monumenta.ch > Augustinus > 127
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXVIII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVII. SERMO [Edd. carent particula et. Habent Mss. ac LXX in aliquot Graecis codicibus.].

1 [vers. 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres charissimi, Spiritualibus spiritualia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 13, 14]; cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quanquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia eius, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: 'Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.' Quomodo? Ut sit uxor eius tanquam vinea fertilis in lateribus domus eius, et filii eius circumdent mensam eius, tanquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
2 Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum [Psal. CXXVI, 4]; et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent [Sic Mss. At edd., superbirent.], quod ad huius saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Ierusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor eius tanquam vinea fertilis esset in domo eius, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tanquam sagittae, et iaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Ierusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut maiorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum tantum [Ita in Mss. At in edd., eo quod illic vellus erat, ibi hoc velatum erat sacramentum in vellere. In area vero, id est, in omnibus gentibus, ubi patet Evangelium Christi, pluvia manifesta est, nuda est area Christi.] novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus eius clausit oculos eius. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando iam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.
3 Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus eius? Ecclesia eius, dicente Apostolo, Quoniam membra sumus corporis eius [Ephes. V, 30]; et, Vos autem estis corpus Christi et membra [I Cor. XII, 27]. Intelligamus ergo vocem huius hominis, in cuius corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Ierusalem. Sic enim dixit in fine: Et videas bona quae sunt Ierusalem. Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque coniugis, non sunt bona illius Ierusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et cum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est, Vos autem estis corpus Christi et membra.
4 Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter iam dicit, Labores fructuum tuorum manducabis. Superius dixerat, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius: modo quare, Labores fructuum tuorum manducabis; et non, manducabitis? et quare, Labores fructuum tuorum; et non, Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si iam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intelligo. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cuius membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.
5 Ipse ergo describat iam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis eius, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis eius, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? Quasi tristes, semper autem gaudentes [II Cor. VI, 10]. Quare, semper? Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si spe gaudentes, videte quid sequitur: In tribulatione patientes [Rom. XII, 12]. Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24 ] [et 25]. Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.
6 Ergo, fratres, Felix martyr [Edd., evigila credendo, evigilantes pulsat. Mss. vero undecim, et dormientes pulsat: atque iidem cum caeteris vetustis edd. loco, credendo, habent, crescendo: quod scilicet refertur ad superiora verba, ex lapide parvo crevit.] et vere felix et nomine et corona, cuius hodie dies est [Sic Mss. At edd., scuta, vana praesumptio suae protectionis.], contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor eius tanquam vinea fertilis erat in terra, et filii eius circumdederant mensam eius? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus eius exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Iacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit [Ita quinque Mss. Edd. vero, Quid postea? In te esse cupiebas.]?
7 Ergo sic audiamus istum psalmum, tanquam de Christo dicatur: et omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in saeculum saeculi. Est enim alius timor quem charitas excludit, dicente Ioanne, Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Non de omni timore dicit quia mittitur foras a charitate; habes enim psalmum dicentem, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10]. Alius ergo timor permanet, alius excluditur. Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicuius amissio chari, ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi. Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Marc. IX, 43]. Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a peccato. Timent quidem, sed non amant iustitiam. Cum autem per timorem continent se a peccato, fit consuetudo iustitiae, et incipit quod durum erat amari, et dulcescit Deus: et iam incipit homo propterea iuste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a charitate; sed successit timor castus.
8 Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intelligere quod dictum est, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Si potuero digne dicere de isto timore casto, adiuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias, Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]. Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis [Ioan. XIV, 9]? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an charitatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Charitas amatur [Gatian. vetus codex, quae.]. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit charitas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit [Sic aliquot Mss. At edd., utinam omnes dicant, etc.]; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore maiestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis, Ecce iam Christus, cras dies iudicii; non dicunt, Utinam veniat! Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis, Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum [Sic Mss. At edd., ut modus ipse dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una fides teneatur.]. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit [Tres Mss., signo.] de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.
9 In quo est castus? Iam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quanquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat, Quid facis? nemo, Noli facere; nemo, Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia iam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus [Psal. LXXIX, 8]. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus [Sic edit. Er. cui consentiunt plures Mss. At Lov., sed pretio sanguinis sui. Duo Mss., sed pretio sanguinis factis suis.]. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae. Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius [Psal. XXVI, 4]; id est, esse templum eius, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis [Novem Mss., viderunt discipuli ascendentem Dominum.], ad hanc unam si cor vestrum exercueritis [Omittitur altera pars V. 7; Psallite regi nostro, psallite.], et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in eius corpore cui cantatur, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
10 Labores fructuum tuorum mandacabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse iucundat agricolam. Quid sibi vult, Labores fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes; modo nos ipsi labores nostri iucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit iucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto iucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6]? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis, Surgite posteaquam sedistis [Psal. CXXVI, 2]: id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate [Vatic. Ms., corde recti.] plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua manducatur ipse panis, de quo hic dicit, Qui manducatis panem doloris. Alio loco dicit amans iste, cuius vocem in Psalmo plerumque agnoscimus: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde factae sunt lacrymae panis? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? Antequam enim videamus eum qui nos dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant nobis Pagani, et dicunt: Ubi est quod colunt Christiani? Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et ipsi ostendant mihi Deum suum. Cum tibi hoc dicit paganus, non invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo, et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi et ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie, Ubi est Deus tuus? Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur, Ubi est? et absterget lacrymas [Apoc. XXI, 4], et ipse pro pane lacrymarum succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum Dei, quo pascuntur Angeli. Interim modo labores fructuum, postea fructus laboris. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Beatus es, de praesenti est; bene tibi erit, de futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, beatus es; cum perveneris ad fructum laborum tuorum, bene tibi erit. Quid dixit? Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam dulcis, quanto res dulcior erit!
11 Iam veniamus ad illud, Uxor tua: Christo dicitur. Ergo uxor eius, Eeclesia eius; Ecclesia eius, uxor eius, nos ipsi. Sicut vinea fertilis. Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa [Hic in Edd. additur, potentior: in aliquot Mss., maior: neutrum vero est in melioris notae libris.]. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? In lateribus domus tuae. Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intelligeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus, Mala latera habet. Quid est, Mala latera habet? Mali illi inhaerent. Ergo et de alio, Bona latera habet: bonis consiliis vivit. Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa coniux de latere facta est. Viro dormiente, Eva facta est [Gen. II, 21, 22], moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est [Ioan. XIX, 34], et Sacramenta profluxerunt. Ergo uxor tua ut vinea fertilis. Sed in quibus? In lateribus domus tuae [Gatian. Ms., secundum charitatem pie conversantur.]. In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.
12 Filii tui. Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et coniugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in coniuge ipsius erant, et coniux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: Cum recesserit ab eis sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi [Matth. IX, 15]? Ergo ipsa coniux, et ipsi filii [Nonnulli edd., qua. Quidam, qui. Deinde loco, vocati, plerique habent, revocati; et sic Er., in qua editione post verbum, timeamus, additur, admoniti.]. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater eius et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Iudaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus eius, et cognati eius ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus eius; non in quantum carnali consanguinitate iuncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait, Quae mihi mater, aut qui fratres? Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit, Quae mihi mater? Quare? Ergo Petrus et Ioannes et Iacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est [Id. XXIII, 9]. Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi [Edd., compleretur in nobis cum gauaio. Abest, cum gaudio, a Mss.]. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit, Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est [Id. XXII, 46-50]. Puta, frater, propter sexum virilem quem habet Ecclesia [Edd., principes vestras. Nonnulli Mss., principis vestri. Consule Enarr. in ipsum Psal. 23.]; soror, propter feminas quas hic in membris habet Christus: mater quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intelligis coniugem, in illis matrem, in illis filios.
13 Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia, Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur [Id. V, 9]. Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia charitatem significat; sine charitate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant charitatem. Unde iam exposui Charitati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam [Gen. VIII, 11]; ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est charitas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem [Sic aliquot Mss. Quidam vero alii: non iam diversi; et si diversi. At edd., non iam adversi et diversi.]. Tales ergo filii debent esse in circuitu mensae Domini, velut novellatio olivarum. Perfecta res est, magna beatitudo: iam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritualiter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.
14 Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ille est homo, qui sunt homines; et ipsi homines, homo: quia multi unum, quia Christus unus.
15 [vers. 5, 6.] Benedicat te Dominus ex Sion. Coeperas enim attendere, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum: iam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas [Er. Lov., illuminatae. Am. et Mss., illuminante.]: Benedicat te Dominus, sed ex Sion. Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam illa bona non sunt Ierusalem. Vis videre quia non sunt bona Ierusalem? Et avibus dictum est, Crescite, et multiplicamini [Gen. I, 22]. Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim iam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte [Aliquot Mss., et latera Aquilonis colligit, etc.] per te nascuntur spiritualiter de ista matre, qui sunt ut novellae [Vetus codex Corb., cognoscitur: apud LXX, ginôsketai.] olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut videas bona Ierusalem. Illa enim bona sunt. Quare sunt? Quia aeterna sunt. Quare sunt? Quia ibi est rex, Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente iuventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur iuventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tanquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est, Universa vanitas omnis homo vivens [Psal. XXXVIII, 6]. Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum [Plerique Mss., conterens: et infra, evertens.], sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Ierusalem, quia ipsa sunt. Benedicat te ergo Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam ista [Er. et recentiores Mss., templi tui. Sed liquet Augustinum legisse, populi tui. Sic apud LXX laoû suo legebant veteres quidam, loco naoû sou.] quae attendis bona, caecus vides. Videas, sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Ierusalem? Omnes dies vitae tuae. Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Ierusalem. Si autem [Ita quinque Mss. At edd., Et modo vis invenire? Bonus esto.], fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur [Luc. XVI, 19, 23]. Optandum illi forte [Sic hoc in loco, et infra in hoc eodem n. 11, cum melioribus Mss. et LXX, legendum est. [Iudae].] erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae videas omnes dies vitae tuae, id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.
16 Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflaMmamur, propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus, sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur [II Tim. III, 12]? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit, ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis qui vult pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patietur. Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? Si enim in hac vita in Christo sperantes sumus tantum, ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Propter quid damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest? unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [Id. II, 9]. Amemus tantum [Ita plerique Mss. Edd. vero: Christum cuius membra sunt, in corpore complectimini.], proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum infidelibus et inobedientibus hominibus; pugnamus intus cum suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam [Sap. IX, 15]; pugnamus adhuc, quoniam si spiritus vita est, tamen corpus mortuum est propter peccatum. Sed quid futurum est? Si autem Spiritus eius habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum eius qui habitat in vobis [Rom. VIII, 10, 11]. Cum ergo vivificata fuerint membra nostra mortalia, iam nihil resistet spiritui nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit. Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem portamus infirmitate [Edd., quomodo intentam ego facerem. Abest quomodo, a Mss.] corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et forte moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur novissima inimica mors. Cum haec destructa fuerit, immortalitas succedet. Si nullus erit inimicus, quasi novissima destruetur mors [I Cor. XV, 53, 54, 55, 26]. Bonum nostrum cui suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines, infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo; usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax? Quam oculus non vidit, nec auris audivit. Qualis pax? De Ierusalem, quia Ierusalem interpretatur, Visio pacis. Sic ergo benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Ierusalem, et videas omnes dies vitae tuae. Et videas, non filios tuos tantum, sed filios filiorum tuorum. Quid est, filios tuos? Opera tua quae hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam aeternam, filii filiorum tuorum sunt. Videas filios filiorum tuorum; et erit quod sequitur, quo concluditur, Pax super Israel. Haec pax vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt mensam Domini tanquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor, qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus. Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non habebat [Matth. XXI, 18 ] [et 19]: sic sunt qui verba habent, et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus illum bene vivendo, et pascet nos [Sic Er. et Mss. praeter Vatic. et Reg. qui habent, quot misit. At Lov., in quas misit: minus bene.] in aeternum nobis vivere donando.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.105v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXVIII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 127

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik