, et caveas inveniri cum illis. Aperte dicit Iacobus in Epistola sua: Nescitis quia amicus huius mundi, inimicus Dei constituitur [Iacobi IV, 4]? Audisti. Non vis esse inimicus Dei? Noli esse amicus huius mundi: nam si amicus fueris huius mundi, inimicus eris Deo. Quomodo enim non potest fieri adultera coniux, nisi inimica sit viro suo: sic anima adultera amore rerum saecularium, non potest nisi inimica esse Deo. Timet, sed non amat: poenam timet, non iustitia delectatur. Ergo inimici Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes consultores sortilegorum, mathematicorum, pythonum. Intrent [Sex Mss., pergant.] ecclesias, non intrent ecclesias; inimici Dei sunt. Ad tempus possunt florere sicut fenum; peribunt autem, cum ille inspicere coeperit, et iudicium suum in omnem carnem adduxerit. Iunge te Scripturae Dei, et dic illud cum isto psalmo: Quoniam ecce inimici tui peribunt. Non ibi inveniaris, ubi peribunt. Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 [vers. 11.] Quid tu qui laboras modo, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? tu qui inter ista scandala, inter iniquitates humanas gemis, qui tribularis in carne, sed gaudes in corde, quid tu? quae tibi spes, o corpus Christi? O Christe, qui in coelis sedes ad dexteram Patris, sed pedibus tuis et membris tuis laboras in terra, et dicis, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? tu quam spem habebis, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? quid tibi erit? Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Quare dixit, sicut unicornis? Aliquando unicornis significat superbiam, aliquando unicornis exaltationem unitatis significat: quia unitas exaltatur, omnes haereses cum inimicis Dei peribunt. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Et quando erit? Et senectus mea in misericordia pingui. Quid dixit, senectus mea? Novissima mea. Quomodo in aetatibus nostris novissima senectus est; sic totum hoc quod modo patitur corpus Christi in laboribus, in aerumnis, in vigiliis, in fame, in siti, in scandalis, in iniquitatibus, in pressuris, iuventus ipsius est: senectus ipsius, id est, novissima ipsius in laetitia erunt. Et intendat Charitas vestra, quia dixit senectutem, ne putetis et mortem: homo enim in carne ideo senescit, ut moriatur. Senecta Ecclesiae candida erit recte factis, morte autem non corrumpetur. Quod est caput senis, hoc erunt opera nostra. Videtis quemadmodum canescat caput, et inalbescat, quantumcumque senectus accedit. Qui bene senescit ordine suo, quaeris illi aliquando in capite capillum nigrum, et non invenis: sic cum fuerit vita nostra talis, ut quaeratur nigritudo peccatorum, et non inveniatur; senecta ista iuvenilis est, senecta ista viridis est, semper virebit. Audistis de feno peccatorum, audite de senecta iustorum: Senectus in mea misericordia pingui.
12 [vers. 12.] Et respexit oculus meus in inimicis meis [Bagaitanum, anni 394.]. Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli attendere quia amicus tuus est iniquus [Edd., In finem, Psalmus, etc. Abest, In finem, a Mss. et a sacris Bibliis.]: incurrat negotium, et ibi illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut erumperet quod erat. Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea. Quando? In senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Ab isto auditu malo iustus non timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo: 'In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit' [Psal. CXI, 7]. Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.'
13 [vers. 13.] Transit fenum, transit flos peccatorum: quid de iustis? Iustus ut palma florebit. Illi exoriuntur sicut fenum; iustus ut palma florebit. In palma altitudinem significavit. Forte et hoc significavit in palma, quia in novissimis suis pulchra est; ut initium eius a terra ducas, finem ipsius in cacumine, ubi habet totam pulchritudinem: aspera radix videtur in terra, pulchra coma sub coelo est. Erit ergo et tua pulchritudo in fine. Radix tua fixa sit: sed sursum versus habemus [Vetus codex Corb., a fide.] radicem nostram. Radix enim nostra Christus est, qui ascendit in coelum. Humiliatus exaltabitur. Velut cedrus in Libano, multiplicabitur. Videte quas arbores dixit: Iustus ut palma florebit; velut cedrus in Libano, multiplicabitur. Numquid cum sol exierit, arescit palma? numquid arebke12.129vscit cedrus? Cum autem sol candens aliquando fuerit, arescit fenum. Veniet ergo iudicium, ut arescant peccatores, et virescant fideles. Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.
14 [vers. 14-16.] Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt, Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et tranquilli erunt, ut annuntient. Hoc est sabbatum quod vobis paulo ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. Tranquilli erunt, ut annuntient. Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi! annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis, et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros. Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in tranquillitate? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo. Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus, quid annuntiabitis [Edd., sed maiorem cibum sumam. Aliquot Mss., maiores cibos. Alii plures: maior cibum.]? Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in illo. Quomodo non est iniquitas? Tanta mala facit [De hac parte vers. 5 vide Enarr. Psal. XXXV, n. 14.]; sanus est, filios habet, plenam domum, abundat gloria, exaltatur honoribus, de inimicis vindicatur, et omnia mala committit: alius innocens sui negotii [Edd., in eo. At Mss. constanter ferunt, in ea.], non rapiens aliena, non contra quemquam faciens, laborat in vinculis, in carceribus, in inopia aestuat et suspirat. Quomodo non est iniquitas in eo? Esto tranquillus, et intelliges; nam perturbaris, et in cubiculo tuo obscuras tibi lucem. Radiare tibi vult aeternus Deus; noli tibi facere nubilum de perturbatione. Esto tranquillus in te, et vide quid tibi dicam. Quia Deus aeternus est, quia modo parcit malis, adducens illos ad poenitentiam; flagellat bonos, erudiens illos ad regnum coelorum; non est iniquitas in eo: noli timere. Ecce ego flagellatus sum tantum, manifestum est, confiteor, peccavi - non enim dico me iustum. Hoc enim dicunt plerique. Quando est forte quisquam in aliqua miseria, in doloribus, intras consolari illum: et ille, Peccavi, fateor, sunt peccata mea, agnosco illa; sed numquid tanta peccavi, quanta ille? Ego novi quanta fecit ille, ego novi quanta commisit: peccata mea sunt, fateor illa Deo, sed minora sunt quam illius; et ecce ille nihil mali patitur. Noli turbari, tranquillus esto, ut scias quoniam rectus Dominus, et non est iniquitas in eo. Quid, si te propterea flagellat modo, quia non tibi servat ignem sempiternum? Quid, si illum propterea dimittit modo, quia auditurus est, Ite in ignem aeternum? Sed quando? Cum tu positus fueris ad dexteram, tunc dicetur positis ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Non te ergo ista moveant: tranquillus esto, sabbatiza, et annuntia quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo.

bnf9533.466

    >>> IN PSALMUM XCII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 91

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik