monumenta.ch > Augustinus > 132
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIII. Sermonis superioris continuatio.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXII. SERMO AD PLEBEM.

1 [vers. 1.] Psalmus brevis est; sed valde notus et nominatus. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Ita sonus iste dulcis est, ut et qui Psalterium nesciunt, ipsum versum cantent. Tam dulcis est, quam dulcis est charitas quae facit fratres habitare in unum. Et hoc quidem, fratres, non indiget interpretatione, aut expositione, quam bonum et quam iucundum sit habitare in unum; sed ea quae sequuntur, habent aliquid quod pulsantibus aperiatur. Verumtamen ut ab isto versu descendat nobis intellectus universae texturae Psalmi, hoc primum etiam atque etiam consideremus: utrum de omnibus Christianis dictum sit, Quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum; an aliqui sint certi atque perfecti qui habitant in unum, nec ad omnes pertineat ista benedictio, sed ad quosdam, a quibus tamen descendat ad caeteros.
2 Ista enim verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia, tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres qui habitare in unum concupierunt; iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per omnem orbem terrarum, et qui divisi erant, congregati sunt. Clamor Dei, clamor Spiritus sancti, clamor propheticus non audiebatur in Iudaea; et auditus est in toto orbe terrarum. Adversus istum sonum surdi erant, inter quos cantabatur; et apertis auribus inventi sunt, de quibus dictum est: Quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent [Isai. LII, 15]. Verumtamen, dilectissimi, si consideremus, de illo pariete circumcisionis prius nata est ista benedictio. Num enim omnes Iudaei perierunt? Et unde Apostoli, filii Prophetarum, filii excussorum [Psal. CXXVI, 4]? Sicut iam scientibus loquimur. Unde illi quingenti qui Dominum post resurrectionem viderunt, quos commemorat apostolus Paulus [I Cor. XV, 6]? Unde illi centum viginti qui simul erant in uno loco post resurrectionem Domini et ascensionem in coelum, quibus in uno loco constitutis supervenit Spiritus sanctus die Pentecostes missus de coelo; sic missus, sicut promissus? Omnes inde erant: et ipsi primi habitaverunt in unum, qui omnia quae habebant vendiderunt, rerumque suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, sicut in Actibus Apostolorum legitur; et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. Et quid est, in unum? Et erat illis, inquit, anima una et cor unum in Deum [Act. I, II, ] [et IV]. Ergo ipsi prius audierunt, Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Primi audierunt, sed non soli audierunt. Non enim usque ad illos ista dilectio et unitas fratrum venit. Venit enim et ad posteros ista charitatis exsultatio, et votum Deo. Vovetur enim aliquid Deo, et dictum est [Hic a Mss. abest particula non.]: Vovete, et reddite Domino Deo vestro [Psal. LXXV, 12]. Melius est autem non vovere, quam vovere et non reddere [Eccle. V, 4]. Sed debet esse impiger animus, ut et voveat, et reddat; ne cum se minus idoneum putat ad reddendum, piger sit ad vovendum. Plane nunquam reddet, si de suo se putaverit redditurum.
3 Ex voce huius psalmi appellati sunt et Monachi, ne quis vobis de isto nomine insultet Catholicis. Quando vos recte haereticis de Circellionibus [Sic Mss. At Edd.: Perfectum, inquit, in me spiritum fac esse. Inveterata erat, etc.] insultare coeperitis, ut erubescendo salventur; illi vobis insultant de monachis. Primo si comparandi sunt, vos videte; si verbis vestris [Hieronymus in Epist. ad Galat. c. 4, v. 6.] opus est, iam laboratis. Non opus est, nisi ut admoneatis unumquemque ut attendat; solum attendat, et comparet. Quid opus est verbis vestris? Comparentur ebriosi cum sobriis, praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis. Sed tamen dicere consueverunt: Quid sibi vult nomen monachorum? Quanto melius dicimus nos: Quid sibi vult nomen circellionum? Sed non, inquiunt, vocantur circelliones. Forte corrupto sono nominis eos appellamus. Dicturi sumus vobis integrum nomen ipsorum? Forte circumcelliones vocantur, non circelliones. Plane si hoc vocantur, exponant quid sint. Nam circumcelliones dicti sunt, quia circum cellas vagantur: solent enim ire hac, illac, nusquam habentes sedes; et facere quae nostis, et quae illi norunt, velint, nolint.
4 Verumtamen, charissimi, sunt et qui monachi falsi sunt; et nos novimus tales: sed non periit fraternitas pia, propter eos qui profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi, quam et clerici falsi, et fideles falsi. Omnia genera, fratres mei, tria quae aliquando vobis commendavimus, et ut puto, non semel, habent bonos suos, habent malos suos [Aliquot Mss., ex iniquis. Alii tres, exiniquus; ascripta in margine nota huiusmodi: «Sic dicitur expoenitens qui poenitens fuit et iam non est, et exconsul qui consul fuit et modo non est.»]. De tribus enim ipsis generibus dictum est: 'Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: et duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur: et duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur' [Luc. XVII, 34, 35]. In agro sunt qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (videte si non in agro erat): Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit [I Cor. III, 6]. In lecto autem eos intelligi voluit, qui amaverunt quietem; per lectum enim quietem voluit intelligi; non se miscentes turbis, non tumultui generis humani, in otio servientes Deo: et inde tamen unus assumetur, et unus relinquetur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Ne expavescatis quando ibi inveniuntur reprobi; nam et latent quidam, qui non inveniuntur nisi in fine. Duae item in molendino ex nomine generis feminini appellavit; plebes enim intelligi voluit. Quare in molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur; quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola: vae enim quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis consumatur, altera assumatur. Quasdam [Plerique Mss., potius.] enim actiones mundi faciunt dilectores saeculi, fraudatores, simulatores. Alii autem sic ibi sunt, quomodo ait Apostolus, Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint; praeterit enim figura huius mundi: volo vos sine sollicitudine esse [I Cor. VII, 31, 32]. Audis quae assumetur de molendino? Certe enim multa peccata videntur ad divites pertinere. Cum enim plus agunt, et plus administrant, et plus ad eos pendet res familiaris ampla, difficile est ut non plura peccata contrahant; et de illis dictum est quia facilius est intrare camelum per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum. Et cum contristati essent discipuli pro illis, de quibus iam desperabant, consolatus est eos Dominus dicens: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt [Matth. XIX, 24-26]. Quomodo autem illud facile facit Deus? Audi Apostolum, si non negligas quod praecepit: Praecipe, inquit, divitibus huius saeculi non superbe sapere. Invenis enim pauperem superbientem, divitem humilem; christianum bene considerantem quia illa omnia praetereunt et praeterfluunt, quia nihil attulit in hunc mundum, nihil potest de mundo auferre; cogitantem quemadmodum dives ille qui ardebat in flamma apud inferos, guttam sibi destillari de digito desideravit eius qui micas de mensa eius concupierat. Cogitantes ista, faciunt quod ait Apostolus: 'Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint,' inquit, 'in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent.' Et quid inde illis lucri? 'Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam' [I Tim. VI, 17-19]. Ecce quae assumetur de molendino. Qualis autem dives ille erat qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et iacentem ad ianuam suam pauperem contemnebat [Luc. XVI, 19-24], relinquetur. Quia de molendino una assumetur, et una relinquetur.
5 Sic dicit et Ezechiel de tribus personis, in quibus non absurde tria haec genera intelligimus: 'Cum miserit Dominus gladium in terram, etsi fuerint in medio eorum Noe, Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias; sed ipsi soli salvi erunt' [Ezech. XIV, 13-16]. Iam illi olim liberati sunt, sed in istis tribus nominibus tria genera quaedam significavit. Noe significat rectores Ecclesiae, quia ipse arcam in diluvio gubernavit [Gen. VII]. Daniel autem vitam quietam elegit, in caelibatu servire Deo, id est, uxorem non quaerens. Erat vir sanctus, in desideriis coelestibus vitam gerens; tentatus in multis, et inventus aurum obrizum. Quam quietus erat, qui et inter leones securus erat [Dan. VI; et XIV, 28-39]! Ergo in nomine Danielis, qui etiam vir desideriorum est appellatus [Id. X, 11]; sed utique castorum atque sanctorum, significantur servi Dei, de quibus dicitur, Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. In nomine Iob significatur una illa de molendino quae assumetur. Habebat enim uxorem, habebat filios, habebat multas divitias; et tam multa habebat in isto saeculo, ut diabolus hoc ei obiiceret, quia non gratis, sed propter ea quae acceperat, colebat Deum. Hoc obiecit adversarius sancto viro: et in tentationibus suis probatus est quam gratis Iob coleret Deum, et non propter illa quae acceperat, sed propter eum qui dederat. Amissis itaque omnibus repentina afflictione et tentatione, amissa haereditate, amissis haeredibus, sola coniuge sibi relicta, non ad consolationem, sed ad tentationem, ait quod nostis, 'Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum' [Iob. I]. Impletum est in eo quod quotidie cantamus, si et moribus consonemus: 'Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo' [Psal. XXXIII, 2]. Ergo in istis tribus nominibus [Edd., ut nullo cibo fulciatur. Abest, nullo, a Mss.] significata sunt tria genera hominum, et in illis tribus rursus in Evangelio, quae commemoravi.
6 Quid ergo dicunt illi qui nobis de nomine monachorum insultant? Fortasse dicturi sunt: Nostri non vocantur circumcelliones: vos illos ita appellatis contumelioso nomine; nam nos eos ita non vocamus. Dicant quid eos vocent, et audietis. Agonisticos eos vocant. Fatemur et nos honesto nomine, si et res conveniret. Sed interim illud videat Sanctitas vestra: qui nobis dicunt, Ostendite ubi scriptum sit nomen monachorum, ostendant ubi scriptum sit nomen agonisticorum. Sic eos, inquiunt, appellamus propter agonem. Certant enim; et dicit Apostolus, Certamen bonum certavi [II Tim. IV, 7]. Quia sunt qui certant adversus diabolum, et praevalent, milites Christi agonistici appellantur. Utinam ergo milites Christi essent, et non milites diaboli, a quibus plus timetur, Deo laudes [In plerisque Mss. constanter qua.], quam fremitus leonis. Hi etiam insultare nobis audent, quia fratres, cum vident homines, Deo gratias [Mss. omittunt particulam ut, et ex iis nonnulli ferunt: mereatur absumi ab immortalitate.] dicunt. Quid est, inquiunt, Deo gratias? Itane surdus es, ut nescias quid sit, Deo gratias? Qui dicit, Deo gratias, gratias agit Deo. Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem suum. Num enim non est locus gratulationis, quando se invicem vident qui habitant in Christo? Et tamen vos Deo gratias nostrum ridetis: Deo laudes vestrum plorant homines. Sed certe reddidistis rationem de nomine, quare appelletis agonisticos. Ita fiat, ut appellatis; ita fiat, omnino favemus. Praestet Dominus ut illi contra diabolum certent, et non contra Christum, cuius persequuntur Ecclesiam. Tamen quia certant, dicitis agonisticos: et invenistis unde appelletis, quia dixit Apostolus, Bonum agonem certavi. Quare ergo et nos non appellemus monachos, cum dicat Psalmus, Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum? Μόνος enim unus dicitur: et non unus quomodocumque; nam et in turba est unus, sed una [Quatuor Mss., filias vestras.] cum multis unus dici potest, μόνος non potest, id est, solus: μόνος enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum hominem faciant, ut sit illis vere quod scriptum est, una anima et unum cor; multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed non multa corda; recte dicitur μόνος, id est unus solus. Unde et ille unus sanabatur in piscina. Respondeant nobis et exponant, qui insultant nomini monachorum, quare ille qui inventus est triginta octo annos habens in infirmitate, hoc respondisset Domino: Cum mota fuerit aqua, non habeo qui deponat me; alius ante me descendit [Ioan. V, 5, 7]. Descenderat unus, iam alius non descendebat. Unus solus sanabatur; unitatem Ecclesiae figurabat. Merito insultant nomini unitatis, qui se ab unitate praeciderunt. Merito illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus; sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt. Haec de uno, et uno solo audivit Charitas vestra; iam iucundemur cum Psalmo, ut sequentia videamus. Brevis est; potest a nobis curri, quantum Dominus suggerit. Puto enim ex his quae dicta sunt, patere posse quae sequuntur, quamvis illa videantur obscura.
7 [vers. 2.] Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Ostendebat qui dicebat, Ecce. Videmus et nos, fratres, et benedicimus Deum; et oramus, ut dicamus et nos, Ecce. Et cui rei similes sunt, dicat Psalmus. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti eius. Aaron quid erat? Sacerdos. Quis est sacerdos, nisi unus sacerdos, qui intravit in sancta sanctorum? Quis est iste sacerdos, nisi qui fuit et victima et sacerdos? nisi ille qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit? In capite ipsius unguentum, quia totus Christus cum Ecclesia: sed a capite venit unguentum. Caput nostrum Christus est; crucifixum et sepultum, resuscitatum ascendit in coelum; et venit Spiritus sanctus a capite. Quo? Ad barbam. Barba significat fortes; barba significat iuvenes, strenuos, impigros, alacres. Ideo quando tales describimus, Barbatus homo est, dicimus. Ergo illud primum unguentum descendit in Apostolos, descendit in illos qui primos impetus saeculi sustinuerunt: descendit ergo in illos Spiritus sanctus. Nam et illi qui primum in unum habitare coeperunt, persecutionem passi sunt: sed quia descenderat unguentum in barbam, passi sunt, non victi. Etenim et caput iam passum praecesserat, unde descendit unguentum. Praecedente tali exemplo, quis vinceret barbam?
8 Ex illa barba erat Stephanus sanctus. Et hoc est non vinci, ut charitas non vincatur ab inimicis. Nam visi sunt sibi vicisse, qui persecuti sunt sanctos. Illi caedebant, illi caedebantur; illi occidebant, illi occidebantur. Quis non putaret illos vincere, illos vinci? Sed quia non victa est charitas, ideo unguentum descendit in barbam. Attende Stephanum. Saeviebat in illo charitas: saeviebat in eos, cum audirent; rogavit pro eis, cum lapidarent. Quid enim ait, cum audirent? Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Vide barbam. Numquid adulavit? numquid timuit? Illi cum audirent ista, quae in illos dicebantur [Er. et tres Mss., fide genuistis. Alii Mss. quatuor, fideiussistis. At Lov., fidedixistis: et sic melioris notae Mss. Idem verbum adhibitum est supra, in Enarr. Psal. 36, serm. 3, n. 6.]: quasi saeviebat enim Stephanus; saeviebat ore, corde diligebat; et non est victa charitas ipsa in eo: nam illi abhorrentes a verbo, tanquam tenebrae fugientes a lumine, ad lapides currere coeperunt, Stephanum lapidare. Sicut antea Stephani verba lapidabant illos, sic postea lapides eorum Stephanum. Quando debuit plus irasci Stephanus, quando lapidabatur, an quando audiebatur? Ecce mitis factus est dum lapidaretur, et saeviebat cum audiretur. Quare saeviebat cum audiretur? Quia mutare volebat eos a quibus audiebatur. Venientibus in se lapidibus non victa est charitas: quia unguentum a capite in barbam descenderat, et audierat ab ipso capite, Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur [Matth. V, 44]. Audierat ab ipso capite pendente in cruce, et dicente, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Eo modo ergo unguentum a capite descenderat in barbam; quia et ille cum lapidaretur, fixo genu ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 51-59].
9 Ergo illi tanquam barba erant [Sic Er. et Mss. At Lov., meliorem.]. Multi enim fortes erant, et multas persecutiones passi sunt. Sed si neque a barba descendisset unguentum, modo monasteria non haberemus. Sed quia descendit et in oram vestimenti; sic enim ait, Quod descendit in oram vestimenti eius: secuta est Ecclesia, de veste Domini peperit monasteria. Nam vestis sacerdotalis Ecclesiam significat. Ipsa est vestis de qua dicit Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam [Ephes. V, 27]. Mundatur, ut non habeat maculam; extenditur, ut non habeat rugam. Ubi eam extendit fullo, nisi in ligno? Videmus quotidie a fullonibus tunicas quodammodo crucifigi: crucificuntur, ut rugam non habeant. Quid est ergo ora vestimenti? fratres mei, in ora vestimenti quid accepturi sumus? Ora, finis vestimenti est. Quid accepturi sumus in fine vestimenti? An quia in fine temporum habitura erat Ecclesia fratres habitantes in unum? an in ora perfectionem intelligimus, quia in ora vestimentum perficitur; et illi perfecti, qui norunt habitare in unum? Illi perfecti qui legem implent. Quomodo autem impletur lex Christi ab eis qui habitant fratres in unum? Audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Haec est ora vestimenti. Quomodo, fratres mei, intelligimus, quam oram dicat, quo potuit descendere unguentum? Non puto quod oram vestimenti in lateribus voluit intelligi. Sunt enim orae in lateribus. Sed a barba descendere unguentum ad oram potuit, quae in capite est, ubi aperitur capitium [Sic aliquot Mss. At Edd., aliquos fructus coelestes? Homo, etc.]. Tales sunt qui habitant in unum: ut quomodo per oras istas intrat caput hominis, ut vestiat se; sic per concordiam fraternam Christus intrat, qui est caput nostrum, ut vestiatur, ut Ecclesia illi haereat.
10 [vers. 3.] Quid aliud dicit? Sicut ros Hermon, qui descendit super montes [Plerique Mss., Psalmi titulus, nuntiatum esse Saüli de David, quod venerit David in domum Abimelech.] Sion. Hoc voluit intelligi, fratres mei, gratiam Dei esse quod fratres habitant in unum; non ex suis viribus, non ex suis meritis, sed ex illius dono, sed ex illius gratia, sicut ros de coelo. Non enim terra sibi pluit, aut non quidquid genuerit arescit, nisi pluvia desuper descendat. Dicit quodam loco in psalmo: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae [Psal. LXVII, 10]. Quare dixit voluntariam? Quia non meritis nostris, sed illius voluntate. Quid enim boni meruimus peccatores? quid boni meruimus iniqui? Ex Adam Adam, et super Adam multa peccata nascuntur. Quisquis nascitur, Adam nascitur, damnatus de damnato, et addidit male vivendo super Adam [Sic Er. et Mss. At Lov., secreta.]. Quid enim boni meruit Adam? Et tamen misericors amavit, et sponsus dilexit, non pulchram, sed ut faceret pulchram. Ergo gratiam Dei dixit rorem Hermon.
11 Sed Hermon quid sit, nosse debetis. Mons est quidam longe disiunctus ab Ierusalem, id est a Sion. Itaque mirum est quod sic ait, Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion; cum mons Hermon longe sit disiunctus ab Ierusalem: nam trans Iordanem esse dicitur. Ergo aliquid interpretatione Hermon quaeramus. Non enim hebraeum est, et habemus interpretationem ab eis qui illam linguam noverunt. Hermon interpretari dicitur, Lumen exaltatum. A Christo enim ros: nam nullum lumen exaltatum, nisi Christus. Quomodo exaltatum est? Primo in cruce; postea in coelo. Exaltatus in cruce, cum humiliaretur; sed humiliatio illius non potuit nisi alta esse. Hominis dispensatio minus minusque fiebat [Intellig., David.], quae significabatur in Ioanne; Dei dispensatio in Domino nostro Iesu Christo crescebat: quod et natalibus eorum ostenditur. Nam ille natus est, sicut tradit Ecclesia, octavo calendas iulias, cum iam incipiunt minui dies: Dominus autem natus octavo calendas iunuarias, quando iam dies incipiunt crescere. Audi ipsum Ioannem confitentem: Illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III, 30]. Et passiones ipsorum hoc indicant. Dominus in cruce exaltatus est; ille caeso capite deminutus. Ergo lumen exaltatum, Christus: inde est ros Hermon. Sed quicumque vultis habitare in unum, optate rorem istum, compluimini inde. Alioquin non poteritis tenere quod profitemini, nec profiteri audere [Sic melioris notae Mss. At Edd., «a mortis periculo liberari. Verumtamen effusi sanguinis liberatio resurrectionem potius significabat, quae hoc modo in illis figurabatur. Quia vero Domino servabatur resurrectio, plura hic dici,» etc.] poteritis, nisi ille intonuerit; nec permanere poteritis, nisi eius sagina non desit vobis: ipsa enim sagina descendit super montes Sion.
12 Iam montes Sion, magni in Sion. Quid est Sion? Ecclesia. Et qui ibi sunt montes? Magni. Quos significant montes, hos significat barba, hos significat ora vestimenti. Barba non intelligitur nisi in perfectis. Non ergo habitant in unum, nisi in quibus perfecta fuerit charitas Christi [Hic in Edd. post non mendax Deus, inserta erant isthaec verba: «Non esse desperandum de hominibus bonis, si per eos terrenum aliquid administretur; nec rursum continuo gratulandum hominibus qui coelestia agere dignoscantur negotia: cum plerumque illi qui negotiis saecularibus implicati sunt, cor semper sursum habeant, et isti qui coelestia semper praedicant, cor trahant in terra.» Absunt ea prorsus a nostris Mss.]. Nam in quibus non est perfecta charitas Christi, et cum in uno sint, odiosi sunt, molesti sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros, et quaerunt quid de illis dicant; quomodo in iunctura inquietum iumentum non solum non trahit, sed et frangit calcibus quod iunctum est. Si autem habet rorem Hermon, qui descendit super montes Sion, quietus, placatus, humilis, tolerans, pro murmure precem fundit. Nam murmuratores omnes magnifice descripti sunt quodam loco Scripturarum: Praecordia fatui sicut rota carri [Eccli. XXXIII, 5]. Quid est, Praecordia fatui sicut rota carri? Fenum portat, et murmurat: non enim potest rota carri quiescere a murmure. Sic sunt multi fratres; non habitant in unum nisi corpore. Sed qui sunt qui habitant in unum? Illi de quibus dictum est, Et erat illis anima una et cor unum in Deum: et nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia [Act. IV, 32]. Designati sunt, descripti sunt, qui pertineant ad barbam, qui pertineant ad oram vestimenti, qui numerentur inter montes Sion. Et si sunt ibi alii murmuratores, meminerint dicti Domini: Unus assumetur, et unus relinquetur [Matth. XXIV, 40].
13 Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem. Ubi mandavit? In fratribus qui habitant in unum. Ibi praecepit benedictionem, ibi benedicunt Dominum qui habitant concorditer. Nam in discordia non benedicis Dominum. Sine causa dicis quia lingua tua sonat benedictionem Domini, si corde non sones: ore benedicis, et corde maledicis. Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant [Psal. LXI, 5]. Numquid verba nostra sunt? Significati sunt quidam. Benedicis Dominum, cum oras; et sequeris in prece tua, et maledicis inimico tuo. Hoc est quod audisti ab ipso Domino, Diligite inimicos vestros? Si autem facias, et diligas inimicum tuum, et ores pro eo, ibi mandavit Dominus benedictionem suam; ibi habebis vitam in saeculum, id est in aeternum. Multi enim amantes vitam istam, maledicunt inimicis suis: pro qua re, nisi pro ista vita, nisi pro commodis saecularibus? Ubi te angustavit inimicus tuus, ut cogaris maledicere? In terra angustatus es; migra, habita in coelo. Quomodo, inquies, habito in coelo, homo carne indutus, carni deditus? Corde praecede, quo sequaris corpore. Noli surdus audire, Sursum corda. Sursum cor habe, et nemo te angustabit in coelo [Omnes Mss., purpuras gerti.]. Et ideo bene sequitur alius psalmus:
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.121r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXI. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXIII. Sermonis superioris continuatio.
monumenta.ch > Augustinus > 132

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik