monumenta.ch > Augustinus > 115
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXVI. Superioris sermonis continuatio.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXV. SERMO AD PLEBEM.

1 Notissimum arbitror esse Sanctitati vestrae quod [Sic melioris notae Mss. At Edd., De nobis quid dicitur? Sed forma estote fidelium.] ait Apostolus, Non enim omnium est fides [II Thess. III, 2]; et quod maior esse soleat infidelium multitudo, non ignoratis: propter quod dicitur, Domine, quis credidit auditui nostro [Isai. LIII, 1] [Rom. X, 16]? Inter quos etiam illi numerantur, de quibus dicit idem apostolus, Omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]: quos alio loco dicit non ex veritate, sed ex occasione praedicare verbum Dei, non caste [Id. I, 17], id est, non ex animo purae et sincerae charitatis. Aliud enim sentiebant, quod in eorum moribus apparebat; et aliud praedicabant, ut sancto nomine placerent hominibus: nam de his iterum dicit, Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri [Rom. XVI, 18]. Quos tamen Christum annuntiare permittit. Quamvis enim ea potius crederent quae ipsi faciebant, ut morerentur: ea tamen praedicabant, quae si alii credentes facerent, salvarentur; non enim aliud annuntiabant praeter regulam fidei. Eos quippe excludit Apostolus, dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit [Galat. I, 9]. Illi non Christum annuntiant qui annuntiant falsitatem; quia Christus veritas est [Ioan. XIV, 6]. De istis autem dicit quod Christum annuntient; sed non caste, id est, non animo simplici et puro, et fide sincera quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]: terrenis quippe cupiditatibus consulentes, regnum coelorum annuntiabant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Sciens itaque Apostolus etiam per Iudam evangelizantem credentes esse liberatos, istos quoque ita permittit: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur [Philipp. I, 18]. Veritatem quippe annuntiabant, etiamsi non veritate, id est non vero animo. Isti loquuntur quod non credunt, et ideo reprobati sunt; quamvis sint utiles eis quos instruit Dominus, dicens: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt [Matth. XXIII, 3]. Unde, nisi quia utilia non credunt esse quae dicunt? Sunt autem alii qui credunt, et non loquuntur quod credunt, vel pigritia, vel timore. Nam et ille servus quamvis talentum habuerit, tamen quia erogare noluit, audit a Domino iudice: Serve nequam et piger. Et alio Evangelii loco dictum est quod multi ex principibus Iudaeorum credidissent in eum, sed non eum confitebantur, ne expellerentur de synagogis; sed etiam ipsi reprehensi atque improbati sunt: sequitur enim Evangelista dicens, Amaverunt enim gloriam hominum magis quam Dei [Ioan. XII, 42, 43]. Si ergo et illi qui verum quod loquuntur non credunt, et illi qui verum quod credunt non loquuntur, merito reprobantur; quis erit servus vere dicendus fidelis, nisi ille cui dicitur: 'Euge, serve bone, quoniam in modico fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui?' Talis itaque servus nec antequam credat loquitur, nec cum crediderit tacet; ne vel sic eroget ut ipse non habeat, vel quod habet non erogando non habeat. Sic enim dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo [Matth. XXV, 21-29].
2 [vers. 10.] Dicat ergo iste bonus servus cantans Alleluia, id est, sacrificans Domino sacrificium laudis, a quo auditurus est, Intra in gaudium Domini tui; exsultet, et dicat, Credidi, propter quod locutus sum: hoc est, perfecte credidi. Non enim perfecte credunt qui quod credunt loqui nolunt: ad ipsam enim fidem pertinet etiam illud credere quod dictum est, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram Angelis Dei [Matth. X, 32]. Ex hoc enim est appellatus fidelis ille servus, non tantum quia accepit, sed quia impendit atque lucratus est. Ita et hoc loco non ait, Credidi, et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit. Simul enim credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quam poenam tacendo timere deberet. Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem humiliatus sum nimis. Passus est enim multas tribulationes, propter verbum quod fideliter tenebat, fideliter impendebat; et humiliatus est nimis: quod illi timuerunt qui amaverunt gloriam hominum magis quam Dei. Sed quid est, Ego autem? Diceret potius, Credidi, propter quod et locutus sum, et humiliatus sum nimis: cur addidit, Ego autem, nisi quia homo humiliari potest ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam credit et loquitur? Unde et Apostolus, cum de catena sua diceret: Sed sermo, inquit, Dei non est alligatus [II Tim. II, 9]. Sic et iste, quia ipsa est una persona sanctorum testium, hoc est, martyrum Dei, Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem, non illud quod credidi, non sermo quem protuli; sed Ego humiliatus sum nimis.
3 [vers. 11.] Ego autem dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax. Ecstasin pavorem dicit, quem comminantibus persecutoribus, et impendentibus passionibus cruciatus aut mortis, humana infirmitas patitur. Hoc enim intelligimus, quia in isto psalmo vox martyrum apparet. Nam et alio modo dicitur ecstasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis assumitur. Ego autem dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax. Conterritus enim respexit infirmitatem suam, et vidit non de se sibi esse praesumendum. Quantum enim ad ipsum hominem pertinet, mendax est: sed gratia Dei verax effectus est, ne pressuris inimicorum cedens non loqueretur quod crediderat, sed negaret; sicut Petro accidit, quoniam de se praesumpserat, et docendus erat de homine non esse praesumendum. Et si de homine non debet quisque praesumere, utique nec de seipso; quia homo est. Bene ergo iste vidit in pavore suo omnem hominem esse mendacem; quia et illi qui nullo pavore vanescunt, ne persequentibus cedendo mentiantur, muneribus Dei tales sunt, non viribus suis. Proinde verissime dictum est, Omnis homo mendax; sed Deus verax, qui ait: 'Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis' [Psal. LXXXI, 6, 7]. Consolatur humiles, et implet eos non solum fide credendae, sed etiam fiducia praedicandae veritatis, si perseveranter subdantur Deo, nec imitentur unum ex principibus diabolum, qui in veritate non stetit, et cecidit. Si enim omnis homo mendax, in tantum non erunt mendaces, in quantum non erunt homines; quoniam dii erunt, et filii Altissimi.
4 [vers. 12.] Hoc itaque considerans devotissimus populus fidelium testium, quomodo infirmitatem humanam Dei misericordia non relinquat, in cuius infirmitatis pavore dictum est, Omnis homo mendax; quomodo consoletur humiles, et impleat spiritu fiduciae trepidantes, ut pene mortuo corde reviviscant, nec in semetipsis fidentes sint, sed in eo qui suscitat mortuos [II Cor. I, 9], et linguas infantium facit disertas [Sap. X, 21]; qui ait, 'Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis' [Matth. X, 19 ] [et 20]: haec ergo omnia considerans ille qui dixerat, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax, et videns gratia Domini se factum veracem, Quid retribuam, inquit, Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Non ait, pro omnibus quae tribuit mihi; sed pro omnibus quae retribuit mihi. Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non attributio, sed retributio vocari possit? quae praecesserant hominis nisi peccata? Retribuit ergo Deus bona pro malis, cui homines retribuunt mala pro bonis: haec enim retribuerunt qui dixerunt, Hic est haeres; venite, occidamus eum [Id. XXI, 38].
5 [vers. 13, 15.] Sed quaerit iste quid retribuat Domino, et non invenit, nisi ex eis quae ipse Dominus retribuit. Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. O homo, peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo iam non homo; quis tibi dedit calicem salutaris, quem accipiens, et invocans nomen Domini, retribues ei pro omnibus quae retribuit tibi? quis nisi ille qui ait, Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Id. XX, 22]? Quis tibi dedit imitari passiones suas, nisi qui pro te passus est prior? Ideoque [Mss., cura.], Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Emit eam sanguine suo, quem prior fudit pro salute servorum, ne pro Domini nomine servi fundere dubitarent; quod tamen eorum, non Domini utilitati, proficeret.
6 [vers. 16.] Confiteatur itaque conditionem suam mancipium tanto pretio comparatum, et dicat: O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Ergo et emptus est, et vernaculus est. An cum matre simul est emptus? an quia vernaculus est, pro peccato fugae suae depraedatus, et ideo emptus, quia redemptus est? Filius enim est ancillae secundum quod omnis creatura subdita Creatori est, et verissimo Domino verissimum debet famulatum: quem cum exhibet, libera est, hanc accipiens a Domino gratiam, ut ei non necessitate, sed voluntate deserviat. Ergo iste filius est Ierusalem coelestis, quae sursum est, mater omnium nostrum libera [Galat. IV, 26]. Et libera quidem a peccato, sed ancilla iustitiae: cuius filiis adhuc peregrinantibus dicitur, Vos in libertatem vocati estis; et rursus eos servos facit, dicens, Sed in charitate servite invicem [Id. V, 13]: quibus item dicitur, 'Cum serviebatis peccato, liberi eratis a iustitia; nunc vero liberati a peccato, facti autem servi Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam' [Rom. VI, 20, 22]. Dicat ergo Deo servus iste, Multi se martyres dicunt, multi servos tuos, quia nomen tuum habent in variis haeresibus et erroribus; sed quia praeter Ecclesiam tuam sunt, non sunt filii ancillae tuae: Ego autem servus tuus, et filius ancillae tuae.
7 [vers. 17.] Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis. Neque enim inveni ulla merita mea, quando tu disrupisti vincula mea; ideo sacrificium laudis tibi debeo: quia etsi gloriabor quod servus tuus sim et filius ancillae tuae; non in me, sed in te Domino meo gloriabor, qui disrupisti vincula mea, ut a fuga rediens religarer tibi.
8 [vers. 18.] Vota mea Domino reddam. Quae vota redditurus es? Quas vovisti victimas? quae incensa? quae holocausta? An ad illud respicis, quod paulo ante dixisti, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo; et, Tibi sacrificabo sacrificium laudis? Et revera quisquis bene cogitat quid voveat Domino et quae vota reddat, seipsum voveat, seipsum reddat: hoc exigitur, hoc debetur. Inspecto nummo Dominus dicit; Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt [Matth. XXII, 21]: imago sua redditur Caesari, imago sua reddatur Deo.
9 [vers. 19.] Sed qui meminit non solum servum se esse Dei, sed et filium ancillae Dei, videt [Er. et Lov., gero. At Am. et plures Mss., geram.] ubi reddat vota sua, conformatus Christo per calicem salutaris. In atriis, inquit, domus Domini. Quae domus Dei est, haec ancilla Dei est: et quae domus Dei, nisi omnis populus eius? Ideo sequitur, In conspectu omnis populi eius. Et apertius iam nominat ipsam matrem. Quid est enim aliud populus eius, nisi quod sequitur, In medio tui, Ierusalem? Tunc est enim quod redditur gratum, si de pace atque in pace reddatur. Qui autem filii huius ancillae non sunt, bellum potiusquam pacem amaverunt. Ne quis autem existimet atria domus Domini, et omnem populum eius Iudaeos significari, quia ita clausit iste psalmus, ut diceret, In medio tui, Ierusalem, cuius nomine carnales Israelitae gloriantur; audite sequentem psalmum, qui quatuor versiculis continetur.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.55r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXVI. Superioris sermonis continuatio.
monumenta.ch > Augustinus > 115

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik