monumenta.ch > Augustinus > 136
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXV. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVII. SERMO

bke13.130r  IN PSALMUM CXXXVI. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et iustificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Ierusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Ierusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Ierusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim eius et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinabke13.130vtos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Ierusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et charitatem iustitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit, Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. Hodierna autem die decantavimus. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Videte quia in illo dictum est, Te decet hymnus, Deus, in Sion; hic autem, Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: illam Sion, ubi decet hymnus Deum.
2 Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Ierusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi huius, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque iactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intelligunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Ierusalem. Intelligit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Iesus Christus, Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit, Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis?
3 Tamen, charissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere, ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et videat illud quod amavit non esse fundamentum Ierusalem, sed fluvium Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola. O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time maiorem: potest te ipso maior fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est, potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex eius ore sperantes vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit. Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quanbke13.131rdo praesumpturus, quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.
4 Alii ergo cives sanctae Ierusalem intelligentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. Super flumina ergo Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Ierusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. In atriis ergo Ierusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina vero Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Inde oportet ut fleas, recordando Sion.
5 Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi . Quid est quod dicit, Inveni? Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tanquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: Dolores inferni invenerunt me. Quid est, Invenerunt me dolores inferni? Quid est, Tribulationem et dolorem inveni? Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris : quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicuius mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, coniux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem, si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: Gloriamur, inquit, in tribulationibus. Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima eius, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit, Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
6 In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Habent organa sua cives Ierusalem, Scripturas Dei, praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi; sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus eius suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita, ut non aliquid boni possit intelligi de salicibus; alibi autem forsitan potest. Modo ligna intelligite sterilia, nascentia super flumina Babylonis. Rigantur haec ligna de flubke13.131vminibus Babylonis, et nullum fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tanquam rigata a fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt qui non sunt in medio eius, id est, non tanta concupiscentia saeculi et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna sterilia, tanquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum fructum in eis invenimus unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem, et dicimus, Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus, tanquam fluminibus Babyloniae.
7 Et videte si non hoc sequitur Psalmus: In salicibus, inquit, in medio eius suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum: subaudis, interrogaverunt nos. Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Ierusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed iam diximus Charitati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus iam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia. Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intelligimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli eius captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Ierusalem in Iericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui obiectum est a Iudaeis et dictum, Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes? et ille obiectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: Ego, inquit, daemonium non habeo; non autem dixit, Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit. Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, iam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.
8 Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli eius, quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum? Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando conversati sumus. Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse iam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum. Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus iam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.
9 Quomodo autem diabolus intravit in cor Iudae, ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis eius in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus peiora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc ebke13.132rrant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur charitas Ierusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne iudiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eosqui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis et sequantur Dominum : dicis illi, Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tanquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: iam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam, Pro torcularibus : in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.
10 Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia iam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: Cantate nobis verba canticorum; reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Ierusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.
11 Sed quid dicturus est adhuc? Cantate nobis verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion. Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis quod interrogas. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia sancti cantici vestri, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
12 Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt, Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion, quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Ierusalem. Hoc ergo timens vide quid bke13.132v subiiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tanquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima iuratione quadam, et ait: Si oblitus tui fuero, Ierusalem; inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.
13 Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata, ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset, Iam omnia haec, inquit, implevi a iuventute mea. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tanquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta reiiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis: Quod hominibus impossibile est, facile est Deo. Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Adiungens quid debeant agere, iam tangit organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thezaurisent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt. Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est, Non superbe sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Ierusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?
14 Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Haec sunt flumina Babylonis. Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Ergo contraria sunt bke13.133r ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem. Non dixit, qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri. Nam si iam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.
15 Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio eius; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi iam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Ierusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Ierusalem hic agens in terra: Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Vehementer se constrinxit, fratres mei: Obliviscatur me dextera mea; atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si charitati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicuius commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Si oblitus ergo, inquit, tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit, Talibus qui obliviscuntur Ierusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.
16 Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera dextera. Hos Scriptura filios alienos dicit, tanquam cives non Ierusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus, Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Sequitur enim, et dicit: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis eorum. Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid ait? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde locutum est os eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quidem civis es Ierusalem, qui non oblivisceris Ierusalem, ne obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion. Beatus, inquit, populus cuius Dominus Deus ipsius. Interrogate corda vestra, fratres, si desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Ierusalem, si concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae iniuriam putas fieri manducante conviva de sinistra; quomodo non fit iniuria mensae Dei, si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est, dextrum feceris? Quid ergo? Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea.
17 Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero. Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est lingua nostra, canticum Ierusalem. Canticum dilectionis saeculi huius, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Ierusalem. Et parum est meminisse; nam et hostes meminerunt eius, volentes eam evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit iam captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris. Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam bke13.133v cum amore. Cum ergo dixisset, Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero; addidit statim, Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae. Ibi est enim summa iucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis necessitas, orietur ibi summa felicitas. Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae.
18 Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: Memento, Domine, filiorum Edom. Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur, Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem eius filius minor; et impletum est, Maior serviet minori . Maior ergo quis est, et minor quis est, et quis est maior qui serviet minori, modo intelligimus. Maior videbatur populus Iudaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo maior servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intelligatis, fratres, maiorem et minorem; maior dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritualis; quia prius est carnalis, et postea spiritualis. Habes Apostolum aperte dicentem: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est. Ibi autem supra dixerat: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale. Animalem autem cumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Ierusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, maior potestate. Ergo Esau omnes carnales, Iacob autem omnes significat spirituales: minores electi, maiores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Iacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille maior, ille minor sit, ut maior serviret minori; et appellatus est Edom. Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, sanguis dicitur. Noli mirari : ad sanguinem pertinent omnes carnales. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Iacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritualem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritualibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Ierusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? Memento, Domine, filiorum Edom. Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres maiores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos deiecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.
19 Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Ierusalem. Diem Ierusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Ierusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? Memento, inquit, Domine, noli oblivisci, filiorum Edom. Quorum? Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Ierusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis eius, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Filii Edom dicunt, Evacuate, evacuate; et Deus dicit, Servite. Cuius verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit, Quia maior serviet minori? Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.
20 Et convertit se ad illam: Filia Babylonis infelix. Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et inimicitiis tuis: Filia Babylonis infelix. Civitas ipsa dicitur Babylon et filia Babylonis: quomodo Ierusalem et filia Ierusalem, et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem dicitur bke13.134r mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia Babylonis. O filia Babylonis infelix tu! Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam. Infelix tu, beatus ille.
21 Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: Beatus, inquit, qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Iam cantavimus in illo psalmo: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi huius; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Ierusalem, et in praedestinatione Dei iam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad maiores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui iam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacium coluerunt patres nostri, vanitatem quae illis non profuit. Iam iuvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: proiiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli eius vicissim offocentur; imo parvuli eius vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non moriatur; ad petram elide: Petra autem erat Christus.
22 Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus eius, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Ierusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis maior est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et maiores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Ierusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.

bke12.155r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXV. <<<     >>> IN PSALMUM CXXXVII. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 136

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik