monumenta.ch > Augustinus > 134
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXIII. Sermonis superioris continuatio. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXV.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXIV. SERMO AD PLEBEM.

1 {0} Valde dulce nobis esse debet, et dulce nobis esse gaudendum est, quo nos psalmus iste cohortatur. Dicit enim: Laudate nomen Domini. Causamque ipsam quare iustum sit ut laudemus nomen Domini, continuo subiecit: Laudate, servi, Dominum. Quid iustius? quid dignius? quid gratius? Etenim si non laudaverint servi Dominum; superbi, ingrati, irreligiosi erunt. Et quid faciunt non laudando Dominum, nisi ut severum sentiant Dominum? Neque enim servus ingratus, si Dominum suum laudare noluerit, ideo efficit ut servus non sit. Laudes, non laudes, servus es: sed si laudes, propitiabis; si non laudes, offendes. Bona ergo exhortatio et utilis; unde magis satagere debemus quemadmodum laudandus sit Deus, quam dubitare laudandum. Laudate ergo nomen Domini. Hortatur nos Psalmus, hortatur nos Propheta, hortatur nos Spiritus Dei, hortatur postremo nos ipse Dominus, ut laudemus Dominum. Non enim laudibus nostris ille crescit, sed nos. Deus nec melior fit, si laudaveris; nec deterior, si vituperaveris: sed tu laudando bonum, melior eris; vituperando, deterior: bonus autem ille manet, ut est. Si enim servos suos ipsos bene de se meritos, praedicatores verbi sui, rectores Ecclesiae suae, veneratores nominis sui, obtemperatores mandati sui id docet, ut in conscientia sua habeant dulcedinem bonae vitae suae, ne corrumpantur laudibus, ne frangantur {1} vituperationibus hominum; quanto magis ipse incommutabilis super omnia qui haec docet, non utique maior fit si laudaveris, nec minor si vituperaveris? Sed quoniam nobis expedit laudare Dominum, misericorditer iubet ut laudemus eum, non arroganter. Audiamus ergo quod dicit: Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. Non enim aliquid incongruum facitis, laudando servi Dominum: etsi semper tantummodo servi essetis, deberetis laudare Dominum; quanto magis debetis laudare Dominum servi, ut esse mereamini et filii?
2 {0} Sed quoniam scriptum est in alio psalmo, Rectos decet laudatio {1}; et item alibi scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris {2}; itemque alibi dicitur, Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei; et consequenter, Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te {3}: ne forte quisquam, quoniam dictum est, Laudate, servi, Dominum, etiamsi in domo ista magna fuerit malus servus, putet sibi prodesse laudem Domini, continuo quales sint qui laudare debeant Dominum, subiicit et docet: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui statis, non qui ruitis {4}. Illi autem stare dicuntur, qui in mandatis eius perseverant, qui in fide non ficta, et spe firma, et charitate sincera serviunt Deo, et honorant Ecclesiam eius, et non dant offensionem male vivendo {5}, eis qui venire volunt, et in via lapides offensionis inveniunt {6}. Ergo, Qui statis in domo Domini, laudate nomen Domini. Grati estote; foris eratis, et intus statis {7}. Quia ergo statis, parumne est vobis, ubi laudandus est qui vos erexit iacentes, et fecit in domo sua stare, et ipsum agnoscere, ipsumque laudare? parvumne hoc beneficium est, quod stamus in domo Domini? Hic interim, in hac peregrinatione, in hac domo, quod etiam peregrinationis tabernaculum dicitur, quia hic stamus, numquid parum grati esse debemus? Nonne cogitandum est quia hic stamus? nonne cogitandum est quid facti fuerimus? nonne cogitandum est ubi iacebamus, et quo collecti sumus? nonne cogitandum est quia omnes impii Dominum non quaerebant, et ipse illos non quaerentes quaesivit, ipse inventos excitavit, ipse excitatos vocavit, ipse vocatos introduxit, et in domo sua stare fecit? Haec quisquis cogitat et ingratus non est, omnino despicit se prae amore Domini sui, a quo sibi tanta praestita sunt: et quoniam non habet quid pro tantis beneficiis Deo retribuat, quid ei restat nisi gratias agere, non rependere? Ad ipsam gratiarum actionem pertinet, et calicem Domini accipere, et nomen eius invocare. Nam quid retribuat Domino servus, pro omnibus quae retribuit illi {8}? Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, laudate Dominum.
3 {0} Quid dicturus sum quare laudetis! Quoniam bonus Dominus. Breviter uno verbo explicata est laus Domini Dei nostri: Bonus Dominus. Sed benus, non ut sunt bona quae fecit. Nam fecit Deus omnia bona valde {1}: non tantum bona, sed et valde Coelum et terram et omnia quae in eis sunt bona fecit, et valde bona fecit. Si haec omnia bona fecit, qualis est ille qui fecit? Et tamen cum bona fecerit, multoque sit melior qui fecit, quam ista quae fecit; non invenis melius quod de illo dicas, nisi quia bonus est Dominus: si tamen intelligas proprie bonum, a quo sunt caetera bona. Omnia enim bona ipse fecit: ipse est bonus quem nemo fecit. Ille bono suo bonus est, non aliunde participato bono: ille seipso bono bonus est, non adhaerendo alteri bono. Mihi autem adhaerere Deo bonum est {2}, qui non eguit a quo fieret bonus; sed eguerunt illo caetera ut fierent bona. Vultis audire quam singulariter ille sit bonus? Dominus interrogatus dixit, Nemo bonus, nisi unus Deus {3}. Hanc singularitatem bonitatis eius, et praeterire breviter nolo, et commendare congrue non sufficio. Metuo ne si hinc cito transiero, ego ingratus inveniar: item metuo ne hoc cum explicandum suscepero, sub tanta laudis dominicae sarcina defatiger. Sic tamen, fratres, accipite me et laudantem et non sufficientem, ut etiamsi non impletur illius laudis explicatio, acceptetur laudatoris devotio. Approbet me ipse voluisse, ignoscat non implevisse.
4 Ineffabili dulcedine teneor, cum audio, Bonus Dominus; consideratisque omnibus et collustratis quae forinsecus video, quoniam ex ipso sunt omnia, etiam cum mihi haec placent, ad illum redeo a quo sunt, ut intelligam quoniam bonus est Dominus. Rursum, cum ad illum, quantum possum, ingressus fuero, interiorem mihi et superiorem invenio; quia sic bonus est Dominus, ut istis non indigeat quo sit bonus. Denique ista non laudo sine illo; illum autem sine istis perfectum, non indigum, incommutabilem, nullius bonum quaerentem quo augeatur, nullius malum timentem quo minuatur, invenio. Et quid dicam amplius? Invenio in creatura coelum bonum, solem bonum, lunam bonam, stellas bonas; terram bonam, quae gignuntur in terra et radicibus nixa sunt, bona; quae ambulant et moventur, bona; quae volitant in aere et natant in aquis, bona. Dico et hominem bonum: Homo enim bonus de bono thesauro cordis sui profert bonum {0}. Dico et angelum bonum, qui non est lapsus superbia et diabolus factus est; sed inhaeret obediendo ei {1} a quo factus est. Omnia ista dico bona, sed tamen cum suis nominibus; coelum bonum, angelum bonum, hominem bonum: ad Deum autem cum me refero, puto melius nihil dicere quam bonum. Ipse quippe Dominus Iesus Christus dixit, Homo bonus; et ipse item dixit, Nemo bonus, nisi unus Deus. Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit bonum alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Quam ergo bonum est a quo sunt omnia bona? Omnino nullum invenias {2} bonum quod non ab illo sit bonum. Bonum bona faciens sicuti est proprie, sic et bonum {3} est proprie. Neque enim ea quae fecit, non sunt; aut iniuria illi fit, cum dicimus non {4} esse quae fecit. Quare enim fecit, si non sunt quae fecit? aut quid fecit, si non est quod fecit? Cum ergo sint et illa quae fecit, venitur tamen ad illius comparationem; et tanquam solus sit, dixit, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non dixit, Dominus Deus ille omnipotens, misericors, iustus: quae si diceret, utique vera diceret. Sublatis de medio omnibus quibus appellari posset et dici Deus, ipsum esse se vocari respondit; et tanquam hoc esset ei nomen: Hoc dices eis, inquit, Qui est, misit me. Ita enim ille est, ut in eius comparatione ea quae facta sunt, non sint. Illo non comparato, sunt; quoniam ab illo sunt: illi autem comparata, non sunt {5}, quia verum esse, incommutabile esse est, quod ille solus est. Est enim est, sicut bonorum {6} bonum, bonum est. Cogitate, et videte quoniam quidquid aliud laudatis, ideo laudatis quia bonum est. Insanit qui laudat quod non est bonum. Si laudes iniquum eo ipso quo iniquus est, nonne et tu iniquus eris? Si laudes furem eo ipso quo fur est, nonne et tu particeps eris? Si laudes iustum in eo ipso quo iustus est, nonne et tu habes inde partem laudando? Non enim laudares iustum, nisi amares; non amares, si nihil inde haberes. Si ergo quidquid aliud laudamus, ideo laudamus, quia bonum est; nulla tibi maior causa et melior et firmior dari potuit quare laudes Deum, nisi quia bonus est. Ergo, Laudate Dominum, quoniam bonus est.
5 Quamdiu dicamus eius bonitatem? Quis corde concipiat aut complectatur quam bonus sit Dominus? Sed ad nos redeamus, et in nobis illum agnoscamus, et in operibus artificem laudemus; quia ipsum contemplari idonei non sumus: et si contemplari {0} idonei aliquando erimus, cum fuerit mundatum cor nostrum fide, ut postremo gaudeat veritate; nunc quoniam ipse a nobis videri non potest, opera eius videamus, ne sine eius laude remaneamus. Ergo dixi, Laudate Dominum, quoniam bonus est; psallite nomini eius, quoniam suavis est. Forte esset bonus et suavis non esset, si tibi non daret posse gustare. Talem autem se praebuit hominibus, ut etiam panem de coelo miserit {1}, et Filium suum aequalem, qui hoc est quod ipse, dederit hominem faciendum, et pro hominibus occidendum; ut per hoc quod tu es, gustes quod non es. Multum enim ad te erat gustare suavitatem Dei; quia remota erat illa et nimis alta, tu autem nimis abiectus et in imo iacens. In magna ista separatione missus es Mediator. Non poteras ad Deum homo; Deus factus est homo: ut quoniam homo potes ad hominem, qui non posses ad Deum, per hominem venires ad Deum; et factus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus {2}. Sed si homo solum esset, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires; si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires: Deus factus est homo, ut hominem sequendo, quod potes, ad Deum pervenias, quod non poteras. Ipse est Mediator, inde factus est suavis. Quid suavius pane Angelorum? Quomodo non est suavis Dominus, quando panem Angelorum manducavit homo {3}? Non enim aliunde vivit homo, et aliunde vivit angelus. Ipsa est veritas, ipsa est sapientia, ipsa est virtus Dei {4}: sed quomodo ea perfruuntur Angeli, tu non potes. Illi enim quomodo perfruuntur? Sicuti est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia. Tu autem quomodo contingis? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis {5}. Ut enim panem Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo. Psallite ergo nomini eius, quoniam suavis est. Si gustastis, psallite; si gustastis quam suavis est Dominus, psallite; si bene sapit quod gustastis, laudate. Quis tam ingratus est vel coquenti vel pascenti, ut cum fuerit pulmento aliquo delectatus, non reddat gratiam laudando quod gustat? Si de his non tacemus, de illo qui dedit omnia tacebimus? Psallite nomini eius, quoniam suavis est.
6 Et audite iam opera eius. Tendebatis enim vos fortassis videre bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, bonum sine quo nihil est bonum, et bonum quod sine caeteris bonum est; tendebatis vos ut videretis, et forte in extendenda acie mentis vestrae deficiebatis. Hoc enim ex me coniicio; sic patior. Sed etsi est aliquis, sicut fieri potest, et valde potest, acie mentis fortior me, et contuitum cordis sui diu figit in eo quod est; laudet ille ut potest, et quomodo nos non possumus, laudet. Gratias tamen illi, qui in hoc psalmo temperavit laudem suam, ut et firmorum esset et infirmorum. Nam et in illa missione servi sui Moysi cum diceret, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos: quia ipsum proprie esse menti humanae difficile eracapere, et mittebatur homo ad homines, quamvis non ab homine; continuo Deus temperavit laudem suam, et hoc de se dixit quod capi dulciter posset; non in eo voluit remanere quod laudabatur, quo non posset laudator attingere. Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos: hoc mihi nomen est in aeternum. Certe, Domine, nomen illud hahes; quia et tu dixisti, Ego sum: Qui est, misit me ad vos: unde modo nomen mutasti, ut diceres, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Nonne tibi videtur ratio eius respondere, et dicere: Quod dixi, Ego sum, qui sum; verum est, sed non capis: quod autem dixi, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob {0}; et verum est, et capis? Quod enim Ego sum qui sum, ad me pertinet, quod autem Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, ad te pertinet: et si deficis in eo quod mihi sum, cape quod tibi sum. Et ne forte qnisquam putaret illud quod dixit Deus, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos, hoc solum aeternum ei nomen esse; quod autem dixit, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, temporale nomen esse: non curavit Deus, cum dixisset, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos, dicere quod hoc ei nomen sit in aeternum; quia etsi hoc non diceret, intelligeretur. Est enim, et vere est, et eo ipso quod vere est, sine initio et sine termino est. Quod vero propter hominem est, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, ne ibi suboriretur humana sollicitudo, quia hoc temporale est, non sempiternum, securos nos fecit, quia de temporalibus ad aeternam vitam nos perducit. Hoc, inquit, mihi nomen est in aeternum, non quia aeternus Abraham, et aeternus Isaac et aeternus Iacob, sed quia Deus illos facit aeternos postea sine fine: habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt.
7 In Abraham et Isaac et Iacob totam Ecclesiam eius cogitate, omne semen Israel cogitate: omne autem semen Israel, non solum quod est ex carne, sed etiam quod est ex fide. Apostolus enim Gentibus loquebatur, quibus dicebat: Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes {0}. Benedicimur ergo omnes in Deo Abraham et Isaac et Iacob. Arborem quidem benedixit quamdam, eamque olivam creavit, sicut dixit Apostolus, ipsos Patriarchas sanctos, unde effloruit populus Dei: sed haec arbor olivae putata est, non amputata, et inde superbi rami fracti sunt; ipse est blasphemus et impius populus Iudaeorum. Manserunt tamen rami boni et utiles; nam inde Apostoli. Et cum ibi rami utiles relicti essent, per Dei misericordiam insertus est et oleaster Gentium, cui dicit Apostolus: Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et particeps pinguedinis olivae factus es. Noli gloriari adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te {1}{2}. Haec una arbor est pertinens ad Abraham et Isaac et Iacob; et quod plus est, magis ad Abraham et Isaac et Iacob oleaster insertus, quam rami confracti. Illi enim per fragmentum iam non ibi sunt; oleaster non ibi erat, et ibi est: illi per superbiam frangi meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit; illi amiserunt radicem, iste tenuit eam. Cum ergo audistis Israel Dei, Israel pertinentem {3} ad Deum, inde nolite vos facere alienos. Oleaster quidem fuistis, sed oliva estis, participes pinguedinis olivae. Nam vultis nosse in Abraham et Isaac et Iacob quomodo sit insertus oleaster, ne putetis vos ad hanc arborem non pertinere, quia non pertinetis carnaliter ad semen Abraham? Dominus quando miratus est fidem Centurionis illius qui non erat de populo Israel, sed erat de populo Gentium: Propterea, inquit, dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient. Ecce iam oleaster in manu insertoris: Multi ab oriente et occidente venient. Videmus quid ferat inserendum; ubi inserat videamus: Et recumbent, inquit, cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum. Videmus et quid inseruit, et ubi inseruit. De ramis superbis naturalibus quid dicit? Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium {4}. Res praenuntiata, res impleta.
8 {0} Ergo, Psallite Domino, quoniam suavis est. Et attendite quae circa nos fecit. Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Laudate, psallite, quoniam fecit ista. Talia dico quae capere valeatis. Caeteras gentes sub Angelis posuit; Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Gentem suam fecit agrum, quem coleret, quem ipse seminaret: quamvis ipse omnes gentes condiderit, caeteras Angelis commisit, sibi istam possidendam, servandamque deputavit; hunc populum, hunc Iacob. Merito illius, an gratia sua? De nondum natis ait, Quia maior serviet minori; Apostolus dixit. Quod meritum habere nondum nati potuerunt, antequam quisquam eorum egisset aliquid boni aut mali? Non ergo se extollat Iacob, non glorietur, non suis meritis tribuat. Ante est praecognitus, ante praedestinatus, ante electus: non suis meritis electus, sed gratia Dei inventus et vivificatus {1}. Sic et omnes gentes: nam ut insereretur, quid meruit oleaster amaritudine baccarum, sterilitate silvestri? Lignum quippe erat silvae, non agri dominici; et tamen ille per misericordiam suam et oleastrum inseruit in olivam. Sed adhuc non erat insertus oleaster, quando Dominus elegit sibi Iacob, Israel in possessionem sibi.
9 {0} Et quid Propheta? Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus. Mente volante ad superna, erecta a carne, transcendente creaturam, cognovit quia magnus est Dominus. Non omnes possunt videndo cognoscere: laudent quod fecit: Suavis est; Iacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi. Et hinc illum lauda {1}; nam et ego cognovi quia magnus est Dominus. Propheta loquebatur, qui intravit in sanctuarium Dei, qui audivit forte ineffabilia verba quae non licet homini loqui {2}; qui dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus, et credatur ad quod non possumus. Ad quod possumus audiatur, Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi; ad quod non possumus credatur, quia ipse cognovit quod magnus est Dominus. Si illi diceremus, Rogamus te, explica magnitudinem illius; nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Redeat ergo ad opera eius, et dicat nobis. Habeat ipse in conscientia magnitudinem Domini, quam vidit, quam nobis credendam commendavit; quo nostros oculos perducere non potuit: et enumeret quaedam quae hic Dominus fecit; ut et nobis, qui magnitudinem illius, sicut ille videre, non possumus, dulcescat ex operibus suis, quae capere possumus. Quoniam ego, inquit, cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster super omnes deos. Quos deos? Sicut dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicantur dii in coelo et in terra; sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus, Pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum {3}{4}. Dicantur dii homines: dictum est enim, Deus stetit in synagoga deorum; dictum est, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes {5}: nonne super homines Deus? Sed quid magnum, si super homines Deus? Et super Angelos Deus: quia Angeli non fecerunt Deum, Angelos fecit Deus; et necesse est super omnia quae fecit, sit ipse qui fecit. Cognoscens ergo magnitudinem Domini iste, et videns eum super omnem esse creaturam, non tantum corporalem, sed etiam spiritualem: Rex magnus, inquit, super omnes deos. Ipse est summus Deus qui super se non habet deum. Opera eius dicat, ipsa capiuntur.
10 {0} Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Quis autem comprehendat haec? quis enumeret opera Domini in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? Tamen si comprehendere omnia non possumus, inconcusse credere et tenere debemus quoniam quidquid creaturarum in coelo, quidquid in terra, quidquid in mari et in omnibus abyssis a Domino factum est; quia omnia quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, sicut iam diximus. Non omnia quae fecit, coactus est facere, sed omnia quaecumque voluit, fecit: causa omnium quae fecit, voluntas eius est. Facis tu domum, quia si nolles facere, sine habitatione remaneres: necessitas cogit te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si non faceres, nudus ambulares: ad faciendam ergo vestem necessitate duceris, non libera voluntate. Conseris montem vitibus, semen spargis, quia nisi feceris, alimenta non habebis: omnia haec necessitate facis. Deus bonitate fecit, nullo quod fecit eguit; ideo omnia quaecumque voluit, fecit.
11 Putas, habemus et nos quod libera voluntate faciamus? Ea enim quae diximus, ex necessitate facimus; quia si non faceremus, egentes et inopes remaneremus. Invenimus aliquid quod libera voluntate faciamus? Invenimus plane, cum ipsum Deum amando laudamus. Hoc enim libera voluntate facis, quando amas quod laudas; non enim ex necessitate, sed quia placet. Unde iustis et sanctis Dei placuit Deus, etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet, placuit illis; et sub flagello eius, in aerumna, in laboribus, in vulneribus, in egestate constituti laudaverunt Deum: non eis displicuit nec torquens. Hoc est gratis amare, non quasi proposita acceptione mercedis; quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis: et sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare non desinas, qui solus te satiet; sicut Philippus desiderabat, cum diceret, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis {0}. Merito, quia hoc de libera voluntate facimus, et de libera voluntate facere debemus, quia delectati facimus, amando facimus; quia etsi corripimur ab illo, nobis nunquam displicere debet, qui semper est iustus. Hoc dixit ille laudator eius: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationis tibi {1}. Et alio loco: Voluntarie sacrificabo tibi {2}. Quid est, Voluntarie sacrificabo? Voluntarie laudabo te. Quia, Sacrificium laudis, inquit, glorificabit me {3}. Si cogereris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi et acceptum, sicut antea vovebantur sacrificia {4} in umbra futurorum; forte non invenires in grege tuo placitum taurum, et in capris hircum arae Domini dignum, nec in ovili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo; et non inveniens satageres quid faceres, et diceres forte Deo: Volui, et non habui. Numquid potes de laude dicere, Volui, et non habui? Ipsum voluisse laudasse est. Non enim verba a te quaerit Deus, sed cor. Denique potes dicere {5}: Et linguam non habui. Si quis obmutescit aliqua valetudine, linguam non habuit, et tamen laudem habuit. Si enim Deus aures carnales haberet, et sono tui corporis indigeret, ideo cum remansisses sine lingua, sine laude etiam remaneres: nunc vero quia cor quaerit, cor inspicit, intus testis est, iudex, approbator, adiutor {6}, coronator; sufficit ut offeras voluntatem. Cum potes, ore confiteris {7} ad salutem; cum autem non potes, corde credis ad iustitiam {8}: corde laudas, corde benedicis, corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; et respondetur tibi, Pax in terra hominibus bonae voluntatis {9}.
12 Ille igitur Deus qui omnipotens est, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu in domo tua non facis omnia quae vis: ille in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu fac vel in agro tuo omnia quae vis. Multa vis, et non potes in domo tua facere omnia quae vis: contradicit forte uxor, contradicunt filii, aliquando et servulus contumacia contradicit, et non facis quod vis. Sed facio, inquis, quod volo; quia in non obediente ac contradicente vindico. Nec hoc facis, cum vis: aliquando vindicare vis, et non potes; aliquando minaris, et antequam facias quod minaris, moreris, Putamus, in teipso facis quod vis? frenas omnes cupiditates tuas? Forsitan frenas, numquid efficis ut ipsae cupiditates non surgant, quas frenas? Certe enim hoc vis, non titillari molestia cupiditatum tuarum; et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis {0}. Tu in teipso non facis quod vis; Deus autem noster in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse tibi det gratiam, ut in teipso facias quod vis; nisi enim ipso adiuvante, nec in te facis quod vis. Etenim cum ille non faceret in se quod vellet, qui ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis; cum de se ipse gemeret, dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis: quia non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua vel in spiritu suo non implevit quae volebat, clamavit ad Deum, qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; et dixit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et ille bonus et ille suavis tanquam responderet ei, continuo subiecit, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum {1}. Hanc ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intelligite Deum qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; ipse et in vobis faciet quod vultis, ipso adiuvante voluntatem vestram implebitis. Sed dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite: iacentes, clamate; erecti, superbire nolite. Ille ergo in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, in mari et in omnibus abyssis.
13 {0} Suscitans nubes ab extremo terrae. Videmus ista opera Domini in eius creatura: veniunt enim nubes ab extremo terrae ad medium, et pluunt; unde surrexerint nescis. Ergo indicat illud Propheta: ab extremo terrae, sive ab imo, sive a circumdatione finium terrae, unde vult excitat nubes, tamen a terra. Fulgura in pluviam fecit. Nam fulgura sine pluvia, terrerent te, et nihil tibi darent {1}. Fulgura in pluviam fecit. Fulgura sunt, contremiscis; pluit, gaudes. Fulgura in pluviam fecit; qui terruit, ipse {2} ut gauderes fecit. Qui educit ventos de thesauris suis: occultis causis, unde nescis. Quia enim flat ventus, sentis; qua causa fiat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescis: debes tamen Deo pietatem credendi, quia non flaret nisi iussisset ille qui fecit, nisi produxisset ille qui creavit.
14 {0} Videmus ergo haec in creatura ista; laudamus, miramur, benedicimus Deum: videamus quae fecit in hominibus propter populum suum. Qui percussit primogenita Aegypti. Etenim illa divina dicta sunt quae amares, et non erant dicta quae timeres: attende, quia et quando irascitur, facit quod vult. Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte. Nostis, legistis quanta per Moysen fecerit manus Domini in Aegypto ad terrendos, ad contundendos, ad deiiciendos superbos Aegyptios. In Pharaone et in omnibus servis eius. Parum est in Aegypto; quid posteaquam eductus est inde populus? Qui percussit gentes multas: quae possidebant terram quam volebat Deus dare populo suo. Et occidit reges fortes; Seon regem Amorrhoeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. Omnia ista quomodo commemorat breviter Psalmus, sic ea legimus in aliis Libris dominicis, et magna ibi manus Domini. Quando tu vides quae facta sunt in impios, cave ne fiant in te: ad hoc enim in illos facta sunt, ut tu transires, et eos non imitareris, et talia non patereris. Tamen vide quia flagellum Domini est super omnem carnem. Ne putes te non videri quando peccas, ne putes te contemni, ne putes Dominum dormire: attende exempla beneficiorum Dei, cum ea recolis; et cum vindictam Dei recolis, time. Omnipotens est, et ad consolandum, et ad castigandum. Ideo sunt ista utilia cum leguntur. Quando autem pius videt quod passus est impius, purgat se ab omni impietate, ne veniat et ipse in talem poenam talemque vindictam. Bene ergo haec accepistis. Quid deinde fecit Deus? Expulit impios: Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo.
15 {0} Deinde exsultatio laudis eius: Domine, nomen tuum in saeculum; post ista omnia quae fecisti. Quid enim video quae fecisti? Inspicio creaturam tuam quam fecisti in coelo, inspicio hanc imam partem ubi habitamus; et hinc video beneficia tua, nubium, ventorum, pluviarum. Populum tuum attendo: eduxisti eos de domo servitutis, et signa et prodigia fecisti inter inimicos eorum, punisti eos quos molestos patiebantur, impios de terra sua eiecisti, reges eorum occidisti, terram eorum populo tuo dedisti; vidi omnia, et impletus laude dixi: Domine, nomen tuum in saeculum. Superiorum versuum expositio mystica.
16 {0} Haec quidem ad litteram quomodo scripta sunt videmus, novimus, laudamus. Si autem aliquid significant, non sim onerosus, dum explico ut potero. Ecce in ipsis hominibus possum agnoscere quia in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Coelum enim aethereum, spirituales accipio; terram, carnales: ex his duobus tanquam coelo et terra constat Ecclesia Dei; et ad spirituales pertinet praedicatio, ad carnales pertinet obsecundatio. Nam et coeli enarrant gloriam Dei, et facta manuum eius annuntiat firmamentum {1}. Si autem terra Dei non esset plebs Dei, non diceret Apostolus, Dei aedificatio, Dei agricultura estis: sicut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat. Ergo aedificium Dei sumus, et ager Dei sumus. Quis, inquit, plantat vineam, et de fructu eius non percipit {2}? Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit {3}. Ergo et in Ecclesia sua, et in praedicatoribus suis, et in plebibus suis, tanquam in coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Parum est in eis: In mari et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit. Mare sunt omnes infideles, omnes nondum credentes, et in eis omnia quaecumque voluit, fecit. Non enim saeviunt infideles, nisi permittantur; aut vindicatur in eos, quando perversi sunt, nisi iusserit ille qui fecit omnes gentes. Puta quia mare est, et non terra; numquid ideo a potestate Dei omnipotentis alienum est? Et in mari et in omnibus abyssis quae voluit, fecit. Qui sunt abyssus? Latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Quomodo et ibi facit Deus quod vult? Quia Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam {4}. Et ubi illum interrogat? Alibi scriptum est: In cogitationibus impii interrogatio erit {5}. Ergo, et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit. Latet cor bonum, latet cor malum; abyssus est et in corde bono, et in corde malo: sed haec nuda sunt Deo, quem nihil latet. Consolatur cor bonum, torquet cor malum. Omnia ergo quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
17 {0} Suscitans nubes ab extremo terrae. Quas nubes? Praedicatores verbi veritatis suae. De quibus nubibus alio loco irascens vineae suae dicit, Mandabo nubibus meis ne pluant super illam imbrem {1}. Et parum est excitasse nubes de Ierusalem vel de Israel, quas misit praedicare Evangelium suum in toto orbe terrarum; de quibus nubibus dictum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines obis terrae verba eorum {2}; parum est hoc: sed quia ipse Dominus ait, Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis {3}; excitat nubes ab extremo terrae. Nam crescente Evangelio, unde erunt praedicatores Evangelii in finibus terrae, nisi ibi excitet nubes ab extremo terrae? De ipsis autem nubibus quid operatur? Fulgura in pluviam fecit: minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Quomodo de terroribus irrigavit? Quando tibi minatur Deus per prophetam et per apostolum, et times; nonne coruscatio terruit te? Sed cum poenitendo corrigeris, et agnoscis hoc misericordia fieri, in pluviam vertitur fulguris terror. Qui educit ventos de thesauris suis. Eosdem puto praedicatores et nubes et ventos: nubes, propter carnem; ventos propter spiritum. Nubes enim videntur, venti sentiuntur et non videntur. Denique quoniam carnem videmus esse de terra. Nubes, inquit, excitat ab extremo terrae. Expresserat unde excitet nubes: venit ad ventos, quia spiritus hominis ignoratur unde veniat: Producens, inquit, ventos de thesauris suis. Paululum attendite, et caetera videamus.
18 {0} Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Primogenita nostra salva sint Domino, quoniam ipse ea dedit nobis. Molesta autem poena est, et nimium terribilis plaga, mors primogenitorum. Quae sunt primogenita nostra? Mores isti nostri, quibus nunc servimus Deo, ipsa sunt primogenita nostra. Primitias enim habemus ipsam fidem, unde incipimus. Ecclesiae quippe dictum est, Venies, et pertransies ab initio fidei {1}: et nemo incipit bene vivere, nisi a fide. Fides ergo nostra in primogenitis nostris est. Quando custoditur fides nostra, caetera subsequi possunt. Nam quod purgantur homines quotidie proficiendo in melius, meliusque vivendo, ipso interiore homine renovato de die in diem, sicut dicit Apostolus, Et si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem {2}; ideo fit quia primogenita fides vivit, de qua primogenita fide et Apostolus ait, Non solum autem, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes; id est, dantes iam Deo primitias spiritus nostri, hoc est, ipsam fidem tanquam primogenita nostra; tamen in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri {3}. Si ergo magna Dei gratia est ut conservetur fides nostra; magna poena est occidere primogenita, quando homines in afflictione Ecclesiae constituti perdunt fidem. Affligunt enim Ecclesiam, ut perdant fidem: nam et ipsa Aegyptus afflictio interpretatur. Quicumque ergo affligunt Ecclesiam, quicumque scandala Ecclesiae immittunt, etsi christiani appellentur, moriuntur primogenita eorum. Erunt infideles, erunt inanes, habentes nomen tantum et signum: in corde autem primogenitum suum sepelierunt; usque adeo, ut quando ei aliquid dixeris, propter bonam vitam, propter spem vitae aeternae, et propter timorem ignis aeterni, apud se subsannet; aut si talis cet ut audeat coram te, os torqueat et dicat: Quis huc inde reversus est? dicunt sibi homines quod volunt. Et christianus est; sed quia affligens, occisus est primogenitus eius, mortua est fides eius: et hoc ab homine usque ad pecus. Dicam, fratres, quod sentio. Homines intelligo spiritualiter significari tanquam doctos, propter rationalem animam, quod est homo: pecora vero, indoctos; sed tamen habentes fidem, nam non haberent primogenita. Sunt docti qui affligunt Ecclesiam, schismata et haereses faciendo. Proinde nec in illis invenis fidem, quoniam facti sunt Aegyptus, id est afflictio populo Dei. Occisa sunt primogenita eorum: trahunt post se turbas indoctas; ipsa sunt pecora. In hac ergo afflictione qua Ecclesia affligitur, moritur in affligentibus fides: moriuntur primogenita et in ipsis doctis et indoctis; quia occidit Deus primogenita Aegyptiorum ab homine usque ad pecus.
19 {0} Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis eius. Pharao rex Aegyptiorum. Nomen attendite, et videte quemadmodum ista faciat Deus. Rex in omni gente prior est; Aegyptus Afflictio est, Pharao Dissipatio. Afflictio ergo regem habet dissipationem; quia illi qui affligunt Ecclesiam, dissipati affligunt. Ut enim affligant, dissipantur: quoniam rex ducit, populus sequitur; praecedit dissipatio, sequitur afflictio, Audite, audite nomina haec, interpretatione typica {1} et sapientia plena: nec unum invenis ex istis nominibus, quod boni aliquid interpretetur, ubi exercuit Deus iram suam.
20 {0} Percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Dic quos reges et quas gentes? Seon regem Amorrhaeorum. Audite nomina gravida sacramentis. Seon regem, inquit, Amorrhaeorum occidit. Occidit plane; et nunc occidat a cordibus servorum suorum, et a tentationibus Ecclesiae suae, nec cesset manus eius in occidendis talibus regibus et talibus populis: interpretatur enim Seon, Tentatio oculorum {1}; Amorrhaei interpretantur, Amaricantes. Iam hic videte si intelligere possumus quomodo amaricantes regem habeant tentationem oculorum. Tentatio oculorum non est nisi mendacium: colorem habet, veritatem non habet. Iam quid mirum est si amaricantes talem habeant regem, mendacem regem? Nisi enim mendacium et simulatio praecedat, non sunt amaricantes in Ecclesia; inde enim amaricant, quia fingunt. Praecedit tentatio oculorum, amaricatio sequitur: et in ipso diabolo praecessit; nam tentatio oculorum est quod transfigurat se velut angelum lucis {2} {3}. Occidat manus Domini et illum et illos; illum, ne inducat; illos, ut corrigantur. Etenim in unoquoque homine occiditur ille rex, quando damnat simulationem, et diligit veritatem. Manus Dei non quiescit id agere. Nam quemadmodum egit ad litteram tunc, sic agit nunc spiritualiter, ut impleat quod tunc prophetice praenuntiavit. Occidit etiam alium regem et alium populum eius: Et Og regem Basan. Et hic quam malus! Og interpretatur, Conclusio: Basan interpretatur, Confusio. Malus est rex ille qui intercludit viam ad Deum. Hoc enim agit diabolus; semper opponendo figmenta sua, opponendo idola sua, opponendo se necessarium per arreptitios {4}, sortilegos, augures, aruspices, magos, sacra daemoniorum, concludit viam. Quomodo per Christum id agitur, ut pateat via, quae fuerat interclusa; nam per eum redemptus quidam dicit, Et in Deo meo transgrediar murum {5}: sic diabolus nihil aliud agit, nisi ut intercludat viam, ne credatur in Deum. Si enim creditur in Deum, patet via; et ipse Christus est via {6}: si autem non creditur in Deum, interclusa est via. Si autem interclusa fuerit, quia non creditur; quid restat, nisi ut cum venerit qui non credebatur, confundantur qui non crediderunt? Quare? Quia conclusio praecedit, et sequitur confusio: conclusio praecedit ut rex, sequitur confusio tanquam plebs. Quos modo concludit, ut non credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur, et traducent eos ex adverso iniquitates eorum. Tunc dicent impii confusi: Quid nobis profuit superbia {7}? Magna mysteria, fratres mei. Dissipatio rex afflictionis {8}; dissipantur ut affligantur. Magna mysteria. Tentatio oculorum, id est fallacia, rex amaricantium; fallunt enim ut amaricent. Conclusio rex confusionis; concluduntur enim ne transeant ad fidem, et cum venerit in quem credimus, confundentur. Et omnia regna Chanaan occidit Deus. Chanaan interpretatur, Paratus humilitati. Humilitas quasi bonum aliquod significat, sed si sit utilis humilitas: nam mala humiliatio poenalis est. Si enim humiliatio ad poenam non pertineret, non diceretur, Qui se exaltat humiliabitur {9}: non enim beneficium illi praestatur, quando punitur ut humilietur. Chanaan ergo modo superbus est. Omnis impius, omnis infidelis exaltat cor suum; non vult credere in Deum. Sed haec exaltatio parata est humilitati in diem iudicii; tunc humiliabitur, quando non vult: sunt enim vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem {10}. Modo extollant se, garriant, extendant se super fideles, irrideant fideles, blasphement Christianos; dicant, Anicularia sunt ista quae dicunt de die iudicii. Ista elatio eorum parata est humilitati. Quando venerit iudex, qui modo annuntiatus irridetur; tunc ille qui modo superbit, non utiliter, sed poenaliter humiliabitur. Modo autem non humiliatur, sed paratur humilitati, id est, paratur damnationi, paratur victimae.
21 {0} Omnia ergo ista evertit Deus; corporaliter tunc, quando patres nostri educti sunt de terra Aegypti; evertit spiritualiter nunc, nec cessat manus eius usque in finem. Ideo ne istas potentias Dei tunc putes peractas cessasse: Domine, nomen tuum, inquit, in saeculum. Id est, non cessat misericordia tua, non cessat manus tua in saeculum facere ista, quae tunc praenuntiasti figurando: 'Omnia enim illa in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit' {1}. 'Domine, memoriale tuum in generationem et generationem'. Generatio ista et generatio altera: generatio qua fideles efficimur, et per Baptismum renascimur; generatio qua a mortuis resurgemus, et Angelis coniuncti vivemus in aeternum. Memoriale tuum, Domine, et super generationem istam, et super illam generationem: quia nec nunc nos oblitus est, ut vocaret; nec tunc obliviscetur, ut coronet. Memoriale tuum, Domine, in generationem et generationem.
22 {0} Quoniam iudicavit {1} Dominus plebem suam. Complevit certe omnia illa in populo Iudaeorum. Numquid iam remanserunt opera eius, postquam induxit plebem suam in terram repromissionis? Adhuc plane iudicabit: Iudicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Iam iudicavit ipsam plebem; excepto iudicio futuro, iudicata est plebs Iudaeorum. Quid est, iudicata? Separati inde sunt iusti, et remanserunt iniusti. Si autem mentior aut mentiri existimor, quia dixi, Iam iudicata est; audi Dominum dicentem: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident caeci fiant {2}. Excaecati sunt superbi, illuminati sunt humiles. Iudicavit ergo plebem suam. Ipsum iudicium dixit Isaias: Et nunc tu domus Iacob, venite, ambulemus in lumine Domini. Parum est hoc, sed quid sequitur? Dimisit enim plebem suam, domum Israel {3}. Ipsa est domus Iacob, quae est domus Israel; qui enim Iacob, ipse est Israel. Nostis sanctas Litteras, et puto quod vobis veniat in mentem quia ipse Iacob quando vidit angelum secum luctari, tunc accepit nomen ut appellaretur Israel {4}. Unus homo est sive Iacob, sive Israel; una persona est: domus Iacob, et domus Israel, una gens, una plebs; hanc invitat, et hanc dimittit. Et nunc iam certe occidisti Christum, o domus Iacob; iam occidisti Christum, iam caput ante crucem agitasti, iam pendentem irrisisti, iam dixisti: Si filius Dei est, descendat de cruce. Iam rogavit medicus pro phreneticis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt {5}{6}. Certe iam fecisti ista omnia, et nunc crede in eum quem occidisti, bibe sanguinem quem fudisti. Et nunc tu domus Iacob, testimonio Isaiae exponere {7} cupio quod hic dixit, Quoniam iudicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Iudicasse enim intelligitur plebem suam, separando in ipsa plebe sua bonos a malis, fideles ab infidelibus, Apostolos a Iudaeis mendacibus. Hoc significavit, ut dicere coeperam, per Prophetam dicens: Iam post illa mala omnia tua, o tu domus Iacob, venite, ambulemus in luce Domini. Quare vobis dico, Venite, ambulemus in luce Domini? Ne remanendo in Iudaismo, non perveniatis ad Christum. Quare enim? Non semper ibi prophetatus est Christus? Sed nunc dimisit plebem suam, domum Israel. Veni {8} domus Iacob, quia dimisit plebem suam domum Iacob; veni domus Israel, quia dimisit plebem suam domum Israel. Quae venit, et quae dimissa est, nisi quia hoc est iudicium, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant? Iudicavit ergo Dominus plebem suam. Separavit ergo, et non ibi inveniet quos in regnum suum restituat? Plane inveniet: Et in servis suis advocabitur. Non repulit, ait Apostolus, plebem suam, quam praescivit. Et unde probat? Nam et ego Israelita sum {9}. Ergo Iudicavit Dominus plebem suam, separando bonos a malis: hoc est, Et in servis suis advocabitur. A quibus? A Gentibus. Quantae enim gentes credendo venerunt! quanti fundi, quanta loca deserta modo veniunt! Veniunt inde nescio quanti, credere volunt, dicimus eis: Quid vultis? Respondent: Nosse gloriam Dei. Credite, fratres, mirari nos et gaudere ad talem vocem rusticanorum. Veniunt nescio unde, excitati a nescio quo: quid dicam, a nescio quo? Imo scio a quo; quia, Nemo venit, inquit, ad me, nisi quem Pater attraxerit. Veniunt subito de silva, de deserto, de remotissimis et arduis montibus ad Ecclesiam, et hanc vocem habent plerique et pene omnes eorum, ut videamus vere intus docentem Deum: impletur Scriptura prophetica qua dictum est, Erunt omnes docibiles Deo {10}{11}. Quid desideratis, dicimus illis? Et illi: Videre gloriam Dei. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei {12}. Credunt, consecrantur, clericos sibi ordinari exigunt. Nonne impletur, Et in servis suis advocabitur?
23 {0} Denique post istam totam dispositionem et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et irridenda idola, quae iam irridentur a cultoribus suis: Idola Gentium argentum et aurum. Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui iudicavit plebem suam, et in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant, vel quod valde honorant dico, Idola Gentium argentum et aurum. Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum, lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per eius erogationem coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint, quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis, nonne videtis quod non videant {1}? Oculos habent, et non videbunt {2}; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt. Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.
24 {0} O homo, rides iam procul dubio quod fecisti, si a quo factus es agnovisti. De illis autem qui non agnoverunt, quid dicitur? Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in illis. Et creditis, fratres, exprimi in eis quamdam similitudinem idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiore homine eorum. Nam aures habent, et non audiunt: ad illos quippe clamat Deus, Qui habet aures audiendi, audiat {1}. Oculos habent, et non vident: habent enim oculos corporis, sed non habent oculos fidei. Denique impletur haec prophetia per omnes gentes: videte quomodo dictum sit per prophetam. Nihil allegoricum, nihil figuratum commemoro: propriam, expressam, simplicem, manifestam audite prophetiam praedictam, videte completam. Praevaluit, inquit, Dominus adversus eos; propheta dicit Sophonias. Adversus repugnantes, adversus rebellantes, et de occisione fidelium martyres facientes, sed tamen nescientes; Praevaluit Dominus adversus eos. Et quomodo praevaluit? In Ecclesia sua videmus quia praevaluit adversus eos. Volebant paucos Christianos exstinguere, occidere; sanguinem fuderunt: de sanguine occisorum tanti exsurrexerunt, a quibus illi interfectores martyrum superarentur. Tamen et modo quaerunt ubi abscondant idola sua, qui primo Christianos propter idola trucidabant. Nonne praevaluit adversus eos Dominus? Vide si facit quod sequitur, Praevaluit Dominus adversus eos. Et quid fecit? Exterminavit omnes deos Gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae Gentium {2}. Quid est hoc? Nonne praedictum erat? nonne completum est? nonne ut legitur, sic videtur? Et illi qui remanserunt, oculos habent, et non vident; nares habent, et non odorant. Non sentiunt illum odorem: Christi bonus odor sumus, sicut dicit Apostolus, in omni loco {3}. Quid prodest, quia nares habent, et non odorant tam suavem odorem Christi? Vere in illis factum est, et vere de illis dictum est, Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
25 {0} Sed quotidie credunt per miracula Christi Domini, quotidie aperiuntur oculi caecorum et aures surdorum, inspirantur nares insensatorum, dissolvuntur ora mutorum, constringuntur manus paralyticorum, corriguntur pedes claudorum, de lapidibus istis excitantur filii Abrahae {1}: quibus omnibus iam dicatur, Domus Israel, benedicite Dominum. Omnes filii Abrahae; et si de lapidibus istis suscitantur filii Abrahae, manifestum est quia illi sunt magis domus Israel, qui pertinent ad domum Israel, qui pertinent ad semen Abrahae, non carne, sed fide: Domus Israel, benedicite Dominum. Sed fac de domo illa dici, et populum Israel vocari; crediderunt inde Apostoli et millia circumcisorum. Domus Israel, benedicite Dominum; Domus Aaron, benedicite Dominum; Domus Levi, benedicite Dominum. Benedicite populi Dominum, hoc est, domus Israel generaliter; benedicite praepositi, hoc est, domus Aaron; benedicite ministri, hoc est, domus Levi. Quid de caeteris nationibus? Qui timetis Dominum, benedicite Dominum.
26 {0} Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur: Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. Ex Sion et Ierusalem. Sion Speculatio, Ierusalem Visio pacis. In qua Ierusalem nunc habitaturus est? In illa quae cecidit? Non, sed in illa matre nostra, quae est in coelis, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum {1}{2}. Nunc ergo Dominus ex Sion, quia speculamur quoad veniat {3}: nunc tamen quamdiu in spe vivimus, in Sion sumus. Finita via habitabimus in illa civitate, quae nunquam ruitura est; quia et Dominus habitat in ea, et custodit eam: quae est visio pacis aeterna Ierusalem, pacis illius, fratres mei, cui laudandae lingua non sufficit, ubi nullum hostem iam sentiemus nec in Ecclesia, nec extra Ecclesiam, nec in carne nostra, nec in cogitatione nostra. Absorbebitur mors in victoriam {4}, et vacabimus ad videndum Deum in pace aeterna, cives Ierusalem facti civitatis Dei.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.123v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXIII. Sermonis superioris continuatio. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXV.
monumenta.ch > Augustinus > 134

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik