monumenta.ch > Augustinus > 139
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXL. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM CXXXIX. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Iusserunt domini fratres [Edd., qerebantur. At Mss., dicebantur.], et in ipsis Dominus omnium, ut istum psalmum afferam ad vos intelligendum, quantum Dominus donat. Adiuvet orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus utilis est; quia non est omnium fides [II Thess. III, 2]. Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix omnium malorum [I Tim. VI, 10], sicut radix spinarum, etiam dulcem pluviam ad punctiones convertit.
2 Quid habet psalmus iste, credo cum cantaretur, advertisse vos; quoniam conqueritur et gemit, et precem Deo fundit, inter malos constitutum corpus Christi: eius enim vox est in omni tali prophetia, tanquam illius inopis, id est egentis, nondum satiati, esurientis et sitientis iustitiam [Matth. V, 6], cui quaedam saturitas promissa in fine servatur. Interim hic nunc sitiat et esuriat, gemat et pulset et quaerat. Peregrinationis illecebris non delectetur, non putet patriam saeculum, unde ut liberetur Christus advenit: quia Christus caput nostrum esse voluit, caput scilicet cuiusdam corporis. Non enim potest dici caput, ubi corpus nullum est cui sit caput. Proinde, si caput Christus; et alicuius corporis caput est Christus. Corpus illius capitis sancta Ecclesia est, in cuius nos membris sumus, si caput nostrum diligimus. Audiamus ergo voces corporis Christi, hoc est voces nostras, si sumus in Christi corpore; quia quisquis ibi non fuerit, in eis erit inter quos illud corpus gemit. Proinde aut in illo corpore eris, ut gemas inter malos; aut non eris in illo corpore, et in eis eris inter quos malos gemit corpus, quod gemit inter malos: aut membrum Christi, aut hostis corporis Christi. Nec isti inimici et adversarii corporis Christi uno modo intelliguntur, aut uno modo agunt. Versipellis est enim qui in eis regnat, et qui eis utitur tanquam vasis suis. Caeterum multi ab illo liberantur, et in corpus Christi transeunt; et qui sint, et quot [Sic potiores Mss. At Edd.: Ergo hoc meminisse non debeo quod, etc.] futuri sint, novit ille qui illos redemit sanguine suo nescientes. Sunt autem quidam perseveraturi in malitia sua, ad Christi corpus non pertinentes; et ipsi noti ei utique, cui nihil ignotum est. Interim illi qui iam compaginati sunt cum membris eius, nondum habentes resurrectionem futuram, in qua perit omnis gemitus, et laus succedit, in qua omnis tribulatio morietur, et erit sine fine exsultatio; nondum ergo habentes hoc in re, sed tamen tenentes in spe, gemunt ex desiderio quodam, et orant se liberari ab hominibus malis, inter quos necesse est vivere et bonis: non enim separatio iam cuique tuta est. Illius enim erit separatio, qui non novit errare. Quid est, qui non novit errare? Ut nec malum traiiciat ad dexteram, nec bonum ad sinistram. Nos autem in hac vita difficile est ut nos ipsos noverimus; quanto minus debemus de quoquam praeproperam ferre sententiam? Quia si hodie malum novimus, cras qualis futurus sit ignoramus; et forte quem vehementer odimus, frater noster est, et nescimus. Securi ergo odimus in malis malitiam, et diligimus creaturam; ut quod ibi fecit Deus amemus, quod ibi fecit ipse homo, oderimus. Fecit enim Deus ipsum hominem; fecit autem homo peccatum. Dilige quod fecit Deus, oderis quod fecit homo: sic enim persequeris quod fecit homo, ut liberetur quod fecit Deus.
3 [vers. 1.] In finem, Psalmus ipsi David. Finem non intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Ergo cum audis Psalmum dicere, In finem, corda convertantur ad Christum. Tanquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti dicens, Ecce veniet [Edd.: Quisnam non cognoscit gentes subiectas imperio Romano? Quae quidem erant quando omnes Romani facti sunt. Restituimus veterem lectionem Mss. Confer hunc locum ad Enarr. Psal. 39, n. 13.]; inde dicturus sum, de Christo cantaturus. Nam et, ipsi David, non intelligo nisi ipsum qui factus est ex semine David secundum carnem [Id. I, 3]. Interim propter genus congruit nomen. Genus carnale a David; genus spirituale supra David: et non solum ante David, sed ante Abraham; nec ante Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Ergo quia ex semine David, non secundum divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem; David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia ipsi David Psalmus canitur; et corporis eius vocem audi, et esto in corpore eius. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod sequitur.
4 [vers. 2.] Exime me, Domine, ab homine maligno: non ab uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe, id est, ab ipso diabolo. Quare enim ab homine, si a diabolo? Quia et ipse in figura homo dictus est: Venit inimicus homo, et superseminavit zizania; et cum dixissent servi ad patremfamilias, Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania? Responsum est: Inimicus homo hoc fecit [Matth. XIII, 25, 27, 28]. Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut libereris: Quia non est tibi colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum [Ephes. VI, 12], id est rectores peccatorum. Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Id. V, 8]. Iam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae [Eph. II, 2]. A viro iniusto erue me. Hoc est, ab homine maligno; quod est, a viro iniusto. Malignum enim ideo dixit, quia iniustum: ne forte aliquem iniustum bonum esse putes. Sunt enim multi iniusti quasi non nocentes; non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras hominibus facientes: sed tamen inde iniusti, quia alio quodam modo luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo, quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum? Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo? Malignus est ergo omnis iniustus, et necesse est noxius sit, sive sit blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis laqueis eius fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi, amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid iam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis exquirendae? Iam vides malum hominem, quem putabas antea lenem. Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo iam furem vides, latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei, corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos; quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt. Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo, Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro iniusto libera me.
5 [vers. 3.] Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Quid enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde? Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur. Audis vocem iusti; sed non est cor iusti. Nam quid profuit hoc addere, ut diceret, Qui cogitaverunt iniustitias in corde? Ab eis me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto et manifesto, cuius iniquitas iam etiam in labiis est: ille est molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis bona portat, et in corde occultat mala: Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Tota die constituebant bella. Quid est, bella? Contra quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando labia bona loquebantur, tota die constituebant bella. Pacata audis verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim dictum est, tota die, Sine intermissione significat, id est, toto tempore.
6 [vers. 4.] Acuerunt linguas suas sicut serpentes. Si adhuc quaeris hominem, aspice similitudinem. In serpente maxime astutia est et dolus nocendi; propterea etiam serpit. Non enim vel pedes habet, ut eius vestigia cum venit audiantur. In eius itinere velut lenis est tractus, sed non est rectus. Ita ergo repunt et serpunt ad nocendum, habentes occultum venenum et sub leni contactu. Et ideo sequitur: Venenum aspidum sub labiis eorum. Ecce est illud sub labiis; ut aliud sub labiis, aliud in labiis advertamus. Quos etiam aperte manifestat alio loco, ubi dicit, Qui loquuntur pacem cum proximo suo; mala autem in cordibus suis [Psal. XXVII, 3].
7 [vers. 5.] Conserva me, Domine, de manu peccatoris; ab hominibus iniustis erue me. Ipsi sunt, noti sunt [Ita sex Mss. Alii cum Edd., probabilitate.]: non hic opus est intelligere, sed agere; orare opus est, non quaerere qui sint. Sed quomodo ores adversus huiusmodi homines, aperit tibi in consequenti. Multi enim adversus malos imperite orant. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Adhuc potest carnaliter accipi. Habet quisque inimicum; in negotio cogitat ei fraudem facere, et ei auferre pecuniam, qui versatur in communi negotio: habet quisque inimicum vicinum, et cogitat malum ingerere domui eius, aliquid de re ipsius minuere; et utique dolo cogitat, fraude cogitat, machinamentis diaboli haec ipsa gestit implere; nemo dubitat. Sed tamen non propter ista isti cavendi sunt, sed ne insidiando tibi adducant te ad se; id est, a corpore Christi separent te, et faciant de corpore suo. Sicut enim bonorum caput Christus est, sic illorum caput diabolus. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Quid est, supplantare gressus meos? Non quasi ut erres in negotio quod cum illo habes, et decipiat te in causa quae tibi communis est in foro cum illo. Supplantavit gressus tuos, si te impedierit in via Dei, ut illud quod rectum intendebas, titubet, aut labatur a via, aut cadat in via, aut recedat de via, aut remaneat in via, aut retro revertatur unde venerat. Quidquid tibi tale fecerit, supplantavit te, decepit te. Contra huiusmodi insidias ora, ne perdas coeleste patrimonium, ne amittas Christum cohaeredem, quia victurus es in aeternum cum eo qui te fecit haeredem. Non enim talis te fecit haeredem, cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas.
8 [vers. 6.] Absconderunt superbi muscipulam mihi. Totum corpus diaboli explicavit breviter, cum ait, superbi. Inde est quod et iustos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nihil illis tam noxium est, quam confiteri peccata. Ipsi sunt qui cum sint falsi iusti, necesse est ut invideant veris iustis. Nemo enim invidet alteri in eo quod non vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet, quia dives es; aut dives vult esse ut tibi invideat, aut putari vult dives: alius tibi invidet, quia clarus es et nobilis; aut hoc esse affectat, aut hoc se putari cupit. Et sic omnia quae videntur bona in hoc saeculo et putantur; quod quisque vult habere, et in quo vult excellere, vel cuius rei famam captat, in eo tibi invidet. Isti autem qui falsi iusti sunt, videri volunt iusti, cum non sint; et necesse est ut quem viderint verum iustum, invideant illi, et hoc cum illo agant, quomodo amittat unde gloriatur. Inde veniunt omnes seductiones et supplantationes. Hoc prior ipse diabolus voluit, qui cadens stanti homini invidit: et quia ipse amisit regnum coelorum, hominem illuc pervenire noluit [Gen. III], et non vult; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ipse deiectus est. Quia ergo superbus est ipse, et ideo invidus quia superbus, omne corpus ipsius talium corpus est. Sed nos oremus contra illum, qui corrigi non potest, et pro ipsis qui possunt, ut dicamus homini iniusto: Quare invides iusto, o homo iniuste? Quia vis videri iustus? Cito fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto iustus [Sic Mss. At Edd., vivendoque semper commemorat.]: ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles esse, eris et tu, et amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui senatori nobili, non esset in potestate tua ut nobilis tu esses et clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres; si invideres forti et valido, nunquam tibi vires dares: si invides iusto, res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. Non enim empturus es quod tu non es et alius est; gratis constat, cito constat: Pax in terra hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14].
9 Illi autem superbi absconderunt muscipulam: quaesierunt supplantare gressus meos [Tres melioris notae Mss., a vivente.]. Et quid fecerunt? Et restes extenderunt muscipulas pedibus meis. Quas restes? Notum est hoc verbum in Scripturis, et invenimus alibi quid significent restes. Dominus flagellum de resticulis fecit, unde expulit eos de templo, qui ibi male versabantur [Ioan. II, 15]; et significavit nobis quomodo intelligamus restes: quia, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22], dicit alia Scriptura; et aperte Isaias, Vae iis qui trahunt peccata sicut restem longam [Isai. V, 18]! Quare autem dicitur restis? Quia omnis peccator perseverans in peccatis suis, addit peccata peccatis; et cum deberet accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicat quod confessione posset auferri, et plerumque aliis peccatis vult munitus esse propter illa quae commisit. Fecit adulterium, et ne occidatur, parat homicidium; addit peccato peccatum. Rursum si ei contigerit facere homicidium, iam qui unum crimen timebat, duo timet: et utique cum videat se plura timere, quam antea timebat, non cogitat minuere quod fecit, sed addere quod nondum fecit; quaerit forte et maleficium. Tria ecce habet. Inde iam quis cogitet? quis finiat restem peccatorum? Et optime dicitur restis: ut enim torqueatur restis, additur; et non adduntur recta fila, sed torta. Pravitas sibi connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit; sed addere, producere, in longum protendere: ut habeat in fine unde illi ligentur manus et pedes, et proiiciatur in tenebras exteriores [Matth. XXII, 13]. Haec autem peccata sua tendunt iustis, quando eis suadent facere mala quae ipsi faciunt. Ideo dixit, Restes extenderunt muscipulas pedibus meis; id est, de peccatis suis me deiicere voluerunt. Et ubi hoc? Iuxta semitas scandalum posuerunt mihi: non in semitis, sed iuxta semitas. Semitae tuae, praecepta Dei sunt. Illi scandala iuxta semitas posuerunt; tu, noli recedere a semitis, et non irrues in scandala. Nec volo dicas: Et prohiberet illos Deus ponere mihi scandala iuxta semitas, et non ibi ponerent. Imo permisit Deus ponere scandala illos iuxta semitas, et tu non recedas a semitis. Iuxta semitas scandala posuerunt mihi.
10 [vers. 7.] Et quid restat? quod remedium inter tanta mala, in istis tentationibus, in istis periculis? Dixi Domino, Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei; tu et Deus, et meus es. Dixi Domino, Deus meus es tu. Magna vox orationis; movet fiduciam. Numquid illorum non est Deus? Cuius enim non est Deus, qui est verus Deus? Sed tamen proprie eorum est, qui eo fruuntur, qui ei serviunt, qui libenter sub ipso sunt. Nam et mali quamvis inviti, sub ipso sunt. Illi appellant Deum, a quo coronentur; sub illo illi fugiunt, a quo damnentur. Et iniquus qui non vult habere Dominum Deum suum, quo fugiet Deum omnium? Bonum est illi ergo ut convertatur ad Deum omnium, faciatque illum conversione suum; et positus inter tales peccatores, seductores, hypocritas, superbos, dicat ad Deum, quem sui conversione sibi fecit Deum suum: Dixi Domino, Deus meus es tu. Percipe auribus, Domine, vocem deprecationis meae. Simplex quidem sententia est, et facilis ad intelligendum: sed tamen delectat forte cogitare quare non dixerit, Percipe auribus deprecationem meam; sed velut evidentius exprimens affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae, vitam deprecationis meae, animam deprecationis meae, non quod sonat in verbis meis, sed unde vivunt verba mea. Caeteri enim strepitus sine anima, soni dici possunt, voces non possunt: vox proprie animatorum est, vivorum est. Quam multi autem deprecantur Deum, et non sentiunt Deum, nec bene cogitant de Deo? Sonum deprecationis habere possunt, vocem non possunt; quia vita ibi non est. Huius qui vivebat, quia Deum suum intelligebat, et a quo liberaretur videbat, et a quibus liberaretur sentiebat, ipsa erat vox deprecationis eius.
11 [vers. 8.] Ipsam commendans auribus Dei dicat, Domine, Domine. Tu Domine, Domine, id est, tu verissime Domine, non quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed qualis Dominus qui emit sanguine. Domine, Domine, virtus salutis meae: id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, virtus salutis meae? Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis diaboli, de superbis invidentibus iustis, inter quales necesse est vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: Abundabit iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed adiunxit statim solatium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12, 13]. Attendit iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Extendit se perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae [Edd., renuntiat alicui. At Mss., ad aliquem.], a quo illi iussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut perveniam ad salutem. Domine, Domine, virtus salutis meae. Et unde spero quia tu es virtus salutis meae? Obumbrasti super caput meum in die belli. Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 23-25]. Igitur laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia iam coeperat aestuare et arescere, tanquam umbram invenit, sub qua viveret: Obrumbrasti super caput meum in die belli; id est, in aestu, ne fatigarer, ne arescerem.
12 [vers. 9.] Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori. Ecce quo mihi valebit umbraculum tuum, ut aestum non patiar a meipso. Et quid mihi peccator faceret ille, quantumlibet saeviret? Saevierunt enim in martyres iniqui; traxerunt eos, catenis ligaverunt, carceribus incluserunt, gladio ferierunt, bestiis subrexerunt [Mss., conversione.], ignibus consumpserunt: haec omnia fecerunt; sed non eos tradidit Deus peccatoribus, quia non sunt traditi a desiderio suo. Illud ergo ora, quantum potes, ut a desiderio tuo non te tradat Deus peccatori. Tu enim desiderio tuo locum diabolo das. Ecce enim diabolus proposuit lucrum, et invitavit ad fraudem: lucrum habere non potes, nisi fraudem feceris. Sed lucrum esca est, fraus laqueus. Sic attende escam, ut videas et laqueum: quia lucrum non potes adipisci, nisi fraudem feceris; fraudem autem si feceris, capieris. Non ideo dico, capieris, quia invenieris: aliquando enim non invenieris, sed ab hominibus; numquid a Deo [Aliquanto post Enarrationem superioris Psalmi habitus, ex n. 11.]? Capieris, et traheris, et occideris. Omnis enim qui talia facit, perimit seipsum. Ibi est ergo esca, ibi est et laqueus; frena desiderium, et non cades in laqueum: si autem vicerit te desiderium escae, mittit tibi collum in laqueum, et capiet te auceps animarum. Ne tradas me a desiderio meo peccatori. Inde inumbratur in die belli. Desiderium enim aestus facit; umbraculum autem Domini temperat desiderium, ut possimus refrenare quo rapiebamur, ut non ita exaestuemus, ut ad laqueum perducamur. Cogitaverunt adversum me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. Habes alio loco: Qui me premunt exsultabunt si motus fuero [Psal. XII, 5]. Tales sunt et isti, quia talis est et ipse diabolus. Quando seduxerit hominem, gaudet, triumphat de illo; exaltatur ipse, quia ille humiliatus est. Quare autem ille humiliatus est? Quia male exaltatus fuit: et ille qui de illo triumphat, humiliabitur. Tales sunt enim omnes qui gaudent de malo; videntur sibi ad tempus gloriari, superbire, cervicem erigere. Non vos delectet exaltatio [Sic aliquot Mss. Quidam vero, in iisdem. At Edd., in idem.] eorum; escam habent in faucibus et hamum: ibi est quo delectantur, ibi est quo trahuntur. Ne derelinquas me, ne forte exaltentur: id est, non de me triumphent, non de me gaudeant.
13 [vers. 10.] Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos. Me, inquit, umbra alarum tuarum teget: obumbrasti enim mihi in die belli. Ipsos quid teget? Caput circuitus eorum: ipsa est superbia. Quid est, circuitus ipsorum? Ut circumeant, et non stent; in gyrum cant erroris, ubi iter est sine fine. Qui enim in longum it, alicunde incipit, alicubi finit: qui in gyrum it, nusquam finit. Ipse est labor impiorum, qui demonstratur in alio psalmo evidentius: In circuitu impii ambulant [Psal. XI, 9]. Sed circuitus eorum caput, superbia est; quia initium omnis peccati superbia [Eccli. X, 15]. Unde autem superbia labor labiorum ipsorum? Omnis enim superbus fictus est, omnis fictus mendax. Laborant homines loqui mendacium: nam veritatem tota facilitate loquerentur. Ille enim laborat qui fingit quod dicit. Nam qui verum vult dicere, non laborat: ipsa enim veritas sine labore loquitur. De homine ergo hoc dixit Deo: Me proteget umbraculum tuum; ipsos teget mendacium ipsorum: sed ipsum mendacium ipsorum, labor est labiorum ipsorum. Ecce parturivit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem [Psal. VII, 15]. In omni enim opere malo labor est, et omne opus malum cogitatum, mendacium ducem habet. Non enim est veritas, nisi in opere bono. Et propterea quia omnes laborant in mendacio, Veritas quid clamavit? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI, 28]. Ipsa est vox clamans ad laborantes in alio psalmo: Filii hominum usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium [Psal. IV, 3]? Aperte audi alio loco laborem in mendacio: Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt [Ierem. IX, 5]. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos.
14 [vers. 11.] Decident supra eos carbones ignis in terra, et deiicies eos. Quid est, in terra? Hic, adhuc in hac vita; hic supra illos decident carbones ignis, et deiicies eos. Qui sunt carbones ignis? Novimus istos carbones. An alii sunt isti, et alii illi de quibus dicturi sumus? Istos enim video ad poenam valere; illos autem quos commemoraturus sum, ad salutem. Dictum est enim de quibusdam carbonibus, cum homo peteret adversum linguam subdolam auxilium: Quid detur tibi, aut quid adiicietur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis [Psal. CXIX, 3, 4]: id est, verba Dei cor transfigentia, et vetustatem perimentia, amoremque gignentia; et exempla hominum qui mortui erant et revixerunt, et nigri erant, et fulgentes effecti sunt. Carbones enim tenebrae sunt; color indicat. Sed cum ad eos accesserit flamma charitatis, et ex mortuis revixerint, audiant ab Apostolo: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Ipsi sunt carbones, fratres, quos intuemur, quando volumus mutare vitam transfixi sagitta Dei, et impediunt nos malae linguae hominum, de qualibus hic modo querebatur; et volunt seducere a via veritatis, potiusque inducere ad errores suos, et dicere nobis quia si professi fuerimus, non implebimus. Attendimus carbones illos. Qui erat heri ebriosus, hodie sobrius est; qui erat heri adulter, hodie castus est; qui erat heri raptor, hodie largitor: omnes isti carbones ignis sunt. Accedunt exempla carbonum ad vulnus sagittarum (non enim timeam dicere vulnus, cum clamet ipsa sponsa: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II, 5, ]sec. LXX]), et fit ibi vastatio feni; propter quod et dicuntur carbones vastatorii. Vastatur fenum, sed purgatur aurum; et mutat homo ex morte vitam, et incipit esse etiam ipse carbo flagrans: qualis carbo erat Apostolus, qui prius fuit persecutor et blasphemus et iniuriosus, niger et exstinctus; misericordiam vero consecutus [I Tim. I, 13], accensus est de coelo: vox Christi accendit illum; periit in eo tota nigritudo, coepit fervens spiritu quo accendebatur, accendere. Tales ergo et hic intellecturi sumus carbones ignis, qui cadunt super istos malos, et deiiciunt illos? Plane non prohibemur hunc habere intellectum. Video hic nobis elucescere non improbabilem et irreprehensibilem sententiam: intelligo illos carbones cadere super istos, ut deiiciantur. In alios enim veniunt, ut accendantur; in alios, ut deiiciantur: ipse enim carbo dicebat, Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam sumus odor vitae in vitam [II Cor. II, 16]. Vident enim iustos flammantes spiritu, candentes luce, et eis invidendo cadunt; hoc est quod supervenient illis carbones ignis in terra, et deiicientur. Quid est, in terra? Adhuc hic sunt in hac vita; excepta illa poena quae servatur impiis, carbones isti illos deiiciunt, antequam veniat ignis aeternus: Decident super eos carbones ignis in terra, et deiicient eos. In miseriis non subsistent. Venit illis miseria et non tolerant: iustus autem subsistit; quomodo ille subsistit, qui dicit, Sed etiam gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 3-5]. At vero super illos cum ceciderit aliqua pressura, aliqua miseria, non subsistunt; cadunt. Quando enim tales patiuntur huiusmodi pressuras, non valent tolerare, decidunt in iniquitates malas; quia traduntur a desiderio suo peccatori.
15 [vers. 12.] Vir linguosus non dirigetur super terram. Vir linguosus amat mendacia. Quid enim illi est voluptas, nisi loqui? Non enim attendit quid loquatur, dum loquatur [Sic Regius Ms. Alii cum Edd., natus est.]. Non potest fieri ut iste dirigatur. Qualis ergo esse debet servus Dei, accensus illis carbonibus, et ipse carbo salutaris effectus? qualis esse debet? Ut magis optet audire quam dicere, sicut scriptum est, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum [Iacobi I, 19]: et, si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem loquendi, et dicendi [Sic Mss. At Edd., in eius gratiam et doctrinam.], et docendi. Ecce enim dico Charitati vestrae: fratres mei, loquimur nos modo ad vos, ut aliquid doceamus vos: quanto melius; omnes sciremus, et nemo doceret alterum; ut non esset alius loquens, alius audiens, sed omnes audientes unum illum cui dicitur, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam [Psal. L, 10]? Unde et ille Ioannes, non tam gaudebat quia praedicabat, et quia loquebatur; sed gaudebat quia audiebat: ait enim, Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi [Ioan. III, 29]. Itaque, fratres, cito dixerim Charitati vestrae, ubi unusquisque probet se: non ut non loquatur [Sic Mss. At Edd., expurges.], sed ut de illo locutionis officium exigat; gaudium autem taciturnitatis habeat in voluntate, vocem doctrinae in necessitate. Quando enim opus est voce doctrinae? Quando pateris imperitum, quando pateris indoctum. Si semper te delectat docere, semper vis habere imperitum quem doceas: si autem benevolus es, et vis omnes doctos esse, non vis semper habere quos doceas; et non erit in voluntate exercitatio vel probatio doctrinae tuae, sed in necessitate. Gaudium tibi sit in auditione Dei, necessitas tibi sit in locutione tua; et non eris vir linguosus, ne non dirigaris. Quare vis loqui, audire non vis? Semper foras exis, intro redire detrectas. Qui enim te docet, intus est: quando tu doces, tanquam foras exis ad eos qui foris sunt. Ab interiore enim audimus veritatem, et ad eos qui foris a nostro corde sunt, loquimur. Quod enim dicimur eos in corde habere de quibus cogitamus, secundum quamdam imaginem dicimur, quam de illis habemus impressam. Nam si omnino intus ipsi essent, scirent utique quid in corde nostro esset; atque ita ut eis loqueremur, opus non esset. Si autem hoc te delectat quod foris agis; vide ne tumescas foris, et non possis redire per angustam [In Edd. deest hic, ut non exaudias: quod repetitur in Mss.], et non possit tibi dicere Deus tuus, Intra in gaudium Domini tui: sed dicat tibi, quia forinsecus erat quod amasti, Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores [Matth. XXII, 13]. Ubi enim ostendit malum esse mitti exterius, ibi ostendit bonum esse intrare interius. Nam servo bono quid dixit? Intra in gaudium Domini tui. Malo autem servo, Proiicite illum in tenebras exteriores [Id. XXV, 21, 23, 30]. Non ergo amemus magis exteriora, sed interiora: de interioribus gaudeamus; in exterioribus autem necessitatem habeamus, non voluntatem [Gatian. liber, erigens.]. Vir linguosus non dirigetur super terram.
16 Virum iniustum mala venabuntur in interitum. Veniunt mala, et non subsistit; ideo dixit, Venabuntur in interitum. Multis enim bonis, multis iustis evenerunt mala; et tanquam invenerunt eos mala. Nam ideo dixit, Venabuntur, quia unusquisque abscondere se vult a malo: sed cum invenitur a malo, quasi factus est in venationem. Numquid autem soli mali fugiunt a malis, quando quaeruntur a malis? Nonne et bonis dictum est: Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam [Id. X, 23]? Ergo quando mali persequebantur bonos, id est martyres nostros, cum eos comprehenderunt, venati sunt eos; sed non ad interitum. Pressa est enim caro, coronata est anima; et eiecta est anima de carne, nec carni aliquid factum est quod obesset in posterum. Incensa sit caro, percussa sit caro, laniata sit caro; numquid ideo subtracta est Creatori, quia data est in manus persecutoris? Ille qui creavit ex eo quod non erat, non reparabit melius quam erat? Ergo quandocumque capti sunt iusti, venati sunt illos quidem mali, sed non ad interitum. At vero illi qui non dirigentur et linguosi sunt, mala eos venabuntur ad interitum. Quare? Quia in miseriis non subsistent.
17 [vers. 13.] Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est, abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus dicitur, Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis; petite, et dabitur vobis [Matth. VII, 7]: ille egens est, de quo dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Id. V, 6]. Gemunt inter scandala malorum, ipsi precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine maligno liberentur, et de manibus iniustorum eruantur. Ipsi ergo sunt quorum causam Dominus non negliget: et si modo pressuras patiuntur, apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim hic constitutis dicitur, Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Ergo pauperes sumus, abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus qui de coelo descendit [Ioan. VI, 41]; et qui in via reficit nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur: nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Certus erat iste quoniam faciet Dominus iudicium egentis, et causam pauperum. Ostendet iniquis quomodo diligit iustos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos. Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit, per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.
18 [vers. 14.] Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quando ages causam ipsorum, et quando facies iudicium ipsorum, tuo nomini confitebuntur: meritis suis nihil tribuent, non tribuent totum nisi misericordiae tuae. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quia confitebuntur nomini tuo, ut quantumcumque iusti fuerint, nihil sibi assumant de suo, nihil sibi tribuant de suo; quid fiet, ut dirigant cor? Quia quando ad se flectunt, torquent cor; quando autem in Dominum intendunt, dirigunt cor. Et ubi erit voluptas, ubi requies, ubi gaudium, ubi beatitudo? Numquid in se? Non; sed in quo sunt lux. Nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8], dixit. Ideo vide quid sequitur, vide quo concludit: Inhabitabunt recti cum vultu tuo. Male enim illis fuit in vultu suo; bene illis erit cum vultu tuo. Quando vultum suum amaverunt, in sudore vultus sui panem manducaverunt [Gen. III, 19]. Redeant, et deterso sudore, finitis laboribus, pereunte gemitu, veniet illis facies tua abundans sufficientia. Nihil quaerent amplius, quia melius non habent; amplius non te deserent, nec deserentur a te [Edd., moriantur mali. Mss. vero, alii: ubi Donatistarum pseudomartyres notari videntur.]. Etenim post resurrectionem de Domino quid dictum est? Adimplebis me laetitia cum vultu tuo [Psal. XV, 11]. Sine vultu suo non nobis daret laetitiam. Ad hoc purgamus vultum nostrum, ut gaudeamus ad vultum ipsius. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]; quia inhabitabunt recti cum vultu tuo. Putamusne cum vultu Patris, et non cum vultu Filii? an cum vultu Filii, et non cum vultu Patris? an unus quodammodo vultus Patris et Filii et Spiritus sancti? Videamus si non nobis ipse Filius promittit vultum suum, unde nos laetos faciet. Modo hoc capitulum in Evangelio, quod huic psalmo attestaretur, Dominus Deus inspiravit ut legeretur. Ait enim ipse Dominus, Qui audit praecepta mea, et custodit ea, ipse est qui diligit me: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum [Ioan. XIV, 21]. Quale promisit praemium, dilectissimi? Numquid eum non videbant, quibus se ostendere promittebat? nonne ante illos erat? nonne facies carnis illius adiacebat oculis eorum? Quid est quod volebat ostendere videntibus se? Sed quia talem videbant discipuli, qualem crucifixerunt Iudaei; erat autem Deus in carne illa occultus; hominem autem possent videre homines, Deum vero non possent, quamvis in homine; quia Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]; dedit formam hominis, et piis et impiis; servavit formam Dei mundatis et piis, ut iucundemur in illo, et bene nobis in aeternum sit cum vultu ipsius.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXXXVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXL. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 139