monumenta.ch > Augustinus > 123
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXIV. SERMO AD POPULUM.

bke13.94v  IN PSALMUM CXXIII. SERMO AD POPULUM. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Bene iam nostis, fratres charissimi, canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem nunc vobis cantatum audistis, Canticum graduum superscribitur. Ipse est titulus eius. Cantant ergo ascendentes: et aliquando tanquam unus cantat, aliquando tanquam multi; quia et multi unus, quia et unus Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt, et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: Saule, Saule, quid me persequeris? Et haec optime nostis, et usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes Christiani membra sunt Christi.
2 Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant? Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum, fratres, nondum est in re, sed iam in spe. Spes autem nostra tam certa est, quasi iam res perfecta sit: neque enim timemus promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo eius. Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem facie ad faciem : tunc autem videbimus facie ad faciem, cum hahuerimus corda mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Unde autem corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus Apostolorum: Mundans fide corda eorum Mundantur autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem. Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus dicit, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et quid est, peregrinamur? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem. Qui ergo peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed iam est in via; qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus, tanquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex patriae nostrae, Dominus Iesus Christus; et ibi veritas, hic autem via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus? Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum via, veritas et vita. Dixerat autem aliquando credentibus in se: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et cognoscetis, inquit, veritatem, sed si manseritis in verbo meo. In quo verbo? Sicut dicit Apostolus, Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Primo ergo verbum fidei est; in quo verbo fidei si manserbke13.95rimus, cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur corda? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Credis in Christum natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum.
3 Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando cantemus. Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc psalmo vox nostra est. Sic audite, tanquam vos ipsos audiatis; sic audite, tanquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum enim tanquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua: cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi, quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt martyres sancti: iam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo sunt, recepturi corpora iam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta iustitiae. Ergo, sive illi iam in re, sive nos in spe coniungentes affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus, cantemus simul omnes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis. Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et consideraverunt in eo iam loco et in beatitudine et in securitate constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt, Nisi quia Dominus erat in nobis. Sic coeperunt cantare: nondum dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: Nisi quia Dominus erat in nobis.
4 Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc dicat, quia iam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui iam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde iam triumphantes; et tanquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, iam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho qui erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti iam finitae, iam consumptae; quando dicemus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? iam coniuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel; securus enim dicit Israel, Nisi quia Dominus erat in nobis. Quando? Cum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.
5 Ergo, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro, Macta et manduca, dictum est; non, Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in bke13.95v numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius; non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae huius tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere iubebantur, quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt, Dicat nunc Israel; dicat exsultans, dicat securus, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.
6 Cum irasceretur furor eorum super nos. Nostis, fratres, in aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit ascendere; et dixisse, Domine, erue animam meam a labiis iniustis, et a lingua dolosa. Primo enim cum coeperit homo ascendere et proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur, blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non potest? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis; deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse. Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas, id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor tuum, et per exempla iustorum qui de mortuis vivificati sunt, de peccatoribus facti sunt iusti, quomodo carbones de morte revivescunt: quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces iam irascendo comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo, nisi quia Dominus erat in nobis? Manifestum est quia non vicisti tu, sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris? Nonne ille est quem portas, qui dixit, Ego vici saeculum? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen iam doctus, nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. Nisi quia Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos: iam irascuntur, iam aperte saeviunt: forsitan aqua demersisset nos. Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est. Aqua, inquit, demersisset nos.
7 Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed iam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum bke13.96r est in psalmo: De torrente in via bibit. De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? De torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est, Et in via peccatorum non stetit. Transiens bibit. Et quid inde dictum est? Propterea exaltabit caput. De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltabit caput. Exaltatum est enim iam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo iam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea, Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia. Ecce qualem aquam dicebat, Forsitan aqua demersisset nos. Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, sine substantia?
8 Primo quid est, Forsitan pertransiit anima nostra? Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt ἄρα. Sic enim graeca habent exemplaria, ἄρα: quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est fortasse; sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine coniuncto, sed apto ad intelligentias vestras. Quod Punici dicunt, iar, non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, ἄρα: hoc Latini possunt vel solent dicere, Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur, Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi, Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracte vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intelligatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intelligite dici: Putas, pertransiit anima nostra aquam sine substantia? Et quare dicunt, Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: iam ergo evadentes, iam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes, Putas, inquiunt, pertransiit anima nostra aquam sine substantia?
9 Quae est aqua sine substantia, nisi aqua peccatorum sine substantia? Peccata enim non habent substantiam: inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. In ista aqua sine substantia, perdidit ille minor filius totam substantiam suam. Nostis enim quia minor filius peregrinatus est, et dixit patri: Da mihi portionem substantiae quae me contingit. Quid tibi vis? Melius apud patrem servatur; tua est: dilapidare illam vis; proficisci vis longius. Da mihi; sed da mihi. Dedit illi. Profectus in regionem longinquam vivens prodige cum meretricibus, perdidit totam substantiam: egens remansit, porcos pavit; in egestate sua patris divitias recordatur. Nisi eum egestas pulsasset, illam satietatem non desideraret. Considerent ergo omnes peccata sua, videant si habent substantiam ipsa peccata. Propter quid irritavit Deum peccator? Si non vides peccatum tuum antequam facias, vel iam cum fecisti considera. Dulcedo huius saeculi ad tempus fauces indulcat; in magnam amaritudinem postea convertetur. Ecce peccasti, et lucrum fecisti: quid est, quod fecisti lucrum? Ut lucrum faceres, Deum offendisti, ut augeres pecuniam, fides deminuta est, et aurum crevit. Quid perdidisti, et quid acquisisti? Quod acquisisti, aurum vocatur, quod perdidisti, fides vocatur: compara fidem auro; si venalis esset in nundinis fides, haberet pretium? Lucra tua cogitas, damna tua non cogitas? De arca gaudes, de corde non plangis? Abundat nescio quid in arca tua; sed vide quid imminutum sit in corde tuo. Cum aperueris arcam, invenies solidos qui non erant: bene, quia gaudes esse ibi quod ibi non erat. Attende arcam cordis; erat ibi fides, et non est. Si hac gaudes, quare hac non plangis? Plus perdidisti quam acquisisti. Vis videre quid perdideris? Nec naufragio tibi posset auferri. Nam aliquando perdunt omnia in mari, nudi exeunt. Multi naufragaverunt cum Paulo : amatores huius saeculi passi sunt naufragium, et nudi omnes exierunt; illi et quod foris habebant amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem: Paulus autem in corde ferebat patrimonium fidei suae; nullis fluctibus, nullis tempestatibus potuit auferri; nudus exiit, et dives exiit. Tales divitias quaerere debemus. Sed non eas video, dicis mihi. Stulta anima, non eas vides oculis carnis tuae; habeto oculum cordis, et vides eas. Sed non vides fidem. Quare illam vides in altero? Quare clamas quando tibi frangitur, si non eam vides? Frangat tibi aliquis fidem; clamas. Vis ergo tibi exhiberi, et tunc vides; cum petitur, ut exhibeas, tunc non vides? Quod clamas alium non habere erga te, plange te non habere erga alium. bke13.96v Et vide quia peccatum quod facis, sine substantia est. Quod enim acquiritur de peccato, videtur esse substantia. Sed et hoc non acquiritur. Ille enim habet aurum, qui novit uti auro: qui autem auro uti non novit, habetur, non habet; possidetur, non possidet. Estote domini auri, et non servi auri: quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit; aurum fecit ad subsidium tuum, et te ad imaginem suam. Vide quod supra te est, et calcas quod infra te est. Quid ergo acquisisti? Vis videre quam aqua sine substantia sit? Tolle tecum ad inferos quod acquisisti: quid facturus es? Acquisisti aurum, perdidisti fidem: post paucos dies exis de hac vita, aurum quod acquisisti perdita fide, auferre tecum non potes; cor tuum inane fidei, ad poenas exit, quod plenum fide ad coronam exiret. Ecce nihil est quod fecisti, et propter nihil Deum offendisti. Aqua sine substantia est quae te demersit. Propter quid irritavit Deum peccator? Confundantur inique facientes vane. Nemo enim non inaniter inique facit; sed nemo considerat.
10 Eunt homines, audiunt proverbium illud vulgare; et proverbia Dei dormitant in eis. Quod proverbium? Malo quod teneo, quam quod spero. O infelix, quid tenes? Ecce dicis, Malo quod teneo; tene sic ut non amittas, et dic, Malo quod teneo. Si autem non tenes, quare non illud tenes quod non potes amittere? Quid ergo tenes? Aurum. Tene ergo; si tenes, non tibi auferatur invito. Si autem et per aurum traheris quo non vis, et ideo te quaerit maior raptor, quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit maior aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris maiori. Haec non vident homines in rebus humanis; tanta cupiditate caecantur. Mira res est, fratres; horrent qui considerant. Quaerit potentior infirmiorem, et quaerit eum opprimere, non ob aliud, nisi quia habet quod illi auferat: videt illum pati sub se tribulationem, non ob aliud, nisi propter quod habet; et hoc ipse, propter quod ille patitur tribulationem, ad se congerit. Non attendebat, quando illum persequebatur; ille fugiebat, ille torquebatur, ille timebat, ille ubi se absconderet quaerebat: unde pateretur ista mala, nisi quia habebat? Vel in illo disce quid fugias: quia res quae illum torquebat, te persequente, ne auferretur a te, et te sic habet torquere alio persequente. Attendis quia pinguis est: si propterea illum quaeris, quia pinguis est; time pinguescere, ne alter te quaerat. Et omnia inaniter fiunt: quaere finem; tenebrae occurrunt: quaere quare; nihil occurrit.
11 Ergo exsultent et laetentur in Domino qui dicunt, Pertransiit anima nostra aquam sine substantia, et recipiant substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam sine substantia, et dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Venantes enim erant persequentes, et posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae huius, ut unusquisque propter dulcedinem huius vitae mittat caput in nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat Dominus, illi qui dicunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; non capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in muscipula; clama, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.
12 Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea, Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis, consumeris, obtereris. Sit in te Dominus, et de maioribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti iam cadere in muscipulam, facis maiorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres, iam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae huius; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae huius: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; iam non remansit dulcedo vitae huius, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.
13 Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos eruti sumus? Vis scire quare? Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Nam si adiutorium hoc non esset, non quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine eius capti fuerint, et per hanc bke13.97r dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas, Muscipula contrita est, et nos eruti sumus. Sed ne putes hoc viribus tuis te posse, attende cuius est opus ut eruatis (nam si superbieris, in muscipulam cadis), et dic, Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
14 Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adiuvare dignatus est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi Charitati vestrae optime nostis; adestote, et adiuvate nos orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis; nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adiuvari volens studio fidei et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc tractare quod dictum est in Evangelio, Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Solent enim homines haeretici, maxime Manichaei, reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et Lex per Moysen data est; ut non salvaret, propter certam causam. Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen, Gratia autem et veritas per Iesum Christum fieret. Ad hoc intentos vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.

bke12.155r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXIV. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 123

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik