monumenta.ch > Augustinus > 94
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCV. SERMO

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIV. SERMO [Er. et Lov., quem. Nos ex Mss., quo.]

1 [vers. 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo iussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquat Charitati Vestrae. Est autem Psalmi titulus, Laus cantici ipsi David. Laus cantici et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.
2 Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere, Venite, exsultemus: sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem, Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si descendero ad infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 7, 8]. Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isai. XXIX, 13]. Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis, Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut, Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et iuxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente iuxta invicem sunt. Et duo iusti similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus iustus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae in nobis renovatur intus in mente, ut tanquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros eius. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Iesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis, hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cuius habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 15-21]. Tanquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Iesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti [Id. V, 45, 48]. Cum dicit, Estote sicut ille perfecti, ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut iam fiat in nobis quod scriptum est, Accedite ad Deum, et illuminamini [Psal. XXXIII, 5]. Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit, Venite, exsultemus Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. Venite, exsultemus Domino.
3 Iubilemus Deo, salutari nostro. Quid est iubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est iubilare. Nam consideret Charitas Vestra qui iubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum iubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno iubilant; nos de gaudio coelesti iubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?
4 [vers. 2.] Praeoccupemus faciem eius in confessione. Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem pertinet eius qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam pertinet eius qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua. Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea [Psal. LXV, 13, 14]. Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam necessarium et ad intelligendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis vota quae reddis Deo? Ut illum laudes, te accuses; quia illius est misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis agere, non inveniret nisi quos damnaret. Venite ergo dixit [Edd., tuum, Domine. Vox, Domine, abest a Mss. et a LXX.], ut recedamus iam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de praeteritis; sed tanquam tabulae novae fiant, incensis omnibus chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: In illa hora exsultavit Iesus in Spiritu sancto, et ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Luc. X, 21]. Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus est, forte illam debemus intelligere confessionem quae est in laude Dei: unde et Laus cantici, ut non hic intelligamus confessionem poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet de quadam confessione cum ait: Praeveniamus faciem eius in confessione? Quid est, Praeveniamus faciem eius in confessione? Venturus est; Praeveniamus faciem eius in confessione, prius: antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei? Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te propter iniquitates tuas. Tanto enim maior laus est ignoscentis, quanto maior exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intelligimus, qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus. Praeveniamus faciem eius in confessione.
5 Et in psalmis iubilemus illi. Iam diximus quid sit iubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim iam obliti sumus, ut iam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut iubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, Amen, amen dico vobis [Ioan. I, 51]; sufficiebat Amen unum; quare, Amen, amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo, inquit, iubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in iubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici huius? Iam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos: propterea ergo iubilemus illi. Quoniam non repellet Dominus plebem suam: iubilemus illi. Quoniam in manu eius [Mss. magno consensu, Exsultet . . . et dicat.] fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus iubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt: iubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.
6 [vers. 3.] Primum quare iubilemus, quare laudemus, hoc posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui iubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: 'Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso' [I Cor. VIII, 5 ] [et 6]. Si ergo non nobis, quibus? Audi ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit [Psal. XCV, 5]. Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia. Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim deiecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tanquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem [De hac parte vers. 6 vide Enar. 2 Psal. LVIII, n. 10.]: sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei [Psal. XLIX, 23]. At vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te [Rom. VIII, 34]. Ergo Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere [Sic Mss. plerique iuxta LXX. [Avertisti faciem].] [Psal. LXXXI, 1]. Deos dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt [Psal. CXIII, 4, 5]. Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit iubilatio illi: Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.
7 Quia non repellet Dominus plebem suam: laus illi, iubilatio illi, Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde sit dictum [Rom. XI, 1]. Erat enim plebs Iudaea, plebs ubi fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs ubi institutum est templum, unctio, sacerdos [Edd., in illo vita erat. Antiquiores Mss., vita est.] ad figuram, ut cum omnes ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit. Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster propter humilitatem. Verumtamen, charissimi, ne superbiret oleaster insertus, quid ait Apostolus? 'Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae' [Ibid., 16-24]? Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes rami frangerentur, unde Petrus? unde Ioannes? unde Thomas? unde Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse Paulus apostolus qui loquebatur, et suo fructu olivam [Ita Gatian. codex. Alii vero Mss., non sicut caeteris hominibus. Edd., non sicut caeteros homines.] testabatur? Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus Dominus post resurrectionem apparuit [I Cor. XV, 6]? unde tot millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt saevientes, bibere discerent iam credentes? Sic autem omnia illa conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent [Act. II, IV]. Quod dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis abscessit [Matth. XIX, 21, 22], hoc fecerunt subito tot millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus. Quanto maius vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo Psalmus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Nam hoc testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et dixit: 'Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit' [Rom. XI, 1 ] [et 2]. Utique si repelleret Dominus plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse, inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed, quemadmodum scriptum est, Reliquiae salvae erunt [Isai X, 22] [et Rom. IX, 27]. Non in omnibus; sed area ventilata, massa intro missa est, palea iacet [Matth. III, 12]. Totum quidquid vides Iudaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam paleam, iam inde exiit massa, iam in horreo recondita est. Ambas res videamus, ambas discernamus.
8 [vers. 4.] Quid Psalmus adiungit? Quoniam in manu eius fines terrae. Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22]. Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus, Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Ecce unus paries, in quo iam, ut diximus, non repulit Dominus plebem suam. Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus, Quia non repellet Dominus plebem suam: videamus et alium parietem. Quoniam in manu eius fines terrae. Ecce alius paries in omnibus gentibus: In manu eius fines terrae. Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Ergo iubilemus illi. Quare? Quia non repellet Dominus plebem suam. Iterum quare? Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est, Adorabunt eum omnes reges terrae [Psal. LXXI, 11]; factum est quod hic dictum est, Altitudines montium ipsius sunt.
9 [vers. 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint. Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Non ait, Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala huius saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc coniungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus, Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine [Psal. LXXXV, 9]? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo, Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit [Sic Mss. At edd., quod melius est pecoribus, perimit in se vel deserit.]: Et aridam terram manus eius finxerunt. Ergo et hinc iubilemus illi.
10 [vers. 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Iam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei. Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem eius in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
11 [vers. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos autem populus pascuae eius, et oves manuum eius. Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tanquam non propria reddidit; ut ipsos intelligamus oves, qui sunt et populi. Non dixit, Oves pascuae eius et populus manuum eius; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus oves sunt, quia dicit, populus pascuae eius; ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius, Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum est, oves manuum eius. Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo populus pascuae eius et oves manuum eius, ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam [Ita Mss. At edd., id est ipsius hominis.] dicens tanquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis [Cant. IV, 2; et VI, 5]. Quid est, Dentes tui? Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? Tanquam grex detonsarum. Quare detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me [Matth. XIX, 21]? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Nos ergo populus pascuae eius, et oves manuum eius.
12 [vers. 8.] Ergo, Hodie si vocem eius audieritis. O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti [Ephes. II, 20]; id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Iudaeorum, et populo Gentium. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
13 [vers. 9.] Quare dixisti, Nolite obdurare corda vestra? Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum [Exod. XVI, 2, 3; et XVII, 2-7], acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri. Iam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Ieremias, Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas [Ierem. XVI, 19]: si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit [Exod. XIV, 21-31]; quos in desertum eduxit, manna pavit [Id. XVI, 13 35], nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt [Aliquot Mss., demonstravit nobis, desuper permitti.], et viderunt opera mea. Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant.
14 [vers. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde. Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo [Matth. IV, 1-11], et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem [Act. I, 3]. Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim eius, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. Et dixi, Semper isti errant corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.
15 [vers. 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Id. III, 9]? Ergo, dixi, Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: Quibus iuravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis iurare Deum? Iurantem hominem debes timere, ne propter iurationem faciat quod contra voluntatem eius est; quanto magis Deum, qui nihil temere iurare potest? Iurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem iurat Deus? Per semetipsum: non enim habet maiorem per quem iuret [Hebr. VI, 13]. Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta eius. Iuravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur [Rom. XI, 19 ] [et 20]. Nos ergo intremus in requiem eius. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam.
Augustinus HOME

bke12.137r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM XCV. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 94

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik