monumenta.ch > Augustinus > 128
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVII. SERMO . <<<     >>> IN PSALMUM CXXIX. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVIII. SERMO AD PLEBEM.

1 Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, et magnus in opere [Luc. XIX, 2-9]; sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna charitas [Marc. XII, 42-44]: sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus, nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem, manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui cogitationibus et curis et sollicitudine huius mundi, tanquam spinis avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum [Matth. XIII, 3-23]: sive parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non lamentastis [Id. XI, 17]. Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam [In Enar. Psal. VIII, n. 10.], quia erunt de quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:
2 [vers. 1-3.] Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tanquam diceretur, Numquid modo? Olim est Ecclesia [Er. et plerique Mss., in area. Vatic. codex, in horreo.]; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a fratre malo et perdito Cain [Gen. IV, 8]. Aliquando in solo Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis [Id. V, 24]. Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad siccum [Id. VI-VIII]. Aliquando in solo Abraham Ecclesia erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris eius Lot, et in domo eius in Sodomis Ecclesia erat, et pertulit Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio ipsorum liberavit [Gen. XII-XX]. Coepit esse et in populo Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum: Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Iudaeos populum Israel. Ventum est et ad Dominum nostrum Iesum Christum, praedicatum est Evangelium, dixit in Psalmis, Annuntiavi et locutus sum, multipliplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Quid est, super numerum? Non solum illi crediderunt [Sic Mss. Edd. vero, Dicat mihi quo vadat. Debet quod Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet qui natus est ex Adam et secutus est Christum quia oportet, etc.] qui pertinent ad numerum sanctorum; sed et super numerum intrarunt: multi iusti, sed et plures iniqui; et pertulerunt iusti iniquos. Quando? In Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat? Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili; Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
3 Magnus affectus sic coepisse Psalmum: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Quasi aliquid iam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando [Edd., de propitiatione sua. At Mss., depropitiationem suam; iuxta LXX exilasma eautoû.] iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat vero [Edd., fenera Christo. Mss. vero, feneres Christum. Sic verbum istud cum accusativo iungit Martialis lib. 1, epigr. 77. Haec omnes fenerat una Deos.] Israel, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset, Saepe expugnaverunt me, addidit, a iuventute mea? Iam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? Dicat vero Israel; et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
4 Quare expugnaverunt? Etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt iniustitiam suam. Quare expugnaverunt? Quia non potuerunt mihi. Quid est, non potuerunt mihi? Fabricare. Quid est, non potuerunt mihi? Non illis consensi ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non obiurget episcopus, bonus est episcopus: obiurget episcopus, malus est episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Contra Apostolus: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sobrii estote iusti, [Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., qui.], et nolite peccare [Isai. XXII, 13] [I Cor. XV, 32-34]. Sonat verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus. Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab avaritia. Ego possidear [Edd., laborabit. At melioris notae Mss., laboravit, iuxta Graec. LXX ekopiasen.], clamat. Quid vis ab avaritia possideri? Dura iubet, levia iubeo: onus eius grave, sarcina mea levis est; iugum eius asperum est, iugum meum lene est [Matth. XI, 30]. Noli velle ab avaritia possideri. Iubet avaritia ut mare transeas, et obtemperas: iubet ut te ventis procellisque committas; iubeo ego ut ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia imperat, servis; quia Deus iubet, odisti. Et quid? Cum odisse coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta, et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt, sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum adversario tuo, cum es cum eo in via [Id. V, 25]: adversarium tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere [Er., Felices.] quia ille tibi loquitur: malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.
5 Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, ut etiam ipsum Deum accusare non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Iam hoc restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad iudicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua, considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi, spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera, laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum [Dan. III, 57-90]: numquid audistis ibi quia laudat Deum avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus. Avaritia opus est mali hominis; homo ipse opus est Dei. Et quid vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse fecit.
6 Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV, 5]. Non ego illud scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem [Mss., dicit eum vivere; tonat, dicit, Putas, etc.], ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum ardebit [Ita nonnulli Mss. Edd. vero, se viderent.], verbum autem Domini manet in aeternum [Isai. XL, 8]. Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et iustus famulus Dei; aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis, dic quantum vis, blasphema quantum vis: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam. Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur, responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.
7 Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic, non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam. Veniant, intrent, audiant: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit, Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Agunt nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non consenserimus, Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi, ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia [Luc. VIII, 15]. Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque ad tempus. Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio iustorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo, paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui, iam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
8 Quid enim mihi facere potuerunt, quia expugnaverunt me a iuventute mea? Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit. Etenim non potuerunt mihi, quia non consensi, quia non me fecerunt quales sunt ipsi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe fecerunt iniustitiam suam. Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui consentirem. Iam ergo iniustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si boni fueritis. Cum enim crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania [Matth. XIII, 27-43]. Nulli apparent mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse iuxta iustitiam, Non potuerunt, inquit, mihi; id est, dixerunt, et male dixerunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Non corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam iniquitas a iustitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas. Ligantur duo, et mittuntur ad iudicem; latro, et colligatus: ille sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se. Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia. Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus? Quantum sibi iunguntur scelus et scelus, quantum sibi iunguntur latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet: Longe fecerunt iniustitiam suam.
9 [vers. 4.] Quid occurrit [Lov., in thesaurario Christi. Vox Christi abest ab Er. et a Mss., qui plerique habent hic thesauro, pro thesaurario: hoc vero se a pueris barbarum vocabulum usurpare satis indicat Augustinus.]? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Intendat Charitas vestra. Dominus, inquit, iustus concidet cervices peccatorum. Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si iusti sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicamus, et dicit, Domine, propitius esto mihi peccatori [Luc. XVIII, 13]? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus iustus concidet manus peccatorum; aut, Dominus iustus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando obiurgantur, iustificant se (Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; coniungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Iustificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit [Aliquot Mss., prosit.] coelum): itaque quoniam iustificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Iob (dicebat de impio peccatore), Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui [Iob XV, 26]; et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, Domine, propitius esto mihi peccatori; sed iactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, iudicio contendere [Ierem. II, 29], intrare mecum ad iudicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit [Psal. CXXIX, 3]? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi [Psal. XL, 5]: quoniam haec non vis dicere, sed iustificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit, Dominus iustus concidet cervices peccatorum.
10 [vers. 5.] Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Qui oderunt Sion, oderunt Ecclesiam: Sion Ecclesia est. Et qui intrant in Ecclesiam ficte, oderunt Ecclesiam. Qui nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam: Super dorsum meum fabricaverunt. Quid factura est Ecclesia, nisi portatura usque in finem?
11 [vers. 6, 7.] Sed quid de illis dicit? Sequitur, Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit. Fenum tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In alto videtur, et radicem non habet. Quanto melius humilius nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti [Mss., ita.] sunt in iudicio Dei, et iam non habent succum viriditatis. Attendite opera ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.
12 Et venient messores, sed non de illis implent manipulos. Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum, et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur enim et dicit: Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt [Matth. XIII, 39.], Dominus dicit.
13 [vers. 8.] Et non dixerunt transeuntes viam, Benedictio Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini. Nostis enim, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis, Benedictio Domini super vos. Et magis ista consuetudo erat in gente Iudaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid huiusmodi; non licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum. Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores? Dominus dixit: Messores autem Angeli sunt. Qui sunt transeuntes? Illi qui iam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos in quibus radicem charitatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis eminere et superbire in cervice scuti sui, dixerunt contra illos quod futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis, invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: Quia non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum [Id. VII, 21]. Nullam invenis Scripturam quae de illis bene loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus, David transiit viam; audistis quid de illis dixit: Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse dixit: Et non dixerunt transeuntes viam, Benediximus vos in nomine Domini. Et isti transeuntes sive Prophetae, sive Patriarchae, sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres, benedixerunt nos in nomine Domini. Quando me, inquis, benedixit Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? In nomine Domini; non in nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt, Quod nos damus, hoc est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini. Qui autem dicunt, Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo: quia [Sic Mss. At edd., Vivit in ipsa memoria ille ubi mortuus est.] amici sunt sponsi [Ioan. III, 19], nolunt esse adulteri sponsae.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.109r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXVII. SERMO . <<<     >>> IN PSALMUM CXXIX. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 128

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik