monumenta.ch > Augustinus > 107
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVI. <<<     >>> IN PSALMUM CVIII.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVII. Quare hoc loco non subiicitur Enarratio.

1 Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam iam exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars quinquagesimi sexti, prima est huius, usque ad eum versum ubi dicitur, Et super omnem terram gloria tua. Hinc autem usque in finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab eo versu ubi dicitur, Simulacra Gentium argentum et aurum: sicut tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis, eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur, Cantabo, et psallam; exsurge, gloria mea; in isto autem, Cantabo, et psallam in gloria mea. Ad hoc enim dictum est illic, Exsurge, ut in illa cantaretur et psalleretur. Item ibi, 'Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua;' vel, sicut alii interpretati sunt, 'elevata est:' hic autem, 'Quoniam magna est super coelos misericordia tua.' Ideo enim magnificata est usque ad coelos, ut magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, super coelos. Item in quinquagesimo nono, Laetabor, et dividam Sichimam: hic autem, Exaltabor [Quinque Mss., Thesbalitensis.], et dividam Sichimam. Ubi ostenditur quod de dividenda Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit, 'Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia' [Psal. XXIX, 12]. Item ibi, 'Et Ephraem fortitudo capitis mei:' hic autem, 'Et Ephraem susceptio capitis mei.' Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput Ecclesiae. Et quod ibi ait, Tribulantes nos; hic autem, inimicos nostros: utique iidem ipsi sunt.
2 Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tanquam de historia positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intelligamus, secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti, 'In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam:' et in titulo quinquagesimi noni, 'In finem, his [Ita in aliquot Mss. et in lib. 3 cont. Crescon., c. 19. At in Edd. legebatur hic, Salviano Pressitano.] qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit in valle salinarum duodecim millia?' Nam praeter id quod positum est, 'In tituli inscriptionem,' et, 'ipsi David,' et, 'in finem;' caetera ita diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem; ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur. Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in hoc uno, cuius est titulus, Canticum psalmi, ipsi David; neutro illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, ipsi David. Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola loquitur, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas [Hebr. I, 1]; eum [Er., Ausavensis. Lov., Ausacensis. Aliquot Mss. ut in lib. 3 cont. Cresc., c. 19, Ausafensis.] tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur eloquia Prophetarum: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam [II Cor. I, 20].
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.38v bnf9533.466

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik