monumenta.ch > Augustinus > 124
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXV. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIV. SERMO AD POPULUM.

1 [vers. 1, 2.] Psalmus iste, pertinens ad numerum canticorum graduum (de quo titulo in aliis iam multa diximus, et repetere nolumus, ne vos obtundamus potius quam instruamus), docet nos ascendentes et levantes animas nostras ad Dominum Deum nostrum affectu charitatis atque pietatis, non intendere in homines qui prosperantur in hoc saeculo felicitate falsa atque ventosa et prorsus seductoria; ubi nihil aliud nutriunt quam superbiam, et cor eorum congelascit adversus Deum, et fit durum adversus imbrem gratiae ipsius, ne fructum ferat. Praesumentes enim omnia sibi abundare, quae videntur huic vitae necessaria, et ultra quam necessaria, extolluntur; et cum sint homines per iniquitatem inferiores omnibus hominibus, per superbiam superiores se putant omnibus hominibus. Atque utinam vel sicut alios homines se esse deputarent. Hos autem aliquando intuendo et nimis attendendo, etiam illi qui Deum colunt, fluctuant et nutant, quasi perierit merces eorum quare Deum colunt, cum se vident in laboribus, in egestate, in aerumna, in morbo, in dolore, in aliqua necessitate, et vident alios habere sanitatem corporis, abundare temporalibus, incolumitate suorum gaudere, nitore bonorum florere eos qui non solum Deum non colunt, sed et omnibus hominibus adversantur; attendentes eos, nutant, et dicunt apud se quod aperte scriptum est in quodam psalmo: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et sequitur: Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Numquid forte vanus fui, qui volui iuste vivere, et innocenter inter homines conversari, quando scio eos qui nolunt servare innocentiam, habere tantam felicitatem, et insultare iustis per iniquitatem [Er. et Lov.: Quare haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen iam propter ipsum moriuntur? Am. et aliquot Mss., Quare? Non et haeretici nomen Christi confitentur, sed non tamen propter ipsum moriuntur? Alii Mss., Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, etc.] felices?
2 Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cuius nondum erat rectum cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus, non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi dictum est, 'Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas?' ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima, ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens [Psal. LXXII, 1-13]. Inde ergo dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum iam evasisset, cum iam correcto corde Deo inhaesisset, narravit praeterita pericula sua. Ergo, Bonus Deus Israel: sed quibus? Rectis corde. Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum [Edd., dormire, balare et ululare. At Mss. omittunt, ululare: et ex iis nonnulli loco, balare, habent, halare: quidam, valare.]. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, charissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem [Sic omnes fere Mss. Edd. autem ferebant, Deleverunt, occiderunt eos qui crediderunt in te nescio quem, etc.]; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus, Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur [Sic Mss. At Edd. hic et proximo loco, pro, capiunt, habent, accipiunt.] in aeternum.
3 Qui sunt isti? Qui inhabitant Ierusalem: ipsi non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem. Si hanc Ierusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Iudaeum in civitate Ierusalem, et non invenis. Quare ergo [Aliquot Mss., minimum.] non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem, nisi quia est alia Ierusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea [Sic Mss. At Edd., Nam deserente, unde valeremus?], et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem, sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, iam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat, Ierusalem quae aedificatur ut civitas; cuius participatio eius in idipsum [Psal. CXXI, 2, 3]. Qui ergo ibi habitant non movebuntur in aeternum. Qui autem habitarunt in ista Ierusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Ierusalem crucifixerunt. Iam spiritualiter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Eiecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt [Ioan. XIX, 17, 18]. Et ipse eiecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Ierusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.
4 Qualis est ista Ierusalem? Breviter describit eam. Montes in circuitu eius. Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes? aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli, sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Ierusalem; ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles, quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit, delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de Litteris sanctis occurrerunt [In Corb. Ms. et in vetustissimo libro Remig. titulum hunc gerit Psalmus iste: incipit de Psal. XLIV, V nonas septembris, quarta feria, sermo habitus in basilica Restituta. In huius basilicae secretario acta praenotantur Carthag. quaedam concilia, inter alia Carthag. generale an. 401, die 13 septemb. celebratum.] nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in prophetia [Ad plebem Carthaginensem.], sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes de quibus cantamus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti simus qui spem in homine ponimus [Ierem. XVII, 5]; iam dixerat, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. Ipsi sunt montes de quibus item dicit: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam [Psal. LXXI, 3]. Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et attulerunt ad cos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt iustitiam; quia iustus ex fide vivit [Rom. I, 17]. Angeli vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Ioannes ille: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]: videbat, praedicavit nobis ut crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles iustitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit, A se habent pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem; sed, suscipiunt pacem. Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus sanctus hoc ait: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis [Psal. LXXV, 5]. Non dixit, Illuminant montes; sed, Illuminans tu a montibus aeternis: per montes istos quos aeternos esse voluisti, praedicans Evangelium, tu illuminans [Mss. Vatic. et Reg.: Oportet enim nosse a quibus hoc cantetur filiis Core.], non montes. Tales ergo montes in circuitu Ierusalem.
5 Et ut noveritis quales sint montes in circuitu eius; ubi commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa commemoravi. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: et ne ibi remaneas, Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus, Suscipiant montes pacem populo tuo: cum dixit, Suscipiant, ostendit alium esse fontem [Edd., pro iis qui commutabuntur: et aliquanto infra: per quem commutati sunt. At potiores Mss. habent commutata sunt: et, pro his quae commutabuntur. Apud LXX, Graece ambiguo genere est, uper tôn alloiôthêsomenôn.] pacis unde illi suscipiunt. Rursus, A montibus illuminans: sed, Tu, dixit; Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Item hoc loco cum dixisset, Montes in circuitu eius; ne tu rursum remaneres in montibu, statim subiunxit, Et Dominus in circuitu plebis suae: ut tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu plebis suae; et ipse muravit [Plures Mss. omittunt, qui fiunt nuptiae.] plebem suam munimento spirituali, ne moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, iam saepe diximus vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui susciperent pacem, ut colles susciperent [Edd., scholasticis. At Mss., scolasticis: pro quo forte reponendum, scoliasticis; ducto nomine a scolio, quod Graecis est convivale carmen, inter pocula concini solitum.] iustitiam; sed illi dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille Donatus! qualis est Maximianus [Sic Mss. At Edd., pulcher in intellectu. Audite Canticum, etc.]! et nescio quis Photinus [Omnes Mss., et illa fabrica antequam stet, stat consilium.], qualis fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem patimini, id est, caliginem huius vitae; non vos fallant, nec dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas; responde: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montes sicut passer [Psal. X, 2]? Bonum est enim tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit, ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion; non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?
6 Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: Iustitia tua sicut montes Dei [Psal. XXXV, 7]. Non iustitia ipsorum, sed iustitia tua. Audi talem montem Apostolum: Ut inveniar in illo, inquit, non habens iustitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi [Philipp. III, 9]. Illi autem qui per iustitiam suam montes esse voluerunt, sicut Iudaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Qui autem subiecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subiecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est [I Cor. I, 13]? Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia, Ego plantavi, Apollo rigavit: sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia Deus incrementum dedit [Id. III, 6]. Ergo montes in circuitu eius. Sed quomodo montes in circuitu eius, sic et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum. Si ergo montes in circuitu eius, et Dominus circuitu plebis suae, constringit Dominus plebem suam in unum vinculum charitatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, ex hoc et usque in saeculum [Sic Mss. At Edd., nisi per Verbum suum.].
7 [vers. 3.] Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Modo quidem iusti aliquantum laborant, et modo aliquando iniusti dominantur iustis. Quibus mobis? Aliquando [Plures Mss., non esset fabrica: absque particula, in.] iniusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel iudices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem, et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc coniicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent huiusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? Servi, obaudite dominis vestris secundum carnem: quia est dominus secundum spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo iubente servis homini, non illi servis, sed illi qui iussit. Et hoc ait: Obaudite dominis vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate [Ephes. VI, 5, 6]. Ecce non fecit de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis, convertat illum Christus, et non ei dicat, Dimitte dominum tuum; iam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et iniquus, tu iam fidelis et iustus; indignum est ut iustus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis, Servi: et ut corroboraret; servum, hoc dixit, Exemplo meo servi; prior servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis? Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi erant, iniuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro odio: ait enim, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Si Dominus coeli et terrae, per quem facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et furentibus, et tanquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori, sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intelligite de potestatibus et regibus, de omnibus culminibus huius saeculi. Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non timent Deum. Iulianus exstitit infidelis imperator, exstitit apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem dicebat, Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.
8 Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent iustis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem iustorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram [Matth. XXV, 32, 33]. Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Quare hoc? Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant iusti iniquos dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetor omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide [Corb. Ms. verbum.] retinentes, et ut videant perdurantes, non extendunt manus suas in iniquitatem. Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem iustorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia iustus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere iustitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem iustorum: non eam relinquet Dominus super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas; sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim iniustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum.
9 [vers. 4, 5.] Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui [Sic Mss. At Lov., quem Deus ante omnia praetulerat.] sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait, Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum [Rom. VIII, 28]. Et ideo sequitur, Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
10 Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde [Psal. XXXVI, 27], quia non zelat in peccatoribus, pacem peccatorum intuens [Psal. LXXII, 3]; sic pravi cordis [Sic Mss. At apud Lov. hic deest de: et paulo post, qui omittitur.], qui scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas luit. Declinanti autem a Deo, cuius disciplinam ferre noluit, fit illi per iudicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde continuo subiungit: Declinantes autem in strangulationem abducet [Plerique Mss., ire longius et prodigere in meretrices.] Dominus cum operantibus iniustitiam: id est, quorum facta imitati sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid habebunt? Iam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra? quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus, hanc suscipiunt montes, et colles iustitiam [Psal. LXXI, 3]. Ipsa est Christus: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit [Ephes. II, 14]. Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii. Audite Evangelium: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. Audite et conclusionem huius psalmi: Pax super Israel. Israel, Videns Deum; Ierusalem, Visio pacis interpretatur. Intelligat Charitas vestra: Israel interpretatur, Videns Deum; Ierusalem interpretatur, Visio pacis. Qui non commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Ierusalem. Non commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et pax super Israel. Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est: et ipse Israel est et Ierusalem; quia populus ille Dei, ipsa est civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis? Qui oderunt Ierusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint, Pax vobiscum, Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt. Quibus dicunt, Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum. Et quibus dicitur, Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones amplectuntur, et odiunt pacem [Omnes Mss., quo gladio facta est, Christus attulit: nec habent, nisi quem.]. Si enim in spiritu eorum esset pax, nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Ierusalem est visio pacis, et nos Israel, et pax super Israel. [In hac sententia Mss. omittunt voces, pater et filii.]
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.97r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXIII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXV. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 124

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik