monumenta.ch > Augustinus > 98
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XCIX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVIII. SERMO AD PLEBEM.

1 Fratres, notum esse iam debet Charitati vestrae, tanquam filiis Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore iam credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante iudicem staturus: postea venturus est iudex sessurus, ut ante illum stet pro merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones, tanquam iudicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum infantem, et sucturum [Forte leg., dictam.] lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris antiquorum, tunc tolleretur, quando iam ipsa veritas de terra oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV, 12]. Modo ergo tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam, quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster Iesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum ibi intelligere. Intendat ergo nobiscum Charitas vestra ad istum psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus, qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se, qui redemit negligentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo dicitur.
2 [vers. 1.] Dominus regnavit, irascantur populi. Coepit enim regnare Dominus noster Iesus Christus, coepit praedicari, postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent mortem, quam ille iam occiderat in se. Coepit ergo praedicari Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent; et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed irascantur, praedictum est, non iussum; in prophetia enim dicitur, Dominus regnavit, irascantur populi. Est quod fiat et de populis irascentibus: illi irascantur, et in ira ipsorum martyres coronentur. Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa; quia resurrectionem carnis iam ostendit Dominus in seipso. Inde illam voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo, fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet faber. Audistis, cum Ieremias legeretur ante apostolicam lectionem, si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc agimus. Dixit enim: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub coelo [Ierem. X, 11]. Non dixit, Dii qui coelum et terram non fecerunt, percant de coelo et de terra; quia nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Quasi respondit ad terram, et defuit quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. Pereant de terra et de sub coelo, de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte iam factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.
3 Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit, Irascantur populi. Quod enim dixit, Dominus; hoc repetivit, Qui sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in alio versu: et quod ait, Irascantur populi; hoc dixit, Commoveatur terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui iam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi eius, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis eius, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit; commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, Sedes sapientiae, anima iusti. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen [Forte, Quam gravis fuit manus humiliantis, tam levis fuit, etc.] pervenire, ut sit in illo plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo [Matth. X, 30]. Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere. Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus, Plenitudo autem Legis charitas [Rom. XIII, 10]. Quid ergo est? Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat charitatem. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo Legis; iam in te habitat Deus, sedes Dei factus es. Irascantur populi; quid facient irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum nostrum dicere, Coelum mihi sedes est [Isai. LXVI, 1]. Si ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo charitatem, utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et omnes mentes servorum eius. Ergo irascantur populi, commoveatur terra; quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet Deus?
4 [vers. 2.] Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos. Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si obscurum tibi erat, quia dictum est, Qui sedet super Cherubim, nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim, carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non cuiuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum est, Plenitudo Legis charitas. Habeto ergo charitatem in Deum et in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si adhuc non intelligis, audi quid sequatur: Dominus in Sion magnus. Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Iam quaere quid est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas quae est Ierusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre lucem quae videnda est [Forte leg.: Sed non suffecerat quod dixit.]. Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, charitas est; et ipsa charitas, Deus est: aperte enim scriptum est, Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]. Qui ergo plenus est charitate, plenus est Deo; et multi pleni charitate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos, super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur et iracundia.
5 Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa concrepabant, non irascuntur de ieiuniis nostris? Non autem eis irascamur, sed pro eis ieiunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis nostris, oremus pro persequentibus nos [Matth. V, 44]: et cum hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse? Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis; quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus eius inveniuntur. Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum, quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus [Aliquot Mss., facta.] suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis non ieiunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da hominem qui iam iucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos, oremus pro illis; et ut exaudiamur, ieiunemus pro illis. Non enim nos nostra ieiunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt ieiunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies ad hoc ieiunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus. Laetitia enim sua admonent [Forte, temporibus.] dolorem nostrum, et faciunt nos recordari quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo gaudemus. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.
6 [vers. 3, 4.] Confiteantur nomini tuo magno. Ips omnes populi, super quos magnus es in Sion, iam confiteantur nomini tuo magno. Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est magnum; iam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; iam modo nomen magnum factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Iam ergo magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo irascebantur: Confiteantur nomini tuo magno. Quare confiteantur? Quoniam terribile et sanctum est. Ipsum nomen tuum terribile et sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus, sic praedicatur iudicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in virtute veniat iudicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia patientia Dei ad poenitentiam adducit [Rom. II, 4]. Non enim qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut timeatur, non est venturus ut iudicet. Venturus est, fratres mei, venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius inveniamur. Venturus est enim, et iudicaturus, ut alios ponat ad sinistram, alios ad dexteram [Matth. XXV, 31-33]. Et non illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus. Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis iudicium diligit. Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant; diligit enim misericordiam, sed diligit et iudicium. Quae est misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit misericordia, ut neminem puniat? Noli sic putare [In omnibus prope Mss., viae.]. Terribile et sanctum nomen eius; et honor regis iudicium diligit. Iniustum est enim iudicium, et omnino non est iudicium, nisi merita reddantur sua cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]: et honor regis iudicium diligit. Ergo timeamus, ergo faciamus iustitiam, ergo faciamus aequitatem.
7 Sed quis facit aequitatem? quis facit iustitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui iacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut iaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut iustificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad iustitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset, Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis iudicium diligit; veluti quaerentes iam populos territos [Sic Mss. At Edd. cum negante particula, aliunde non manat.] quomodo iusti vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere iustitiam, commendavit illis et plasmatorem iustitiae illorum, et secutus ait: Tu parasti aequitatem; iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Debemus enim et nos habere iudicium, debemus habere iustitiam; sed ille in nobis facit iudicium et iustitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere iudicium et iustitiam? Iudicium habes, quando discernis malum a bono; iustitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, iudicium habes; faciendo, iustitiam habes. Declina a malo, ait, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam [Psal. XXXIII, 15]. Primo debes habere iudicium, et postea iustitiam. Quod iudicium? Ut primo iudices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam iustitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: Iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
8 [vers. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Vere exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam iustitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit iustitiam, nisi qui nos iustificavit? De Christo autem dictum est, Qui iustificat impium [Rom. IV, 5]. Nos ergo impii, ille iustificator, quando et ipsam iustitiam ipse in nobis fecit qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41]. Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari? Exaltate Dominum Deum nostrum.
9 Et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est [Reg. et Vatic. Mss., non est nisi in malis, ubi premeris, ubi angustia est.]. Quid habemus adorare? Scabellum pedum eius. Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini scabellum; et alii dixerunt, suppedaneum. Sed videte, fratres, quid nos iubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1]. Ergo terram nos iubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis [Deut. VI, 13]? Et hic dicit, Adorate scabellum pedum eius; exponens autem mihi quod sit scabellum pedum eius, dicit, Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit, Adorate scabellum pedum eius. Quaero quod sit scabellum pedum eius; et dicit mihi Scriptura: Terra scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum eius. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione eiusdem terrae loqueretur: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cuius pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subiecit, Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Quis sanctus est? In cuius honore adoras scabellum pedum eius. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et a spiritu non vivificeris: Spiritus est enim, inquit, qui vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam. Scandalizati sunt discipuli eius quidam, septuaginta ferme, et dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait, Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt, Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesseruut illi, tanquam dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo eius et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis, Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita [Ioan. VI, 54-64]. Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.
10 [vers. 6-8.] Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Isti antiqui Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos. Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron. Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei [Exod. XXVIII, 1, etc.]: de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid maior sacerdote esse poterat? Exprimit [In multis Mss., resistendo domitori.] psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: Moyses, et Aaron in sacerdotibus eius. Ergo erant illi Domini sacerdotes. Samuel postea iam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel temporibus David; nam ipse unxit sanctum David. Samuel ab initio aetatis suae in templo crevit. Mater eius sterilis fuit: volens habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo, et ait, Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet: et ita fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur [Supra, n. 18.] in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos sanctus illo tempore [I Reg. I, etc.]. Commemorat istos, et per istos omnes sanctos nos vult intelligere. Quare autem hic illos nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intelligere. Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est: commendans quemdam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, cuius scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Iesus Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos loquebatur Deus. Quid est, in columna nubis? Loquebatur per figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, iam non est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Iesus Christus. 'Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos.' Qui primo loquebatur in columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non intelligebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta sunt verba nubis eius. In columna nubis loquebatur ad eos.
11 Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. 'Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis.' Custodiebant certe, intendite. 'Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis.' Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta eius, custodiebant testimonia eius. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta iustitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta eius quae dedit eis. Domine, inquit, Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis. Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum. Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.
12 Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus, aderit Dominus ut dicam. Quaeramus enim tres istas personas, Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit, quia dixit, Vindicans in omnes affectiones eorum: utique eas affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum, quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto [Exod. II, 12, 15]. Habuit et Aaron primam vitam quae displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret [Id. XXXII, 1-4]. Samuel quid fecit, infans ad templum datus? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele, nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret; quia et quod perfectum iam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis; et cum iam iudicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines tantam expolitionem rebus accidisse, quas iam perfectas pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in vestibus, et prope in omni genere artium. Primo iudicant illud iam quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed aliud iudicat oculus imperitus, aliud iudicat artis regula. Sic et illi sancti versabantur ante oculos Dei, tanquam sine culpa, tanquam perfecti, tanquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens, sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut damnaret eiectum [Vatic. Ms., de hominibus.]. Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc dico, ut noverint Christiani, qui iam hic cognoverunt Christum, ad quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint. Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: Ascende in montem, et morere. Ait seni, Morere: iam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus? Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret, Non intrabis in terram promissionis [Deut. XXXII, 49, 52], quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex: et ostendit eos qui sub Lege esse vellent, et sub gratia esse nollent, non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei in sacerdotio; filius eius postea sacerdotium administravit [Num. XX, 24-28; et XXXIII, 38]: quomodo et in istum vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis successoribus suis [I Reg. VIII, 1; et XXV, 1]. Quid est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte vindictas. Quotidie [Mss. omittunt, cor: et plerique habent, distorto illi.] patiebantur populos contradicentes, quotidie patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit, cui parva est. Tantum te enim torquet iniustitia aliena, quantum recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi apparebunt zizania: cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Cum coeperint apparere zizania, videbis te inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum [Matth. XIII, 26-29]. Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis quicumque profeceritis, probatis qui iam profecistis. Toleranda sunt ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: Servus qui novit voluntatem domini sui, et non [Sic Mss. At Edd., aliquando de se sententiam inquiens.] facit digna, plagis vapulabit multis [Luc. XII, 47, 48]. In multis enim quantum nobis innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas. Videmus enim quam sit iustum quod de nobis exigat Deus, in quanta adhuc imperfectione iaceamus; et fit in nobis quod dictum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem [Eccle. I, 18]. Ecce abundet in te charitas, plus dolebis peccantem. Quanto in te maior charitas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit tanquam irascentem illi, sed tanquam dolentem pro illo.
13 Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide [Edd., et fiat rectum. Abest, rectum, a Mss.] quis quid patiebatur: Praeter illa, inquit, quae extrinsecus sunt (dixit enim multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae extrinsecus erant, quae patiebatur a malis persecutoribus Christi), incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et vide qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones eius: dicemus et affectiones eius, in quas vindicabat Deus. Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 28, 29]? Quanto maior charitas, tanto maiores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones eius. Quae sunt affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Tam perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me, id est, stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis: rogavi, inquit, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [Id. XII, 7-9]. Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium. Tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo posuerat. Virtus in infirmitate perficitur. Ergo, fratres, quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra; aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra. Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut iam homines quid in nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis. Nam si non vindicet, et deserat, perimus. Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.
14 [vers. 9.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Iterum exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit [Plures Mss., directione.], quomodo laudandus est, quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis, pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Quomodo superius dixit, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius; intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum eius: sic et modo post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem eius exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est? Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine manibus, et confregit omnia regna terrae, et crevit lapis ipse. Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, et factus est, inquit, mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae [Dan. II, 34, 35]. In ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae: haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus, iam videmus quantum creverit, et quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus? Regnum Iudaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus est lapis Dominus noster Iesus Christus. Ipse dictus est, Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22] [Act. IV, 11]. Lapis iste praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum: videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum eius? Regnabat Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum eius? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum Coelestis [In aliquot Mss., iustum.] quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis? Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente Iudaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est; per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit. Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit? Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Noli ergo gloriari, pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super iustos et iniustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna, nisi in monte sancto eius adoraveris. Adorate Dominum in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
15 Haec de Psalmo sufficiant Charitati vestrae; quantum Dominus donavit, locuti sumus. Et quidquid loquimur in nomine Dei, quoniam Dei est loquentis per nos, imber Dei est: videte vos qualis terra sitis. Nam quando pluvia venit super terram, si bona terra est, fructus bonos parit; si mala terra est, spinas parit: pluvia tamen dulcis est et super fructus et super spinas. Qui istis verbis auditis peior factus fuerit, et spinas de pluvia generaverit, ignem speret, pluviam non accuset: qui autem melior factus fuerit, et fruges de bona terra genuerit, horreum speret, pluviam laudet. Aut quid sunt nubes, aut quid est pluvia, nisi Dei misericordia, omnia facientis circa eos quos diligit, et quibus donavit ut ab eis diligatur?
Augustinus HOME

bke12.146v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XCIX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 98

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik