monumenta.ch > Augustinus > 135
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVI. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXV.

1 [vers. 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Psalmus iste laudem continet Dei, et eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen eius misericordia commendatur, sine cuius commendatione apertissima nullum versum claudi voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem intuebar, non habet, in aeternum; sed, in saeculum misericordia eius; quaesisse quid potius intelligere deberemus: in graeco enim sermone scriptum est, εἰς τὸν αἰῶνα quod et in saeculum, et in aeternum interpretari potest. Sed quid illic, ut potui, disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo etiam idem ipse codex non habet, in saeculum, quod plerique habent; sed, in aeternum misericordia eius. Quod etsi post iudicium, quo in fine saeculi vivi et mortui iudicandi sunt, missis iustis in vitam aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam, non sint deinceps futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intelligi potest in aeternum futura misericordia eius, quam suis sanctis fidelibusque largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum misericordia eius indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati esse incipiant, non habebit finem, ideo in aeternum misericordia eius. Quod enim iusti erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia eius est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo in aeternum misericordia eius. Proinde, Confitemini Domino, id est, confitendo laudate Dominum; quoniam bonus. Nec pro hac confessione aliquid estis temporale sumpturi; quoniam in aeternum misericordia eius, id est, beneficium quod vobis misericorditer praestat, aeternum est. Quod autem habet, Quoniam bonus, graecus habet ἀγαθὸς: non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est, Quoniam bonus, graecus habet χρηστός. Ideo nonnulli illud interpretati sunt, Quoniam suavis est. Αγαθὸς autem non utcumque bonus, sed excellentissime bonus est.
2 [vers. 2, 3.] Deinde sequitur: Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est, Deus stelit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit: et paulo post, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum [Ioan. X, 34-36]? Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos diiudicaret. Cum enim dixisset, Deus stetit in synagoga deorum; non ait, In medio deos et homines discernit, tanquam ostendens quid intersit inter deos et homines: sed, In medio inquit, deos discernit. Deinde sequitur, Usquequo iudicatis iniquitatem [Psal. LXXXI, 1, 2, 6, 7]? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen in medio deos discernit.
3 Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus iustis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset, Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut exponendo coniunxit, Quoniam dii Gentium daemonia [Psal. XCV, 4, 5]. Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur, Dominus autem coelos fecit. Non ergo, Dii sine additamento; sed, Dii Gentium daemonia: superius tamen, Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intelligi hoc voluerit, addendo quod sequitur, Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed, Dii Gentium simulacra. Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est, Dii Gentium daemonia: ut intelligeremus sic etiam in hebraeo positum, Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine iam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino, Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra, nisi per simulacra intelligantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus, Scimus quia nihil est idolum: hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adiunxit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum [I Cor. X, 20]. Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intelligamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum [I Cor. VIII, 4-6].
4 [vers. 4.] Confiteamur ergo Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Qui fecit mirabilia magna solus. Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est, Quoniam in aeternum misericordia eius; sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est, Confitemini. Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, facienti mirabilia: quod enim nos habemus, Qui fecit mirabilia; graecus habet, facienti mirabilia [Subaud., mali.]; ubi necessario Confitemini subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent, Ei qui facit; vel, ei qui fecit; vel, ei qui firmavit: quia etiam sic facile intelligeretur Confitemini esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare, Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia eius, ideo dictum, quasi propterea ista fecerit, Quoniam in aeternum misericordia eius: cum ad eius misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut eius misericordiae fuisse intelligamus facere coelum et terram et luminaria, cum illud sit bonitatis eius qui creavit omnia bona valde [Gen. I, 31]. Creavit autem, ut essent omnia [Sap. I, 14]; hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum; confitemini ei qui facit mirabilia magna solus; confitemini ei qui fecit coelos in intellectu; confitemini ei qui firmavit terram super aquas; confitemini ei qui fecit luminaria magna solus. Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit, Quoniam in aeternum misericordia eius.
5 [vers. 5-10.] Sed quid est, Qui fecit mirabilia magna solus? an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens, Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus: ideo et hic addidit, solus. quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset, Qui fecit luminaria magna solus; quae sint eadem luminaria, secutus aperuit, Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cuius creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intelligibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.
6 Quanquam id quod ait, Qui fecit coelos in intellectu, vel, sicut alii interpretati sunt, in intelligentia, utrum coelos intelligibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intelligentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est, Omnia in Sapientia fecisti [Psal. CIII, 24], eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intelligi: ut iste sit sensus, Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu? Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intelligentia, quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?
7 Sed quid est, Qui firmavit terram super aquas? Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intelligamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est, Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram [Gen. I, 9 ] [et 10], super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria [Edd., subversa. At Mss., submersa. Alludit ad V. 10, Submerge, etc.] civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet [Sic Er. et Mss. At Lov., Sed non amaricentur.]. Sic dictus est Pharao exisse super aquam: ita enim habet graecus, quod quidam Latini habent, ad aquam [Exod. VII, 15]; sic Dominus super puteum sedebat [Ioan. IV, 6]: quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille iuxta flumen, iste iuxta puteum.
8 Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spirituales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intelligere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tanquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est, Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de Domino Iesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]; haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Iob, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim, Dixit autem homini, Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est [Iob XXVIII, 28]: non incongruenter intelligimus sapientiam in cognitione et dilectione eius quod semper est, atque incommutabiliter manet, quod Deus est. Nam et quod ait, Ecce pietas est sapientia, θεοσέβεια dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, Dei cultus dici potest. Abstinere autem a malo, quod dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae et perversae, tanquam in nocte huius saeculi, caute prudenterque versari [Philipp. II, 15]; ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens, Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror, Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod dicitur, Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum [I Cor. XII, 8-10]. Nihil enim horum est quod in huius saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte [In Donatistas.]; quod in spiritualibus donis sic intelligitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.
9 [vers. 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum. Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. In manu potenti et brachio excelso. Quid potentius, quid excelsius eo de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est [Isai. LIII, 1]? Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Dividit etiam, ut unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem. Et eduxit Israel per medium eius. Educit etiam innovatum populum suum per lavacrum regenerationis. Et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro. Celeriter interimit et peccatum suorum [Omnes Mss., de divina iracundia ignis absumpsit.] reatumque eius per Baptismum. Qui traduxit populum suum in deserto. Traducit et nos in huius saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus. Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Percutit atque occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. Seon regem Amorrhaeorum. Germen inutile vel Tentationem calentem, quod interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur Amorrhaeorum. Et Og regem Basan. Coacervantem, quod interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan: quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Dat etiam quos diabolus possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis nostris: sanguine Unigeniti sui. Qui dat escam omni carni; hoc est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium: de qua esca dicitur, Caro mea vere est esca [Ioan. VI, 56]. Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. Quod hic ait, Deo coeli, credo aliter dicere voluit quod supra iam dixerat, Deo deorum: nam quod ibi deinde subiunxit, hoc etiam hic repetivit, Confitemini Domino dominorum. Sed etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum [I Cor. VIII, 5 ] [et 6]; cui confitemur, quoniam in aeternum misericordia eius.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.128v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXIV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVI. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 135

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik