monumenta.ch > Augustinus > 105
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CIV. <<<     >>> IN PSALMUM CVI.

bke13.32r  IN PSALMUM CV. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur, Alleluia: et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris, alterum ad huius principium. Et hoc asserunt quod omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia, non omnes in capite: unde quicumque psalmus non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt eum habere; quod autem in eius capite videtur esse, ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant, multorum consuetudinem sequimur, qui ubicumque legunt Alleluia, eidem psalmo attribuunt, in cuius hoc capite inveniunt. Paucissimi enim codices sunt (quod quidem in nullo graecorum reperi, quos inspicere potui), qui habeant Alleluia in fine centesimi et quinquabke13.32vgesimi psalmi; post quem iam nullus est qui ad eumdem canonem pertinet. Sed neque hoc posset praescribere consuetudini, etiamsi omnes codices id haberent. Fieri enim potuit ut aliqua ratione laudationis Dei totus Psalmorum liber, qui libris quinque constare perhibetur (nam ubi scriptum est, Fiat, fiat, ibi fines librorum esse dicunt), post omnia quae cantata sunt, ultimo Alleluia clauderetur: nec propter finem centesimi et quinquagesimi psalmi necesse esse video, ut omnes Alleluiatici psalmi in fine habeant Alleluia. Cum vero in capite psalmi geminatur Alleluia, cur Dominus aliquando semel, aliquando bis dicit Amen, et eo modo non possit aliquando semel, aliquando bis Alleluia dici, nescio: praesertim quia post numeri notam, quo psalmus inscribitur quotus sit, veluti iste centesimus quintus, utrumque Alleluia positum est. Debuit autem unum poni ante ipsum numerum, si ad finem pertinet superioris; et post numerum Psalmi scribi alterum Alleluia, quod ad Psalmum ipsius numeri pertinet. Sed fortasse et in hoc imperita praevaluit consuetudo, et aliquid afferri potest, quod adhuc ignoramus, unde nos magis docere debeat iudicium veritatis, quam praeiudicium consuetudinis. Nunc tamen antequam hoc perdiscamus, ubicumque post numerum psalmi, sive semel, sive bis conscriptum invenimus Alleluia, secundum celeberrimam Ecclesiae consuetudinem, ei psalmo tribuimus, qui eodem numero praenotatur; confitentes nos arcana omnium titulorum qui sunt in Psalmis, et ordinis eorumdem Psalmorum, et magna esse credere, et nondum, sicut volumus, penetrare potuisse.
2 Video autem istos duos centesimum quartum et centesimum quintum ita inter se coniunctos, ut in uno eorum, qui praecedit, commendetur populus Dei in electis eius, de quibus nulla querela fit, quos ego arbitror ibi fuisse in quibus beneplacitum est Deo : in isto autem qui sequitur, eos commemoratos qui in eodem populo amaricaverunt; nec tamen etiam ipsis Dei misericordiam defuisse. Dicuntur autem ista ex eorum persona qui veniam conversi precantur; et exempla commemorantur illorum in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei. Incipit ergo etiam iste psalmus sicut ille: Confitemini Domino. Sed ibi sequitur, Et invocate nomen eius; hic autem, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quapropter potest hic quidem intelligi etiam confessio peccatorum; nam et post paucos versus sequitur, Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus: sed in eo quod dicit, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius laus utique Dei est, atque in eius laude confessio. Quanquam etiam cum sua quisque confitetur peccata, cum Dei laude confiteri debet; nec aliter pia est confessio peccatorum nisi non desperans, et poscens misericordiam Dei. Habet ergo eius laudem, sive etiam in verbis, cum eum bonum et misericordem dicit; sive in solo affectu, cum hoc credit. Nam et ille publicanus, cuius sola illa verba commemorata sunt, Domine, propitius esto mihi peccatori, etsi non dixit, Quoniam bonus et misericors es, vel aliquid huiusmodi; non tamen illud diceret, nisi hoc crederet; quoniam cum spe oravit, quae sine illa fide esse non posset. Potest ergo esse laus Dei vera et pia, ubi non sit confessio peccatorum; quae laus multo crebrius in Scripturis confessio vocatur: nulla est autem peccatorum confessio pia et utilis, ubi non laudatur Deus, sive corde, sive etiam ore atque sermone. Quod autem habent alii codices, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis: ita unum verbum graecum, quod dicitur χρηστὸς, diversa interpretatio secuta est. Item quod dictum est, Quoniam in saeculum misericordia eius; graecus habet εἰς τὸν αἰῶνα, quod potest etiam in aeternum interpretari. Proinde si illa misericordia hic intelligitur, qua nemo sine Deo beatus esse potest; melius accipimus in aeternum: si autem illa est misericordia quae miseris exhibetur, ut vel consolentur in miseria, vel ab illa etiam liberentur; melius in saeculum, hoc est, usque in finem saeculi, in quo non deerunt miseri quibus misericordia praebeatur. Nisi forte quis audeat dicere, etiam his qui damnabuntur cum diabolo et angelis eius, aliquam misericordiam Dei minime defuturam; non qua ex illa damnatione liberentur, sed ut eis aliquatenus mitigetur: atque ita aeternam posse intelligi Dei misericordiam super illorum aeternam miseriam. Sed tolerabiliorem quosdam excepturos damnationem in quorumdam comparatione legimus; alicuius vero mitigari eam cui est traditus poenam, vel quibusdam intervallis habere aliquam pausam, quis audacter dixerit, quandoquidem unam stillam dives ille non meruit Sed de hac tanta re diligentius ex otio disserendum est; nunc quod ad istum psalmum attinet, hactenus de illa dictum esse suffecerit.
3 Quis loquetur potentias Domini? Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam eius exposcit, Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena, Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes eius? Auditas faciet, dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes eius, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur, Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore, eas dixit laudes eius, quae intelliguntur opera eius in praeceptis eius? Deus est enim, ait Apostolus, qui operatur in vobis. Et dictum est semini Abrahae, Cantate ei, et psallite ei: quod intelleximus ita dictum, ac si diceretur, Bona in eius laudem et dicite, et facite. Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est, Narrate omnia mirabilia eius; hoc sit, Cantate ei: quod vero dictum est, Laudamini in nomine sancto eius; hoc sit, Psallite ei. Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt eius qui operatur in suis, ait, Quis loquetur potentias Domini? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est quis cum audierit, facit omnes laudes eius? quae sunt opera praeceptorum eius. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille bke13.33r laudandus est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ideo cum posset dicere, Omnia mandata eius, vel, omnia opera mandatorum eius; maluit dicere, laudes eius: quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?
4 Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore: utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Potest autem videri eiusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere iustitiam, quod est custodire iudicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, in omni tempore; sicut in posteriore subauditur, beati; et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur, Beati qui custodiunt iudicium in omni tempore, beati qui faciunt iustitiam in omni tempore. Sed nisi aliquid interesset inter iudicium et iustitiam, non in alio psalmo diceretur, Quousque iustitia convertatur in iudicium. Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est, Iustitia et iudicium directio sedis eius; et illud, 'Et educet sicut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem'; cum et illic eiusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel iudicium pro iustitia, vel iustitia pro iudicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut iudicium custodire dicatur qui recte iudicat, iustitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intelligi secundum illud quod dictum est, Quousque iustitia convertatur in iudicium, etiam hic eos dictos beatos qui iudicium custodiunt in fide, iustitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut iudicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum iustitia conversa fuerit in iudicium, id est, cum acceperint iusti potestatem iudicandi eos recte, a quibus modo non recte iudicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intelligitur dicere, Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Quod verbum e verbo magis diceretur, Aequitates iudicabo. Non autem dixit, Cum accepero tempus, iustitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit, Qui faciunt iustitiam in omni tempore.
5 Deinde, quia Deus iustificat, id est, iustos facit, sanando eos ab iniquitatibus suis, sequitur oratio, Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: id est, ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi; quia non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Visita nos in salutari tuo. Ipse est enim Salvator, in quo peccata dimittuntur, et animae sanantur, ut possint custodire iudicium, et facere iustitiam; quos cum beatos esse intelligerent qui haec loquuntur, hoc sibi consequenter orando petunt. De isto salutari alibi dicitur, Ut cognoscamus in terra viam tuam: et quasi quaereremus in qua terra, secutus est, In omnibus gentibus; rursum, quasi quaereremus quam viam, secutus est, Salutare tuum. De illo quippe dixit Simeon senex, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum; qui de seipso dixit, Ego sum via. Visita ergo nos in salutari tuo, hoc est, in Christo tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: id est, ad hoc nos visita in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae. Quod autem hic positum est, in bonitate; alii codices habent, in suavitate: sicut illud, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis. Idipsum autem verbum in graeco est, quod et alibi legitur, Dominus dabit suavitatem : quam et aliqui interpretati sunt bonitatem, aliqui benignitatem. Sed quid est, Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, id est, in ea bonitate quam praestas electis tuis; nisi ut non remaneamus caeci, sicut illi quibus dictum est: Nunc autem dicitis, Quia videmus; peccatum vestrum manet Dominus enim illuminat caecos, non meritis eorum, sed in bonitate electorum suorum, id est, quam exhibet vel donat electis suis: sicut Salus vultus mei, non a meipso, sed Deus meus; et panem nostrum dicimus quotidianum, sed tamen addimus, da nobis. Visita ergo nos in salutari tuo, ad videndum, id est ut videamus, in bonitate electorum tuorum; ad laetandum, id est ut laetemur, in laetitia gentis tuae. Unam gentem Dei intelligere debemus universum semen Abrahae; sed filios promissionis, non carnis. Hi ergo, quorum vox est, optant eiusdem gentis habere laetitiam. Et quae huius gentis laetitia, nisi Deus eius? Cui dicitur, 'Exsultatio mea, redime me' : et cui dicitur, 'Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum'; summo scilicet, vero, incommutabili et beatifico bono, quod ipse Deus est. Ut lauderis cum haereditate tua. Miror istum versum sic interpretatum in multis esse codicibus, cum sit una atque eadem in tribus his versibus graeca locutio, ut si hoc recte dictum est quod legitur, 'Ut lauderis cum haereditate tua;' posset recte dici, 'Ut videas in bonitate electorum tuorum, et laeteris in laetitia gentis tuae:' toto ipso sensu ita contexto, 'Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, ut laeteris in laetitia gentis tuae, et lauderis cum haereditate tua.' Secundum hoc autem quod diximus, 'Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae;' consequenter et hic dici debuit, 'Ut laudemur cum haereditate tua:' cui haereditati dictum est, 'Laudamini in nomine sancto eius.' Porro autem quoniam haec ambigua videtur locutio; si verus est iste sensus quo malubke13.33verunt interpretes dicere, 'Ut lauderis;' etiam duo versus superiores ita intelligendi sunt, quia, ut dixi, una est in his tribus versibus graeca locutio: ut hoc totum ita dictum accipiatur, 'Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum,' id est, ad hoc nos visita, ut illic nos esse facias, et illic nos videas; 'ut laeteris in laetitia gentis tuae,' id est, tu dicaris laetari, cum illi laetantur ex te; 'ut lauderis cum haereditate tua,' id est, cum ea lauderis, quoniam non laudatur nisi propter te. Sive ergo illo, sive isto modo intelligendum sit quod dictum est, 'ad videndum, ad laetandum, ad laudandum;' ideo se optant visitari in salutari Dei, id est in Christo eius, ut non alienentur a populo eius, et ab eis in quibus beneplacitum est Deo.
6 Quid autem deinceps confiteantur, audiamus: 'Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.' Quid est, cum patribus nostris? An sicut habet Epistola ad Hebraeos, quia et Levi cum Abraham decimatus est, quoniam in lumbis eius fuit, quando decimas dedit sacerdoti Melchisedec; sic et isti peccaverunt cum patribus suis, in quorum lumbis erant quando illi in Aegypto fuerunt? Nam qui fuerunt eo tempore, cum psalmus iste conscriptus est, maximeque posteri eorum (quia vel ab eis qui tunc erant dici, vel de post futuris potuit prophetari), longe aberant ab aetate illorum qui in Aegypto peccaverunt, non intelligentes mirabilia Dei. Hoc enim sequitur, exponendo quomodo peccaverunt cum patribus suis: Patres nostri, inquit, in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; et caetera, quae de peccatis eorum multa commemorat. An sic potius accipiendum est quod ait, Peccavimus cum patribus nostris, tanquam diceret, Peccavimus sicut patres nostri, eorum videlicet imitando peccata? Quod si ita est, astruendum est aliquo huiusmodi locutionis exemplo: quod cum in praesentia quaererem, non occurrit, ut cum illo se quisquam peccasse, vel cum illo se aliquid fecisse dicat, quem in simili facto etiam post multum temporis fuerit imitatus.
7 Quid est ergo, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua; nisi, non cognoverunt quid per illa mirabilia eis praestare volueris? Quid utique nisi vitam aeternam, et non temporale sed incommutabile bonum, quod per patientiam exspectatur? Ideo impatienter murmuraverunt, et amaricaverunt, et bonis praesentibus fallacibus atque fugacibus beatos se fieri quaesierunt. Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et intellectum redarguit, et memoriam. Intellectu quippe opus erat, ut cogitarent ad quorum bonorum aeternitatem per illa temporalia vocaret Deus: memoria vero, ut saltem quae temporaliter mirabilia facta sunt, non obliviscerentur, fideliterque praesumerent quod eadem potestate quam fuerant iam experti, Deus illos ab inimicorum persecutione liberaret; obliti sunt autem quid eis in Aegypto ad inimicos eorum conterendos per tanta prodigia praestitisset. Et irritaverunt, ascendentes in mari, mare Rubrum. Codex quem intuebar, sic habebat: et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, mare Rubrum, stella fuerat praenotata; qua significantur quae in hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et graeci et latini sic habent: Et irritaverunt, vel, quod expressius de graeco est, Et amaricaverunt, ascendentes in Rubro mari. Qui illam legit historiam, quando exierunt de Aegypto, et per mare Rubrum transierunt, dolet eorum infidelitatem, in quanta trepidatione et desperatione fuerint, post recentia tot et tanta miracula in Aegypto; cuius multitudinis misericordiae Dei non eos fuisse memores dicit. Ascenderunt autem, propterea dictum est, quia ita est terrae positio, ut descensio dicatur in Aegyptum de terra Chanaan, et in eam illinc ascensio. Notandum est sane quemadmodum Scriptura culpare voluerit, non intelligere quod intelligendum est, et non meminisse quod memoria retinendum est: quod homines suae culpae deputari nolunt, ad nihil aliud nisi ut minus supplicent, minusque sint humiles Deo, in cuius conspectu confiteantur quod sunt, atque impetrato adiutorio possint esse quod non sunt. Nam etiam peccata ignorantiae vel negligentiae melius accusantur ut pereant, quam excusantur ut maneant; meliusque purgantur invocato Deo, quam firmantur irritato.
8 Adiungit tamen non secundum eorum infidelitatem Deum fecisse. Et salvavit eos, inquit, propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam: non propter ulla bona merita eorum.
9 Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim eius obtemperent voluntati. Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto. Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam bke13.34r volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt, Et eduxit eos in aquis multis. Quid est ergo, in abyssis, sicut in deserto, nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum?
10 Et salvavit eos de manu odientium. Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici. Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.
11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit: non ex omnibus Aegyptiis, sed ex eis qui persequebantur profectos, apprehendere vel interimere cupientes.
12 Et crediderunt in verbis eius. Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis eius, vel, in verba eius, sed, in verbis eius; tamen Scripturis usitatissima. Et laudaverunt laudem eius. Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem proiecit in mare.
13 Cito fecerunt, obliti sunt operum eius. Alii codices intelligibilius habent, Festinaverunt, obliti sunt operum eius: non sustinuerunt consilium eius. Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum.
14 Denique, Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. Quod est, in deserto; hoc repetitum est, in inaquoso, id est, in loco sine aqua: quod vero, concupierunt concupiscentiam; hoc, tentaverunt Deum. Talis sane locutio est, Concupierunt concupiscentiam; qualis superior, Laudaverunt laudem.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum: id est, quod petitione petierunt. Et misit saturitatem in animam eorum. Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cuius animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur, Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? tanquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti?
16 Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Quam dicat irritationem, vel, sicut expressius alii interpretati sunt, amaricationem, consequentia satis indicant.
17 Aperta est, inquit, et deglutivit Dathan, et superoperuit super congregationem Abiron. Quod est, deglutivit; hoc est, superoperuit. Amborum autem, id est, Dathan et Abiron, una erat causa superbissimi et sacrilegi schismatis.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum. flamma combussit peccatores. Non est hoc nomen in Scripturis usitatum eorum, qui licet iuste ac laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Magis enim sicut interest inter irridentes et irrisores, inter murmurantes et murmuratores, inter scribentes et scriptores, et caetera similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos et grandibus peccatorum sarcinis oneratos.
19 'Et fecerunt vitulum in Horeb; et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fenum.' Non ait, in similitudinem, sed, in similitudine. Talis est locutio, qualis illa ubi ait, Et crediderunt in verbis eius. Eleganter sane non ait, Et mutaverunt gloriam Dei, cum hoc fecerint; sicut etiam Apostolus loquitur, Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis : sed gloriam suam dixit. Deus enim erat gloria eorum, si eius sustinerent consilium, et non festinarent; cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum. Istam gloriam suam, id est Deum, mutaverunt in similitudine vituli comedentis fenum, ut ab eo comederentur, a quo comeduntur qui sapiunt secundum carnem: Omnis enim caro fenum.
20 Obliti sunt Deum qui salvavit eos. Quomodo salvavit eos? Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.
21 Et dixit ut disperderet eos. Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. Dixit ergo ut disperderet eos; si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Non ita dixit stetisse in confractione, quasi ut frangeret iram Dei; sed in confractione, id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi obiecisset seipsum pro eis, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo. Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de iustitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos iuste posset, deleret. Ita stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos.
22 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Sed numquid viderant eam? Quodmodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo sequitur: Nec crediderunt in verbis eius? Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel, bke13.34v per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia eius intelligebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cuius temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Ierusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est, vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, non sustinuerunt, sicut supra dictum est, consilium eius.
23 Et murmurarunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini: vehementer eos a murmuratione prohibentis.
24 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto: et ut deiiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
25 Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adiunxit. Et initiati sunt Beelphegor; id est, idolo Gentium consecrati: Et manducaverunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. Tanquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et deiiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti iustitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt.
26 Denique tantum fuit scelus eorum, quod consecrati sunt idolo, et comederunt sacrificia mortuorum (id est, quia mortuis hominibus tanquam diis sacrificabant Gentes, ut aliter se placari Deus nollet, nisi quomodo eum placavit Phinees sacerdos, qui masculum et feminam in complexu adulterino deprehensos pariter interemit. Quod si odio eorum, non dilectione fecisset, dum eum comederet zelus domus Dei, non ei reputaretur ad iustitiam. Hoc enim facto, illum populum cuius futurus erat maior interitus, tanquam unum hominem quasi virga percussit, ut animam eius salvaret a morte. Leniorem quidem revelato Testamento Novo Dominus Christus esse voluit disciplinam; sed atrocior est comminatio gehennae, quam tunc in illis comminationibus Dei pro temporum dispensatione non legimus. Multiplicata est ergo in eis ruina, cum pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur. Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. Breviter totum dixit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, haec superius confractio: nam in graeco unum verbum est.
27 Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. Deus hoc reputavit sacerdoti suo in iustitiam, non solum quamdiu generatio est, sed usque in sempiternum; qui cor scrutatur, et novit appendere quanta id factum sit populi charitate.
28 'Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos; quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis.' Quid est, distinxit? Quasi illud non posset Deus facere, qui tanta iam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitanter enim petram virga percussit, et ideo hoc miraculum distinxit a caeteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit ut moreretur, ne intraret in terram promissionis. Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit. Cui tamen Deus tanquam electo suo, etiam post mortem eius bonum perhibet testimonium, ut intelligamus illam fidei eius titubationem hac sola poena fuisse correptam, quod in eam terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem ut eum credamus alienatum a regno gratiae Dei, quod significabat illa terra promissionis, unde lac et mel defluere dicebatur. Hoc est enim potius testamentum aeternum quod disposuit ad Abraham, non secundum carnem patrem nostrum, sed secundum fidem.
29 Illi autem de quorum iniquitatibus iste loquitur psalmus, cum in illam temporalem terram promissionis intrassent, 'Non disperdiderunt Gentes, quas dixit Dominus illis. Et commixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum; et factum est illis in scandalum.' Illud quod eas non disperdiderunt, sed eis commixti sunt, factum est illis in scandalum.
30 'Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.' Immolasse filios suos et filias suas daemoniis et idolis, non eos illa narrat historia; sed neque iste psalmus mentiri potest, neque Prophetae, qui hoc dicunt multis increpationum suarum locis. Habuisse vero istam consuetudinem Gentes, nec earum litterae tacuerunt.
31 Sed quid est quod sequitur? Et interfecta est terra in sanguinibus. Putaremus enim scriptoris errorem, eumque diceremus pro eo quod est infecta, fecisse interfecta, nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit; atque ita esse scriptum, Interfecta est terra in sanguinibus. inspectis graecis codicibus videremus. Quid est ergo, Interfecta est terra, nisi hoc referatur ad homines qui habitabant in terra, tropica locutione, qua significatur per id quod continet, id quod continetur, sicut dicimus malam domum, in qua mali habitant, et bonam in qua boni? Ipsi namque interficiebant animas suas immolando filios suos, et effundendo sanguinem parvulorum a consensione illius sceleris alienorum: unde dictum est, Effuderunt sanguinem innocentem. Ergo, Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, cum ipsi interfecti sunt in anima, et contaminati in operibus suis. Et bke13.35r fornicati sunt in adinventionibus suis. Has dicit adinventiones, quas Graeci ἐπιτηδεύματα appellant: nam hoc verbum est in codicibus graecis et hoc loco, et superius, ubi dictum est, Irritaverunt eum in adinventionibus suis; cum et illic et hic eas dicat adinventiones, in quibus alios imitati sunt. Non itaque sic dictas arbitremur adinventiones, quasi ab ipsis institutas, nullo in aliis praecedente quod imitarentur exemplo. Unde alii interpretes nostri, non adinventiones, sed studia; alii vero affectiones, vel affectationes, alii voluptates dicere maluerunt: et iidem ipsi qui dixerunt adinventiones, alio loco studia posuerunt. Hoc commemorare volui, ne quaestionem faceret nomen adinventionis in ea re, quam non a seipsis excogitaverunt, sed alios imitati sunt.
32 Et iratus est furore Dominus in populum suum. Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.
33 'Et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus Gentium, et dominati sunt eorum qui oderant eos: et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.' Quando eos haereditatem Dei vocavit, manifestum est quod non ad perditionem, sed ad disciplinam eos abominatus est, et tradidit in manus inimicorum. Denique sequitur: Saepe liberavit eos.
34 Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Hoc est quod superius ait, Non sustinuerunt consilium eius. Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt. In cuius haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus. Cuius societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Iesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, eius in promissionibus sequatur consilium, cuius in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
35 Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos; 'Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.' Poenituit dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit quasi consilio repentino, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creaturae temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita, et praesentia facit, et futura iam fecit. Et ad haec quis idoneus? Audiamus itaque Scripturam, humiliter excelsa dicentem, cum et parvulis nutriendis sumenda porrigit, et maioribus exercendis perscrutanda proponit. Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum; et memor fuit testamenti sui: utique testamenti aeterni quod disposuit ad Abraham, non veteris quod aboletur, sed novi quod etiam in vetere absconditur. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Hoc fecit quod disposuerat, sed contribulatis et orantibus se id concessurum esse praesciverat; quia et ipsa oratio eorum, cum adhuc non esset, sed futura esset, Deum procul dubio non latebat.
36 Et dedit eos in misericordias. Ut essent non vasa irae, sed vasa misericordiae. Ideo autem puto pluraliter misericordias dictas, in quas eos dedit, quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic. Dedit ergo eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. Age nunc, quisquis haec legis, et gratiam Dei, qua in aeternam vitam per Dominum nostrum Iesum Christum redimimur, legendo in apostolicis Litteris, in propheticis autem scrutando cognoscis, et Vetus Testamentum in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum vides; recole quem dixerit apostolus Paulus principem potestatis aeris, qui operatur in filiis infidelitatis, et illud ubi ait de quibusdam, ut resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem : et verba Domini Iesu Christi, ubi eum expellens de fidelium cordibus ait, Nunc princeps huius mundi missus est foras; et ipsius itidem Apostoli dicentis, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Haec atque huiusmodi ratiocinatus, intende animum et in litteras Veteris Testamenti, et vide quid cantetur in eo psalmo cuius est titulus, Quando domus aedificabatur post captivitatem: ibi enim dicitur, Cantate Domino canticum novum. Et ne existimes ad Iudaeorum populum tantummodo pertinere: Cantate, inquit, Domino, omnis terra; cantate Domino, benedicite nomen eius, annuntiate, vel potius, bene nuntiate, imo ut ipsum verbum quod in graeco positum est, transferam, evangelizate diem ex die, salutare eius. Hinc enim Evangelium nuncupatum est, in quo annuntiatur dies ex die, Dominus Christus, lumen ex lumine, Filius ex Patre. Hoc enim est et salutare eius; quia salutare Dei Christus est, sicut et superius iam demonstravimus. 'Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde, terribilis est super omnes deos: quoniam omnes dii Gentium daemonia'. Isti ergo inimici cum rege suo diabolo captivum bke13.35v tenebant populum Dei. De qua captivitate cum redimimur, et princeps huius mundi mittitur foras, aedificatur domus post captivitatem: cuius lapis angularis est Christus, qui duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, quam dies ex die veniens evangelizavit eis qui erant prope, et eis qui erant longe, faciens utraque unum; et adducens alias oves quae non sunt de hoc ovili, ut sit unus grex et unus pastor. Et ita Deus dedit in misericordias praedestinatos suos; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : in conspectu omnium qui ceperant eos. Hi ergo inimici, diabolus et angeli eius captivaverant praedestinatos in Dei regnum et gloriam: a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus. Sed oppugant, non expugnant eos qui apprehendunt turrem fortitudinis a facie inimici. Ut autem oppugnent, sentiunt in nobis esse infirmitatis reliquias, propter quas dicimus, Dimitte nobis debita nostra; propter quas dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. His itaque inimicis eiectis, perfecit Dominus Christus sanitates in corpore, cui caput est ipse Salvator corporis, ut in eo ipso corpore suo tertia consummetur. Sic enim dixit, Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor; id est, perficior, occurrentibus omnibus nobis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
37 Itaque eiectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset, Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos; tanquam eiectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, vel, sicut alii codices habent, de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Deinde breviter subiecit ipsam laudem, Benedictus Dominus Deus Israel, a saxeculo et usque in saeculum: quod intelligimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, eiectis daemoniis et perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi huius oratum est: 'Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.' Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel, sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor. Iudaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: 'Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis'. De quo apostolus Paulus dicit, 'Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.' Et paulo post, 'Tunc revelabitur,' inquit, 'iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati'. Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est, Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus; quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritualia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt, 'Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem:' quando 'Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem,' sicut Evangelista intellexit, 'non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente,' id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, 'sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum'. Habebat enim alias oves quae non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et eius angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Non sicut per antichristum compleri existimant Iudaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, diem ex die, salutare eius; de quo et hic dictum est, Visita nos in salutari tuo. Et dicet omnis populus: iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: Fiat, fiat.

bke12.155r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CIV. <<<     >>> IN PSALMUM CVI.
monumenta.ch > Augustinus > 105

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik