monumenta.ch > Augustinus > 112
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXI. SERMO AD POPULUM. <<<    

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXII.

0 SERMO AD POPULUM.
1 [vers. 1-3.] Nostis, fratres, et saepissime audistis in Evangelio Dominum dicere, 'Sinite pueros venire ad me; talium est enim regnum coelorum;' et iterum, 'Si quis non receperit regnum Dei, sicut puer, non intrabit in illud' [Matth. XIX, 14] [XVIII, 3; et Marc. X, 14, 15]: et multis aliis locis Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis accusat. Quapropter, charissimi, cum cantari auditis in Psalmis, Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem non pertinere, quia iam corporis pueritiam supergressi, vel iuvenili decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis dicit Apostolus, Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis [I Cor. XIV, 20]. Qua malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per angustam portam: puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo, nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo [Eccli. X, 14]. Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem et suavi iugo Domini resistentem deiicite, frangite, comminuite atque consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium perficitur laus [Psal. VIII, 3]; illa oppressa atque deleta, qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Non cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt [Rom. I, 21, 22]: voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari [Sic Mss. At Edd., pravi.], cito ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et ubique praedicari. Semper ergo praedicetur: 'Sit nomen Domini benedictum, ex hoc et usque in saeculum.' Ubique praedicetur: 'A solis ortu usque ad occasum, laudate [Septem Mss., commendasti.] nomen Domini.
2 Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen Domini, et dicat mihi: Ecce usque in saeculum, accipio usque in aeternum; cur autem ex hoc, et non ante hoc et ante omnia saecula sit nomen Domini benedictum? Respondebo parvulo, qui non contumaciter quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri [Sic Mss. At Edd.: Sed quomodo? Sic abscondita est apud, etc.], vobis dicitur, Laudate nomen Domini: sit nomen Domini benedictum; sit a vobis nomen Domini benedictum, ex hoc utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim laudare, sed sine fine laudate. Ex hoc ergo et usque in saeculum, sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum, quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per Isaiam, Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum [Isai. XLVI, 4]. Ille semper laudandus est qui est. Laudate, pueri, ex hoc, laudate, senes, et usque in saeculum. Quia senectus vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt: sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc et usque in saeculum. Quacumque autem in parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur, Laudate nomen Domini: hoc est enim, A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
3 [vers. 4.] Excelsus super omnes gentes Dominus. Gentes homines sunt: quid mirum si super homines excelsus est Dominus? Illi super se excelsos quos colunt, oculis vident in coelo fulgere, solem et lunam et stellas, qui creaturae serviunt, deserentes Creatorem Sed non solum excelsus super omnes gentes Dominus; verum etiam super coelos gloria eius. Coeli supra se suspiciunt [Mss. derelinquit.] eum; et humiles eum secum habent, constituti carne infra coelum, qui pro illo non colunt coelum.
4 [vers. 5, 6.] Quis enim sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? Quisquam putaret quod in altis coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed humilia respicit in coelo et in terra. In quibus ergo altis habitat, unde humilia respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur; 'Haec dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen eius, Dominus altissimus in sanctis requiem habens.' Exposuit quid dixerit, in excelsis habitans; hoc enim plenius elocutus, in sanctis, inquit, requiem habens. Sed qui sunt sancti, nisi humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adiungit: Et pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate cordis sunt [Id. LVII, 15]. In quibus sanctis requiem habet, his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in quibus habitat, humilia respicit. Sed humilia, inquit, respicit in coelo et in terra.
5 Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intelligam secundum Apostolum dicentem: 'In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo' [II Cor. X, 3 ] [et 4]. Unde ergo potentia, nisi quia spiritualia? Cum itaque Apostolus et in carne ambulet, et spiritualiter militet, non mirum si humilitas eius et in coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit, 'Nostra enim conversatio in coelis est' [Philipp. III, 20]: ipse item dicit, 'optimum' sibi 'esse dissolvi et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium,' inquit, 'propter vos' [Id. I, 23, 24]. Proinde quisquis intelligit et conversationem Apostoli in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intelligat Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae sursum sunt sapiunt, qui spe [Edd., a lapsu. At melioris notae Mss., a labina; et quidam, a lavina. Haec vox ab Isidoro illustratur, et significat lubricum locum.] resurrexerunt cum Christo [Coloss. III, 1]; et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra; credo quod in coelo iam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.
6 Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi iam humiles dici, qui nondum suavi iugo Domini pia colla iunxerunt quandoquidem humilia isto loco, ut sancta [Vatic. codex, subrexerunt: sic etiam Gallic. Mss. uno excepto qui habet, subiecerunt.] intelligamus, per totum textum Psalmi divinae admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Charitas vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt super duodecim thronos, et cum Domino iudicabunt [Matth. XIX, 28]; terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona iniquitatis in huius vitae mortalitate fecerunt [Luc. XVI, 9]. Eis quippe dicit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus [I Cor. IX, 11]? Quod etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus, magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et illos. Humilia enim respicit in coelo et in terra; quia meminerunt utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis, 'Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino' [Ephes. V, 8]; et iterum, 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur': sed etiam seipsum adiungit consequenter, dicens, 'Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis.' Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo: 'Fuimus enim', inquit, 'et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri' [Id. II, 3 10]. Et iterum: 'Fuimus enim et nos', inquit, 'stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis' [Tit. III, 3-5]. Ecce humilia quae respiciuntur in coelo. Spirituales enim sunt, et omnia iudicant; sed tamen humiles, ne deiecti iudicentur. Quid de seipso singulariter? nonne talia sunt quae commemorat? 'Qui non sum', inquit, 'idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei' [I Cor. XV, 9]: 'sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [I Tim. I, 13].
7 [vers. 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in Psalmo Spiritus, 'Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra:' volens docere nos quare in coelo humilia, cum iam spirituales magni et iudiciariis sedibus digni, tali significentur eloquio; subiecit statim, 'Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.' Non itaque dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini. Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et angelos quoque iudicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore, qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista iam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens [II Cor. V, 2]? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et subditur angelo satanae, stimulo carnis suae [Id. XII, 7]? Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei [I Cor. II, 10]: itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.
8 Quid ergo, fratres, si iam audivimus humilia quae in coelo sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus; nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit Dominus? Pauciores enim sunt illi amici iudicaturi cum Domino, plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim tota frumenti massa in comparatione seiunctae paleae paucos habere videatur; per se tamen considerata, copiosa est. Multi enim filii desertae, magis quam eius quae habet virum [Isai. LIV, 1]: multi filii eius quae per gratiam in senectute concepit, quam eius quae ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam, videte: quasi omnino non matris, nec eius quae peperit aliquem. Et tamen quid ei dicitur? 'Dicent', inquit, 'in auribus tuis filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem mihi ubi erant' [Isai. XLIX, 20 ] [et 21]? Ex ea ergo parte ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi sui; sed etiam, Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem: qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris, misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque amaritudine impia segregatam [Sic plerique Mss. At Edd., mutabitur.].
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.49v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXI. SERMO AD POPULUM. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 112

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik