monumenta.ch > Augustinus > 108
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVII. Quare hoc loco non subiicitur Enarratio. <<<     >>> IN PSALMUM CIX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVIII.

1 Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore Iuda prophetatum esse quod hic scriptum est, Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter, quando Matthias in locum Iudae ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adiunctus est [Act. I, 15-26], evidenter apparet. Sed si de illo uno homine omnia quae hic in malo dicta sunt intelligere conemur, expositionis ratio non omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Iudaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cuius ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit; sicuti est, Tibi dabo claves regni coelorum [Matth. XVI, 19], et si qua huiusmodi: ita Iudas personam quodammodo sustinet inimicorum Christi Iudaeorum, qui et tunc oderant Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non inconvenienter intelligi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Iuda dicuntur expressius; sicuti est quod commemoravi, Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Quod apparebit, adiuvante Domino, cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.
2 [vers. 2.] Incipit ergo ita Psalmus: Deus laudem meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Unde apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax, omnis autem homo mendax [Rom. III, 4]; quia non est homo verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti Filii Dei, qua [Forte, Geminius, ut supra, col. 376, sub initio praesentis n. 20.] a Tanabaeis [Note: Er., Anathabeis. Nonnulli Mss., a Tambeis.] hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate eius latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo illud apertum est, quia operta virtus huius fuit. Ideo autem dicit, Apertum est os dolosi, quia odium quod dolo tegebatur, erupit in vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.
3 [vers. 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa: tunc utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: Et qui laudabant me, adversus me iurabant [Psal. CI, 9]. Deinde quia eruperunt clamantes, Crucifige, crucifige [Ioan. IX, 6]; secutus adiunxit, Et sermonibus odii circumdederunt me. Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo adversus me, quia hoc insidiando faciebant; postea sermonibus, non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: Gratuito potius malus atque crudelis erat (Salust., de Bello Catil.).
4 [vers. 4.] Pro eo, inquit, ut diligerent me, detrahebant mihi. Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima, bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum prius propinquum bonis, posterius propinquum malis. Haec in Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse Dominus, qui iustificat impium [Rom. IV, 5], et pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Cuius vestigia secutus sanctus Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: Domine, ne statuas illis hoc delictum [Act. VII, 59]. Ad quam rem praeceptum pertinet, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur [Matth. V, 44]. Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit, Nulli malum pro malo reddentes [Rom. XII, 17]; et apostolus Petrus, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto [I Petr. III, 9]: unde et in Psalmis legitur, Si reddidi retribuentibus mihi mala [Psal. VII, 5]. Duorum postremorum illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a Domino, gratias non egerunt [Luc. XVII, 12, 18]: illud vero ultimum quo nihil est peius, ad hos pertinet, de quibus in isto psalmo legitur. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi. Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere, quos vult ad maiora provehere, quibus dicit: Si dilexeritis eos qui vos diligunt, id est, si reddideritis bona pro bonis; quam mercedem hababitis, id est, quid magnum facietis? nonne et publicani hoc faciunt [Matth. V, 46]? Vult autem illos et hoc facere, et longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut Lex eis dederit ulciscendi modum, Oculum pro oculo, dentem pro dente [Deut. XIX, 21]: quae, si dici potest, iniustorum iustitia est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit; alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido vitiosa est, magisque ad iudicem pertinet inter alios hoc decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec parvum aliquid putari debet, quia non ait, Pro eo ut diligerent me, interficiebant me; sed, detrahebant mihi: ideo quippe interfecerunt, quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod in principe daemoniorum eiicit daemonia [Luc. XI, 15]; et, Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis [Ioan. X, 20]? et caetera talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis cos nocere qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui eius mortalem carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.
5 Sed cum dixisset, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; quid ait? Ego autem orabam. Non quidem dixit quid orabat; sed quid melius intelligimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant; de qua cruce ille dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt: ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quanquam bene intelligatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum [Luc. XXII, 32], quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur vindicari: cum scriptum sit: Melior est patiens quam vir fortis [Prov. XVI, 32]. Docent igitur nos divina eloquia dominico exemplo, cum audimus, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam; ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis. Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato, sicut factum est, cum dormiret in navi [Matth. VIII, 24, 25], qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus [Id. VI, 12]. Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat.
6 [vers. 5.] Sequitur autem: Et posuerunt adversum me mala pro bonis. Et quasi quaereremus, Quae mala? pro quibus bonis? Et odium, inquit, pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem exposuit quemadmodum supra dixerit, Pro eo ut me diligerent, quia dilectionem non utcumque, sed dilectioni eius debebant; cum hic addidit, pro dilectione mea. Hanc dilectionem in Evangelio commemorat, ubi dicit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas et noluisti [Matth. XXIII, 27].
7 Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et eo modo illa dicit, tanquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum dicantur futura certissima veritate, et per Dei iustitiam super tales digne ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male optandi, quidam non intelligentes, putant odium odio, et malo animo malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et quam longe alio modo placeat iudici recta voluntate peccata punienti. Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non reddit malum pro malo, quoniam iustum reddit iniusto: quod autem iustum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione iustitiae, quod est bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci, opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo reddat, sibi blandiantur iniusti. Audiamus ergo deinde quid divinus sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intelligamus praedicta prophetantis; et Deum iusta retribuentem, sublevata in eius aeternam legem mente cernamus.
8 [vers. 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro his iniquitatibus suis, et quid eis divino iudicio futurum esset praenuntians, Constitue, inquit, super eum peccatorem: tanquam intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis loquebatur superius. Cum igitur hic Iudam traditorem secundum scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum [Act. I, 20]; quid est, Constitue super eum peccatorem, nisi eum quem sequenti versu indicat, cum dicit, Et diabolus stet a dextris eius? Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. Stet autem a dextris eius, dictum est, quia opera diaboli praeposuit operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui saeculi huius gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui haec sunt, rectissime dictum est, Dextera eorum dextera iniquitatis. Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cuius autem os loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur, Beatus populus cuius Dominus Deus ipsorum [Psal. CXLIII, 11, 15]: huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus: sicut et alibi dicit, Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear [Psal. XV, 8]. Diabolus ergo stetit a dextris eius, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit possideri, ne ab illo possideretur, cuius opera ipse Christus solvit, a quo noluit possideri.
9 [vers. 7.] Cum iudicatur, exeat condemnatus. Noluit enim talis esse cui diceretur, Intra in gaudium domini tui; sed talis de quo dicitur, Proiicite illum in tenebras exteriores [Matth. XXV, 21, 30]. Et oratio eius fiat in peccatum. Quoniam non est iusta oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Iudas ita orare potuerit, ut oratio eius [Mss. aliquot, Sabbatensis. Quidam, Sabatensis.] fieret in peccatum, quaeri potest. Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo iam cogitaret: non enim iam poterat orare per Christum. Nam posteaquam illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret, indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset, Cum iudicatur, exeat condemnatus; ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et oratio eius, inquit, fiat in peccatum; quia non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.
10 [vers. 8.] Fiant dies eius pauci. Dies eius dixit, dies apostolatus eius; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tanquam diceretur, Quid ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subiecit, Et episcopatum eius accipiat alter. Tanquam dicens, Et ipse pro suo merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.
11 [vers. 9.] Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. Utique mortuo ipso, et filii eius orphani, et uxor eius viduata est.
12 [vers. 10.] Nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Nutantes dictum est, incerti quo eant, omni praesidio destituti. Eiiciantur de habitationibus suis. Exposuit quod supra dixerat, transferantur. Hoc autem totum quomodo uxori eius filiisque contigerit, sequentes indicant versus.
13 [vers. 11, 12.] Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Non sit illi adiutor: ad tuendam eius posteritatem dicit; ideo sequitur, Nec sit qui misereatur pupillis eius.
14 [vers. 13.] Sed quia possent etiam pupilli sine adiutore et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus propagatione servare; sequitur, et dicit, Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eius: id est, quod de illo generatum est, iam non generet, et cito transeat.
15 [vers. 14.] Sed quid est quod deinde subiungit? In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. An intelligendum est, ut reddantur ei peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est, Reddam peccata patrum in filios; et illud quod per prophetam dicitur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse, qui iustitiam faciendo dissimiles fuerint [Ezech. XVIII, 4, 20]. Illud autem quod dictum est, Reddam peccata patrum in filios, additum est, qui oderunt me [Exod. XX, 5], hoc est, sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si ergo Iudas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit; rediit iniquitas patrum eius in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris eius non est in eo deletum.
16 [vers. 15.] Fiant contra Dominum semper: id est, patres eius et mater eius fiant contra Dominum semper, non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. Contra Dominum enim dixit, In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt, Fiant in conspectu Domini semper; alii vero, Fiant coram Domino semper: sicut alibi dictum est, Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo [Psal. LXXXIX, 8]. Semper autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. Dispereat de terra memoria eorum: patrum scilicet et matris eius. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Iudas, et filii eius qui erant tanquam memoria patrum et matris eius, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.
17 Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Iudae pertinere credendum est, quod post eius mortem ad mendicitatem uxor eius et filii pervenerunt, et translati sunt, eiecti de habitationibus suis, scrutante feneratore omnem substantiam eius, et diripientibus alienis omnes labores eius, nemine adiuvante nec miserante pupillos eius, et quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis post mortem cuiusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus mortuoram. Verumtamen, quod breviter dici potest, si nulla illis esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui tormenta apud inferos patiebatur: Habeo ibi quinque fratres, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Sed quomodolibet intelligant qui hoc aliter intelligere conantur, et quia fatendum est non esse consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham quamvis longe agnoscebat [Luc. XVI, 28, 23], ideo eos etiam quae circa eorum charos aguntur vel laeta vel tristia scire necesse sit: hoc dico, paucos esse eius animi homines, qui post mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt, negligant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit. Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum, et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum genus interire nolunt. Quapropter quod Iuda tam infeliciter mortuo, ita uxor vidua et filii eius orphani remanserunt, ut feneratore scrutante omnem substantiam eius, et diripientibus alienis labores eius, de suis habitationibus eiicerentur, nec aliquem pupilli eius miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent; si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt, formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando iam cum aliis undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini ascensionem [Act. V, 1 ] [et 2]. Neque enim metueret ne hoc Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae mittebantur, de loculis auferebat [Ioan. XII, 6].
18 [vers. 6-15.] Sed iam videamus, si possumus, quantum Dominus adiuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum Iudaeorum, cuius inimicitiae contra dominum pertinaci odio permanserunt: cuius populi diximus Iudam in figura gessisse personam, sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Quemadmodum in Iuda, sic in isto populo intelligendum est; qui repulso a se Christo factus est subditus diabolo, cuius persuasiones in omnibus pravis et terrenis cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. Cum iudicatur, exeat condemnatus: quia in nequitia et in infidelitate persistens thezaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius [Rom. II, 5, 6]. Et oratio eius fiat in peccatum; quia non fit per mediatorem Dei et homiminum, hominem Iesum Christum [I Tim. II, 5], et sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchisedec [Psal. CIX, 4]. Fiant dies eius pauci. Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea perseveravit regnum Iudaeorum. Et episcopatum eius accipiat alter. Ipsum Dominum Christum non incongruenter intelligi existimo episcopatum populi Iudaerum, quia de tribu Iuda factus est secundum carnem: et Apostolus ait, Dico enim Christum ministrum fuisse circumvisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum [Rom. XV, 8]. Et ipse ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]; quia illis exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc dixerunt: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum [Id. II, 1, 2]. Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum: unde illud mutare volentibus non frustra respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi [Ioan. XIX, 19-22]. Hunc ergo episcopatum populi Iudaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus Gentium. Fiant filii eius orphani: de quibus dicitur, Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores [Matth. VIII, 12]. Facti sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quanquam et Deum patrem bene intelliguntur amisisse: Qui enim Filium non habet, ait Veritas, nec Patrem habet [I Ioan. II, 24]. Et uxor eius vidua. Uxor regni plebs intelligi potest, cui reges subditae dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. Nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Nutaverunt periculis, urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Iudaeorum. Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? Eiiciantur de habitationibus suis. Ita factum est. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: id est, populi eius. Ubi nihil melius intelligitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Omnem autem substantiam eius dictum est, omnem vitam eius; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. Et diripiant alieni labores eius: diabolus et angeli eius; quia non thesaurizant in coelo qui non habent Christum. Non sit illi adiutor. Quis adiutor est ei cui Christus non est? Nec sit qui misereatur pupillis eius. Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt, aut amisso Deo, cuius Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam, sed ad veram vitam, id est aeternam. Fiant nati eius in interitum: utique in interitum sempiternum. In generatione una deleatur nomen eius. Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent et tenerent, non delerentur. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in malitia etiam patrum eius iniquitatem. Sic enim eis dicit, 'Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt:' et paulo post ait, 'Ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Et peccatum matris eius non deleatur.' Peccatum Ierusalem, quae servit cum filiis suis, quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se [Id. XXIII, 31, 35, 37]. Fiant contra Dominum semper, iniquitas et peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo in aeternum vindicante. Et dispereat de terra memoria eorum. Terra Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra periit memoria eorum, qui [Quatuor Mss., Camacetensis.] cum essent rami naturales, propter infidelitatem fracti sunt [Rom. XI, 20, 21].
19 [vers. 16, 17.] Pro eo quod non est recordatus, vel ille Iudas, vel ipse populus, facere misericordiam. Sed melius de populo accipitur quod ait, non est recordatus: nam si Christum occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam super membra eius, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit quia persecutus est hominem inopom et mendicum. Potest quidem accipi de Iuda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur [II Cor. VIII, 9]. Mendicum autem quomodo intelligam, nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere [Ioan. IV, 7], et in cruce ait, Sitio [Id. XIX, 28]? Sed quod sequitur quomodo accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem Iudas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset, Et persecutus est hominem inopem et mendicum, adiecit atque ait, Et compunctum corde mortificare; id est, ut mortificaret: nam quidam etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici, nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, compuncti sunt corde, qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus Petrus dicens inter caetera: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra [Act. II, 37, 38]. Sed quoniam iidem ipsi membra eius facti sunt, cuius in ligno membra fixerunt, populus Iudaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae, 'Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis' [Matth. XXV, 45]. 'Et compunctum corde mortificare:' plane 'compunctum corde,' sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem Stephani compuncti corde [Act. VII, 59]; quia et ipse Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum divisit escas [Gen. XLIX, 27]: et ipse compunctus corde, ut etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes mortificare compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut mortificaret, persequens, audivit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia faciebat compunctis corde [Act. IX, 1-24].
20 [vers. 18.] Deinde sequitur Psalmus: Et dilexit maledictionem, et veniet ei. Quanquam et Iudas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et Iudas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Iudaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit, Tu sis discipulus eius [Ioan. IX, 27 ] [et 28]: et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. Et induit maledictionem sicut vestimentum: sive Iudas, sive ille populus. Et intravit sicut aqua in interiora eius. Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in eius incidit iudicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna [Matth. X, 28]; corpus foris, animam [Tres Mss., Agnasio.] intus. Et sicut oleum in ossibus eius. Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tanquam impune committere.
21 [vers. 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur. Cum superius iam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia dixerat, Induit maledictionem sicut vestimentum, differt ab eo vestimentum quo non induitur, sed operitur? Induitur enim quisque tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu hominum de iniquitate gloriari? Et sicut zona, inquit, qua semper praecingitur. Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait, Et sicut zona qua semper praecingitur.
22 [vers. 20.] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Non dixit, merces eorum; sed, opus eorum: manifestum est enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est unus Iudas, sed multi, de quibus dicitur, Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Quanquam et pluralis numerus poni potuit pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo: Mertui sunt qui quaerebant animam pueri [Matth. II, 20]. Sed qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et Prophetae praenuntiarunt? Et qui loquuntur, inquit, mala adversus animam meam: negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum dicat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18].
23 [vers. 21.] Et tu, Domine, Domine, fac mecum. Quidam subaudiendam putaverunt misericordiam, quidam vero et addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: Et tu, Domine, Domine, fac mecum, propter nomen tuum. Unde sensus altior non est praetermittendus, ita dixisse Filium Patri, Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intelligamus (sequitur enim, Quia suavis est misericordia tua), et ipsam quia non dixit, Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid huiusmodi; sed ait, Fac mecum; bene intelligimus et Patrem et Filium simul facere misericordiam in vasa misericordiae [Rom. IX, 23]. Potest hoc etiam sic intelligi: Fac mecum, id est, adiuva me. Quod in quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae partibus nostris est, dicimus: Nobiscum facit. Pater quippe adiuvat Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma Dei, Filius adiutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre omnipotens est, ex quo et ipse adiutor est hominis. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat [Ioan. V, 21]: nec alios Pater, alios Filius, aut aliter Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc est Pater, cui dicit in Psalmis, Suscita me, et reddam illis [Psal. XL, 11]: in quantum autem Deus est, etiam ipse se suscitavit; propter quod dicit, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Quod etiam hic significavit, si quis diligenter intendat: scrutari enim iussit Scripturas, quae testimonium perhibent de illo [Id. V, 39], non in superficie pertransiri. Non enim tantummodo ait, Tu, Domine, Domine, fac mecum; sed ait, Et tu. Quid est, Et tu, nisi quia et ego? Quod autem non semel Domine, sed repetens ait, Domine, Domine; habet in hoc orantis affectum: sicuti est, Deus, Deus meus [Psal. XXI, 2]. Quod vero, cum dixisset, Fac mecum, addidit, propter nomen tuum; gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic sequitur, Quia suavis est misericordia tua.
24 [vers. 22.] Libera me, quia egenus ei pauper ego sum. Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Hoc ad illud refertur, quod ait propinquante passione, Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38].
25 [vers. 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum. Hoc ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Excussus sum sicut locustae. Hoc iam in membris eius, hoc est fidelibus eius, convenientius intelligi existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, sicut locustae, quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent accipi etiam multae, sicut illud est, Dixit, et venit locusta [Psal. CIV, 34]; sed esset obscurius. Excussi sunt ergo, id est, fugati a persecutoribus fideles eius, quorum vel multitudinem significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in locum.
26 [vers. 24.] Genua mea infirmata sunt a ieiunio. Legimus Dominum Christum quadraginta dierum habuisse ieiunium [Matth. IV, 2]: sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua eius infirmarentur? An et hoc in membris eius, hoc est sanctis eius, aptius intelligitur? Et caro mea immutata est propter oleum: propter gratiam spiritualem. Unde et Christus appellatur a chrismate: chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius, sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset, Genua mea infirmata sunt a ieiunio, ubi significatum esse arbitror eos qui in membris eius fortes videbantur, tanquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta, in eius passione defecisse usque ad negationem, quae apparuit in Petro; tanquam ad eos confirmandos, ne succumbendo penitus caderent, Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum, ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso Spiritu sancto unguerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem. Hoc enim dixerat, Non potest ille venire, nisi ego abiero [Ioan. XVI, 7]: et Evangelista dixit, Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Id. VII, 39]. Nondum erat immutata caro eius. Sive autem per aquam propter ablutionem vel irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem charitatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Iesus Christus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me [Isai. LXI, 1.]
27 [vers. 25.] Et ego factus sum opprobrium illis: per mortem crucis. Christus enim nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum [Galat. III, 13]. Viderunt me, et moverunt capita sua. Quia viderunt pependisse, non viderunt resurrexisse; viderunt quando genua eius sunt infirmata, non viderunt quando est caro immutata.
28 [vers. 26.] Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo, 'Adiuva me,' et, 'salvum me fac;' in quibus Saulo dixit, 'Quid me persequeris' [Act. IX, 4]? Quod autem addidit, 'secundum misericordiam tuam;' gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.
29 [vers. 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. De his dixit, sciant, pro quibus saevientibus et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in eius illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt. Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est, Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intelligamus itaque manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur, Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Haec manus et erat, et fecit eam; quia, In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est [Ioan. I, 1, 14]: et erat sine tempore secundum divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3].
30 [vers. 28.] Maledicent illi, et tu benedices. Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et quaerentium mendacium [Psal. IV, 3]; Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. Qui insurgunt in me, confundantur [Quinque Mss., Cebresusitanus. Nonnulli, Ceberesitanus.]. Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. Servus autem tuus laetabitur: sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.
31 [vers. 29.] Induantur qui detrahunt mihi pudorem: id est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploidem confusionem suam. Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt istum versum: Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam. Intelligitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram Deo et coram hominibus.
32 [vers. 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet: cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed nimis, graece ἄγαν dicitur; iste autem versus non habet ἄγαν, sed habet σφόδρα. Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro eo ponerent aliquando nimis, aliquando valde. Sed si nimis pro eo quod est valde intelligatur, potest et in laude poni; nam et ista confessio laudem significat. Ita enim sequitur: Et in medio multorum laudabo eum. Dicit etiam in alio psalmo, In medio Ecclesiae cantabo te [Psal. XXI, 23]. Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia? Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant [Aliquot Mss., Basilianensis.], ille laudat, quia membra sunt eius; quomodo in medio multorum laudat, quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]; ut quod ait, in medio multorum, hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem cor est tanquam hominis medium; nihil melius intelligitur dictum, quam in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in cordibus nostris [Ephes. III, 17]: et ideo ait, in ore meo, id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10].
33 [vers. 31.] Quia astitit a dextris pauperis. De Iuda dictum erat, Et diabolus stet a dextris eius; qui suas divitias augere voluit Christo vendito: hic autem Dominus astitit a dextris pauperis, ut divitiae pauperis sint ipse Dominus. Astitit quippe a dextris pauperis, non ut ei multiplicaret annos vitae quandoque finiendae, neque ut eius augeret pecuniam, aut eum faceret corporis viribus fortem, vel ad tempus incolumem; sed ut salvam faceret, inquit, a persequentibus animam meam. Salva fit autem a persequentibus anima, si non eis consentiatur ad malum; non eis autem consentitur, cum assistit Dominus a dextris pauperis, ne ipsa paupertate, id est infirmitate, succumbat. Hoc adiutorium praestitum est corpori Christi in sanctis martyribus omnibus.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.39r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CVII. Quare hoc loco non subiicitur Enarratio. <<<     >>> IN PSALMUM CIX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 108

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik