monumenta.ch > Augustinus > 100
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIX. SERMO AD PLEBEM. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM C. SERMO AD PLEBEM.

1 [vers. 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto eius corpore quaerere debemus. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et iudicium: et nemo in melius commutatus exhorreat iudicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando iudicant, aliquando victi misericordia [Plures Mss., propter varietatem audiendi, qua reficimur, cum ex eodem tritico, etc. Praeterea sermonem finiunt addita clausula, Conversi ad Dominum.], faciunt contra iustitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse iudicium: aliquando vero rigidum volentes tenere iudicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit iudicii severitatem, nec in iudicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et iudicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret, Iudicium et misericordiam, sed, misericordiam et iudicium: si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus iudicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: Estote sicut Pater vester coelestis. Cum diceret, Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 48, 44, 45]. Ecce misericordia. Quando vides iustos et iniustos eumdem solem intueri, eamdem lucem capere [In ecclesia S. Cypriani.], eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare iniustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et iustis et iniustis. Misericordiae tempus est, nondum iudicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per iudicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.
2 Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: Existimas autem, inquit, o homo qui iudicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies iudicium Dei? Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere [Edd. Er. et Lov.: Qui autem miseretur, non potest promittere et non dare; quia posset dare etiamsi non promitteret Nos hic sequimur Mss.] multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intelligentibus. Quid ergo ait? Existimas, o homo qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? Et quasi diceret, Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis eius contemnis? Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? Tu autem (iam tempus iudicii audi; audisti tempus misericordiae, propter, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine): Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Rom. II, 3-6]. Ecce, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed minatus est de iudicio: numquid ideo iudicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de iudicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret iudicium? Blasphemum, persecutorem, iniuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I, 13, 16]. Quid est, in me ostenderet longanimitatem? Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore iudicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore iudicii. Quomodo hoc dicit, videte. Ego enim iam immolor, dixit, et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Hoc, tempore misericordiae, audi de iudicio. De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Non dixit, donat; sed, reddet. Quando donabat, misericors erat; quando reddet, iudex erit: quia, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi misericordiam consecutus sum. Misericors ergo Dominus primo, hic autem reddet mihi coronam iustitiae. Unde reddet? Quia iustus iudex est. Quare iustus iudex? Quia bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ideo iustus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? Qui prius fui blasphemus et persecutor. Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore iudicii: quia, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset, Reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex: non solum mihi, inquit, sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum eius [II Tim. IV, 6-8].
3 Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times iudicium. Si vis cantare misericordiam et iudicium, intellige quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: 'Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abiecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui.' Vide tempus misericordiae. Quid est, tacui? Numquid, Non corripui? Sed, Non iudicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. Haec fecisti, et tacui. Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero tibi similis. Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae, terruit de tempore iudicii: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam [Psal. XLIX, 16-21]. Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit, Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides [Matth. VII, 3]. Quia ergo misericordia et iudicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus iudicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus eius, esto in membris eius, adhaere illi per fidem, et per spem, et per charitatem; et in illo cantas, in illo exsultas [In Edd., ne quasi non sit. Abest particula, non, a Mss.]: quia et ipse in te laborat, in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo iam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 3, 14]: factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et coniungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona iustitiae, de qua dicit Paulus, Quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex. Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi, Christus sumus. Apostolus ait, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. 'In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus [Galat. III, 29, 8, 16].' Et nobis dicit, 'Ergo semen Abrahae estis.' Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra eius et corpus eius sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.
4 [vers. 2.] Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intelligere. Si vis intelligire, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti iustitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, coniugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si iam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de iusto labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est? Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo iustitia ad unum verbum innocentiae redigitur. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur [Er. et Lov., malum. At Am. et Mss., male.]. Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit, In innocentia cordis mei. Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam [Matth. IX, 6]. Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; iam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: iam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intelligat.
5 [vers. 3, 4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam. Quid est, Non proponebam ante oculos meos rem malam? Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur, Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri, Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo, Non proponebam ante oculos meos rem malam: non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: Facientes praevaricationem [Edd.: Et cum venires. At plures Mss., invenires.] odio habui. Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus eius, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem eius, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. Facientes praevaricationem odio habui.
6 Non adhaesit mihi cor pravum. Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult [Reg. et Vatic. Mss., sine illo felix non erigitur. Alii quinque: sine illo felix eget.]. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat [Sic Mss. At Edd., quo se converterit.] quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subiungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex. Exsultat quia moriturus est; et Dominus eius et Imperator eius tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: Sufficit servo ut sit sicut dominus eius; sufficit discipulo ut sit sicut magister eius [Matth. X, 25]? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? Optabam, inquit, dissolvi, et esse cum Christo [Philipp. I, 23]. Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide iam rectum cor: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater [Matth. XXVI, 38, 39]. Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se iustum vult videri, Deum iniustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille iuste, tu iniuste: et ideo perversus es, quia hominem iustum dicis, et Deum iniustum. Quem hominem iustum dicis? Teipsum. Quando enim dicis, Quid tibi feci; iustum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego iubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. Non adhaesit mihi cor pravum.
7 Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit iustos, et non novit iniustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in iudicio post misericordiam, de quibusdam dicit: 'In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus, in nomine tuo virtutes multas [Mss. Reg. et Vatic., praecinetur Deo.] fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis, Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos' [Matth. VII, 22 ] [et 23]. Ille non novit aliquem? Sed quid est, Non novi vos? In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam iustitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit, Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Numquid forte quia malignus quando obviam fit iusto in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis, Gravis est nobis etiam ad videndum [Sap. II, 15]; et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt [Mss., agnitus discipulis suis.]? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo, Cum delinaret a me malignus, id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui ad imitationem; non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.
8 [vers. 5.] Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Ecce persecutor bonus, non hominis, sed peccati. Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar. Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Attendat Charitas vestra; quia mirum aliquid audituri estis. Si non convescebatur cum illo, non manducabat; vesci enim, manducare est: cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis [Cypriani.]? Non cum publicanis illis et peccatoribus, nam ipsi humiles erant: cognoscebant enim languorem suum, et medicum requirebant. Cum ipsis superbis Pharisaeis invenimus illum manducasse. Nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini; et ait in corde suo (quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo): Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde sciebat quia Christus nescivit, nisi inde suspicatus est eum nescisse, quia non a se repulit? Quia si ipse esset, repelleret a se. Dominus autem non solum mulierem illam peccatricem noverat, sed et illius superbi [Edd., rugit. At Mss., rodit.] vulnera medicus insanabilia videbat. Ait enim cum audisset cogitantem, ut ostenderet illum superbum: 'Simon, habeo aliquid tibi dicere: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alius quingentos; cum non haberent unde redderent, dimisit ambobus: quis eum plus dilexit?' Et ille contra se dixit sententiam, extorquente sibi confessionem veritate: 'Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam; aquam mihi ad pedes non dedisti: ista autem lacrymis suis lavit pedes meos' [Luc. VII, 36 44]; et caetera quae nostis. Non opus est in aliis propter quae ad testimonium adhibuimus, diutius immorari. Iste pharisaeus superbus erat, convescebatur cum illo Dominus; quid est ergo quod ait, Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quae ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius convivamur, cum Paganis, quam cum his qui nobis haerent [Strata dicta est via publica lapidibus, seu silica munita.], si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur; sicut dicit Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem [II Thess. III, 14, 15]. Facimus hoc plerumque propter medicinam; et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur.
9 Quid est hoc quod ait, Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum: nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, insatiabili corde. Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est: aliter esse non potest. Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. Omnis ergo superbus, invidus est: si invidus est, malis alienis pascitur. Unde dicit Apostolus: Si mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini [Galat. V, 15.] Videtis ergo comedentes; nolite his convesci, fugite tale convivium; neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt. Cave ne capiaris in epulis eorum laqueo diaboli. Cibis talibus pascebantur Iudaei, quando crucifixerunt Dominum: sed quia pascebantur tanquam de poena Domini. (Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.) Dicebant enim, cum viderent eum pendnetem in cruce, insultantes, quia insatiabiles corde erant; dicebant ergo: Si Filius Dei est, descendat de cruce; alios salvavit, se salvare non potest [Matth. XXVII, 40, 42]. Pascebantur cibo crudelitatis suae, et ille pascebatur cibo misericordiae suae. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Illi ergo habebant alias epulas, ille alias. Sed quid dictum sit de mensa superborum, audite: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum [Psal. LXVIII, 23]. Pasti sunt, capti sunt. Quomodo enim aves ad muscipulam, aut pisces ad hamum pascuntur, sed capiuntur; sic et ipsi. Habent ergo impii epulas suas, habent et pii epulas suas. Audi epulas piorum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Si ergo pius pascitur cibo iustitiae, et impius superbiae; non mirum si insatiabilis corde [Sic aliquot Mss. Edd. vero, providentem.]. Pascitur cibo iniquitatis: noli pasci cibo iniquitatis, et non tibi convescitur superbus oculo e insatiabilis corde.
10 [vers. 6.] Et unde tu pascebaris? et quid te delectabat, ubi ille tibi non convescebatur? Oculi mei, inquit, super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Dominus dicit, Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum: id est, ut mecum sederent. Quomodo sederent? Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Id. XIX, 28]. Iudicant fideles terrae, quibus dicitur: Nescitis quia angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Mihi ait, non sibi. Multi enim ministrant Evangelium, sed sibi ministrant; quia sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Quid est, Christo ministrare? Ea quae Christi sunt quaerere. Et quidem quando mali annuntiant Evangelium, alii salvantur, illi puniuntur. Dictum est enim: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Non timeas ergo quando a malo audis Evangelium. Vae illi qui sibi ministrat, id est, qui sua ibi quaerit: tu. Christi accipe. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
11 [vers. 7.] Non habitavit [Er. et Lov.: Conquiescit et malitia hominum, cupiditas hominum. Cupiditatem nocendi potest homo habere propriam. Nos hic Mss. lectionem substituimus.] in medio domus meae faciens superbiam. Referte [In Mss., cesserunt.] ad domum illam, id est, ad cor. Non habitabat in corde meo faciens superbiam: nullus talis habitabat in corde meo; resiliebat enim inde. Nemo habitabat in corde meo; nisi mitis et quietus; superbus non illic habitabat. Non enim habitat in corde iusti iniustus. Sit a te iustus remotus nescio quot millibus et mansionibus; simul habitatis, si unum cor habetis. Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Loquens iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. Haec est via immaculata, ubi intelligimus quando ad nos veniat Dominus.
12 [vers. 8] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Hoc obscurum est; dignamini advertere: iam finis Psalmi est. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare? Ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Sunt ergo in civitate Domini operantes iniquitatem, et quasi parcitur eis modo. Quare? Quia misericordiae tempus est: sed veniet et iudicii; quia sic coepit Psalmus, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Iam enumeravit superius quia non illi adhaeserunt nisi boni. Malis non adhaesit, nec delectabatur epulis iniquitatis eorum qui sibi ministrabant, non Domino, id est, sua quaerebant. Et quasi diceretur illi, Et utquid tales in civitate tua tanto tempore tolerasti? Tempus misericordiae est, ait. Quid est, tempus misericordiae? Adhuc nondum revelatum est iudicium: nox est; apparebit dies, apparebit iudicium. Audi Apostolum: Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare. Quid est, ante tempus? Ante diem. Audi quia ante diem dixit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit uniruique a Deo [I Cor. IV, 5]. Nam modo, quamdiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Nescio quid ab homine petisti; non accepisti, contemni te putas: et forte non contemneris; cor enim non vides: et cito blasphemas; in nocte danda est tibi venia erranti. Diligit te homo nescio quis, et putas quia odit te; aut odit te, et putas quia diligit te: sed quodlibet sit, nox est. Noli timere, praesume in Christo, in illo habeto diem: non est quid mali de illo sentias, quia securi sumus, et certi sumus quia falli non potest; amat nos. De nobis autem invicem nondum [Sic novem Mss. Alii octo, potentior. At Edd., fortior.] certi sumus. Deus enim novit dilectionem nostram in invicem: nos autem etiamsi diligimus nos invicem, quis videt qua dispensatione a nobis fiant ista? Quare nemo videt cor? Quia nox est. In ista nocte tentationes abundant. Quasi de ipsa nocte dixit psalmus: Posuisti tenebras, et facta est nox; in ea pertransibunt omnes bestiae silvae: catuli leonum rugientes ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi [Psal. CIII, 20, 21]. In nocte quaerunt escam catuli leonum. Qui sunt catuli leonum? Principum et potestatum aeris huius, daemones et angeli diaboli [Ephes. II, 2]. Quomodo sibi quaerunt escam? Quando tentant. Sed quia non accedunt, nisi Deus eis dederit potestatem; ideo dictum est, Quaerentes a Deo escam sibi. Petiit Iob tentandum. Qualem escam? Opulentam [Aliquot Mss., dedecoravit.], pinguem, iustum Dei, cui ipse Deus testimonium perhibuit, et ait: Homo sine querela, verus Dei cultor fuit. Petivit illum tentandum, quaerens a Deo escam: et accepit tentandum, sed non opprimendum [Iob I, 8] [. 12]; purgandum, non evertendum; aut forte nec purgandum, sed probandum. Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris, quia traditi sunt forte in concupiscentias suas. Nam diabolus nulli nocet, nisi acceperit potestatem a Deo. Sed quando? In nocte. Quid est, in nocte? In isto tempore. Cum autem transierit nox, et venerit dies, mittuntur mali cum illo in ignem aeternum, iusti vero in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]. Nullus illic erit tentator, quia non sunt illic catuli leonum; quia transacta est nox. Ideo Dominus discipulis suis ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 31, 32]. Quid est, vexare sicut triticum? Quomodo ab homine triticum non manducatur, nisi primo attritum, ut panem faciat; sic neminem manducat diabolus, nisi primo per tribulationem everterit. Conterit, ut manducet: tu autem quando tribularis, si maneas granum, non conturberis; nihil tibi contingit. Quomodo quando boves triturant, numquid in solum triticum intrant? Simul mittuntur cum tribula in aream. Sed numquid timendum est tritico? Absit. Non conciditur nisi palea; triticum spoliatur superfluis [Quinque Mss., conterereris.], et veniat ventilatio, et inveniet puram massam: quem invenit granum mittit in horreum suum; et acervum paleae comburet igni inexstinguibili [Matth. III, 12].
13 Unde dixi hoc? Quia diem in spe habemus. Dies nobis in Christo debet esse. Nam quamdiu inter tentationes sumus, nox est. In ista nocte parcit Deus peccatoribus, ut non illos tollat; flagellat illos tentationibus, ut corrigantur; tolerat illos in civitate sua. Putamus semper tolerabit? Si semper misericordia est, non est iudicium: si autem, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; modo parcit, tunc iudicabit. Sed quando iudicabit? Cum transierit nox. Ideo dixit, In matutinis inter ficiebam omnes peccatores terrae. Quid est, In matutinis? Cum iam dies venerit, nocte transacta. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi: parcebat, cum corda hominum essent occulta. Vides aliquem male vivere, toleras illum: nescis enim qualis erit, quia nox est; utrum qui hodie male vivit, cras bene vivat; et utrum qui hodie bene vivit, cras malus sit. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores. Sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiae, interficientur. Et quare interficientur? Ut dispergantur de civitate Domini, de societate Ierusalem, de societate sanctorum, de societate Ecclesiae. Quando autem interficientur? In matutinis. Quid est, In matutinis? Cum nox transacta fuerit. Quare modo parcit? Quia tempus est misericordiae. Quare non semper parcit? Quia, Mirericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Fratres, nemo sibi blandiatur: interficientur omnes operantes iniquitatem; interficiet eos Christus in matutinis, et disperdet eos de civitate sua. Sed modo cum tempus misericordiae est, audiant eum. Ubique clamat per Legem, per Prophetas, per Psalmos, per Epistolas, per Evangelia: videte quia non tacet, quia parcit, quia erogat misericordiam; sed cavete, quia venturum est iudicium.
Augustinus HOME

bke12.152r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCIX. SERMO AD PLEBEM. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 100

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik