monumenta.ch > Augustinus > 143
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLIV. SERMO

bke13.157v  IN PSALMUM CXLIII. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum: Ipsi David ad Goliam. Praelium hoc factum tempore patrum nostrorum, de Scripturis sanctis recolit mecum Charitas vestra. Cum enim adversus populum Dei alienigenae dimicarent, provocavit unus unum, Golias David: in quo certamine voluntas Dei pro cuiusque partis victoria probaretur. Sed quid de victoria satagimus, quando provocantem provocatumque cernamus? Provocavit impietas pietatem, provocavit superbia humilitatem, postremo provocavit diabolus Christum. Quid miramini diabolum victum? Ille erat grandis statura corporis; iste autem statura parvus, fide magnus. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem, et parvam, ut diximus, staturam corporis, portare non valuit. Abiecit onerantia, non adiuvantia: accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus corporaliter, nomine autem Dei spiritualiter, processit, et vicit. Hoc quidem ille David: sed mysteria perscrutemur. Proposueramus enim titulum istum brevem numero verborum, sed gravem pondere mysteriorum. Veniat in mentem apostolica illa sententia, Omnia haec in figura contingebant in illis; ne impudenter videamur quaerere aliquid absconditum, ubi possit dici totum sine mysterii profunditate simpliciter dictum. Habemus ergo auctoritatem facientem nos intentos ad quaerendum, vigiles ad investigandum, devotos ad audiendum, bke13.158r fideles ad credendum, impigros ad faciendum. In David Christus: sed sicut soletis intelligere eruditi in schola eius, Christus caput et corpus. Non ergo sic audiatis aliquid ex persona Christi, quasi ad vos non pertineat, qui estis membra Christi. Hoc tanquam fundamento posito, videte quae sequantur.
2 Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio, et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque generibus. Haec David noster tanquam arma prementia, non adiuvantia, posuit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset iustitia. Utquid ergo Lex? Sequitur: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit: arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis, sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit, quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus, et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et proposita intelligamus: non ut abiiciamus Legem Dei, sed ut sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Iesu Christi, capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo crucifixo etiam velum templi conscissum est. Denique arma ille posuit, tanquam onera sacramentorum Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tanquam in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Quid fecit David, ut Lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim Legis charitas. Et unde ista charitas? Vide si non ex gratia. Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quia ergo gratia fecit impleri Legem, significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur Lex in libris quinque, coniungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se iactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, iecit, inimicum in fronte percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. Plenitudo enim Legis, ut paulo ante commemoravimus, charitas: et Apostolus ait, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo percusso atque deiecto, gladium eius abstulit, et inde caput illi abscidit. Et hoc fecit noster David, deiecit diabolum de suis: quando autem credunt magni eius, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.
3 Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, digitos meos ad bellum. Vox nostra est, si corpus Christi nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos? Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus divisionem operationis, et tamen radicem unitatis. Vide illam gratiam: dicit Apostolus, 'Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii genera linguarum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dibke13.158vvidens propria unicuique prout vult'. Alii illud, alii hoc; divisiones sunt operationis: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus; radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.
4 Iam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod commemorat Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias; non adversus ipsos pugnatis: sed adversus principes et potestates et rectores mundi. Et ne intelligeres mundi, coeli et terrae, ostendit quid diceret: Tenebrarum, inquit, harum. Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia, Et mundus per eum factus est: sed mundi qui eum non cognovit; quia, Et mundus eum non cognovit. Hae tenebrae non sunt natura, sed voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et veraciter cantat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas : et, Apud te, inquit, fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen; non in lumine nostro, sed in lumine tuo. Nam et oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium, diabolum et angelos eius, rectores gladii eius de quo pugnat diabolus adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur; ita cum credunt ipsi infideles, dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Pugnastis de manu Goliae, iam in manu Christi tollite caput Goliae.
5 Hoc unum praelium: alterum autem unicuique in seipso. Modo genus hoc belli ex apostolica Epistola legebatur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Et hoc grave bellum, et quod est molestius, internum. In quo bello si sit quisque victor, illos quos non videt inimicos, continuo superabit. Non enim tentat diabolus vel angeli eius, nisi quod in te carnale dominatur. Nam quomodo vincimus illos hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus? Cum his confligimus, et illos percutimus. In amore pecuniae dominatur avaritia: dominanti tibi avaritiae diabolus forinsecus lucrum cum fraude proponit. Plerumque enim ad lucrum non pervenis, nisi fraudem feceris. Proponit ergo ille forinsecus avaritiae tuae quam intus non vicisti, quam non domuisti, quam non tibi subiecisti; proponit tanquam, athletae suo malus agonotheta fraudem et lucrum, opus et praemium: Fac, et tolle. Tu autem si calcas avaritiam, si tibi interius non dominatur, quam sentiens vincis; nam diabolum insidiantem non sentis: si ergo edomuisti avaritiam, attendis alterum proponentem opus et praemium. Quid ille proposuit? Fraudem et lucrum. Quid iste proponit? Innocentiam et coronam. Fac et tolle, et ille dicit, et iste. Iam tu praelatior interior, si non es victus avaritia, sed victor avaritiae; illum attendis, hunc vincis. Discernis enim utrumque, et dicis: Hic video opus et praemium, illic autem escam et laqueum. Neque enim aliquid dicis in te, quod non pertineat ad te. Etenim ex peccato divisus es adversum te. Trahis concupiscentiae propaginem et traducem mortis: habes contra quod pugnes in te, habes quod expugnes in te. Sed habes quem invoces, ut pugnantem adiuvet te, et vincentem coronet te, qui non existentem fecit te.
6 Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile, si non intelligo, ipse ostendit. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quomodo me iubes vincere, cum ille dicat, Ut non ea quae vultis, faciatis? Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis pastoralis, lapidem de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis, pugnante carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te praesumis, admonendus es, ne frustra audieris, Exsultate Deo adiutori nostro. Si enim per te impleres totum, non esset necessarius adiutor. Rursus, si tu ipse tua voluntate nihil ageres, non vocaretur adiutor: adiutor enim aliquid agentem adiuvat. Denique cum dixisset, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis; et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te, continuo misit ad adiutorem: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege. Qui enim sub lege est, non implet lebke13.159rgem, sed premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu duceris, vide quis te adiuvabit, ut impleas quod velis. Adiutor tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et digitos tuos ad bellum. Manifesta enim sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria, veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim confligis, aliud est opus; cum vincis, aliud opus est; cum pacem et requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis, advertite. Suggeritur aliquod lucrum, delectat; habet fraudem, sed magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc suadetur, adhuc instatur, adhuc deliberatur ergo qui pugnat, periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit iustitiam, ut fraudem faceret; victus est: contempsit lucrum, ut iustitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti metuo, victori congaudeo. Sed etiam ille qui vicit, numquid omnino egit in se, ut prorsus eum pecunia non attentet, aut nihil in eo excitet delectationis, quamvis superabilis, quamvis contemptibilis, quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare dignetur? Inest tamen aliqua delectationis titillatio. Ista titillatio, et ille hostis iam nec pugnat, nec regnat: inest tamen, et quasi moratur in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum in victoriam, sed postea: modo autem, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non regnat peccatum: spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Ibi iam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum cedet in pace. Non enim contraria natura contra aliam naturam pugnat, sed tanquam in domo maritus et uxor. Si adversus se dissentiant, molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti subiiciatur, pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex homine facta mulier viro. Caro tua, coniux tua, famula tua: quodlibet deputa, opus est ut subiicias; et si pugnas, ut prosit pugna. Hoc enim expedit, inferius subiici superiori; ut et ille qui sibi subiici vult quod est inferius se, subiiciatur superiori se. Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid iustius? quid pulchrius? Tu maiori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem commendamus. Tibi caro et tu Deo; sed, Tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam efficies ut Tibi caro. Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris dicere haec verba, Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum? Praeliari vis indoctus, damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te et adiuvante praelieris, et dicas, Qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum.
7 Et cum praeliaris, quia dum praeliaris, periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus. Misericordia mea. Non vincar. Quid est hoc, Misericordia mea? Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an, Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad iudicium, et non potest falsa obiicere, quia non est apud quem. Si enim apud hominem iudicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem iudicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut ad peccatum seducat, ut habeat vera quae obiiciat. Et ubi forte aliquibus eius fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et pietatis. Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus illi qui videt: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; aut noli dimittere, si non dimittimus. Quod etsi non dixeris, Noli dimittere, si non dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit, ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem? Da. Uno loco positum est in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne charitas? Et unde charitas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus, et opera misericordiae habere non possemus, nisi charitatem haberemus; charitas bke13.159v autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum acciperemus : ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros ad bellum; illi recte dicimus, Misericordia mea, a quo habemus etiam ut misericordes simus. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.
8 Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Sine misericordia iudicabitur qui misericordiam non fecit antequam iudicaretur. Quid deinde? quid sequitur? Superexaltat autem misericordia iudicio . Quid est hoc, fratres, Superexaltat misericordia iudicio? Superponitur misericordia iudicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in iudicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. Superexaltat enim misericordia iudicio. Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, iniustus est Deus? Absit. Et ibi iustus est: non ei tollit misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam. Vide enim si non iustus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non iustus est: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Ad hoc enim, In qua mensura: non enim mensura eiusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura, Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.
9 Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus. Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum absorpta fuerit mors in victoriam; quando resuscitatum mortale hoc corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat qualitatem. 'Mortui,' inquit, 'in Christo, resurgent primi: deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus'. Ibi absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac nobis praeliantibus dicitur: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. In praelio estis, in contentione confligitis; et tamen quamdam requiem desideratis. Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita, ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit? Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum. Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut dones, quando adhuc rapis? Declina a malo, et fac bonum. Non sub te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. Declina a malo, et fac bonum. Qua mercede? Nam modo pugnas. Quaere pacem, et sequere eam. Disce, dic, Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus. Susceptor, ne cadam; erutor, ne haeream; protector, ne feriar. Protector meus, et in ipso speravi. In his omnibus, in toto labore meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso speravi. Qui subdit populum meum sub me. Ecce caput nostrum loquitur nobiscum.
10 Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei? Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum? Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ci? Cui, quis innotuisti Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi. Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia, Panem Angelorum manducavit homo. Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?
11 Homo vanitati similis factus est; et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. Homo vanitati similis factus est. Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. Implevit enim Deus terram, sicut bke13.160r scriptum est, bonis suis. Quid est, suis? Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est, Ego sum qui sum; totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tanquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Iacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur. Ergo, Homo vanitati similis factus est. Peccando vanitati similis factus est. Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, vanitati similis factus est. Pro iniquitate enim erudisti hominem, dixit in alio psalmo, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Inde et hoc, Homo vanitati similis factus est. Ibi quid ait, Ecce veteres posuisti dies meos. Hic quid ait? Dies eius sicut umbra praetereunt. Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim huius vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram : unde dicitur, Tota die contristatus ambulabam. Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? Manibus meis nocte coram eo. Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Ipse dies praemium nostrum ibi est. Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor. Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: Manibus meis, inquit, Deum exquisivi nocte coram eo. Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi; ideo, coram eo. Intus habeas misericordiam, charitatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. Manibus meis, operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tanquam umbra transeunt: et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.
12 Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adiutorium Dei: Inclina coelos tuos, et descende. Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim coeli enarrant gloriam Dei: et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Quid hoc facitis? Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos. Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Iesu Christi, humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. Inclina ergo coelos tuos, et descende. Factum est. Tange montes, et fumigabunt: montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: Tange, inquit, tange istos montes; de gratia tua da istis montibus: et fumigabunt; quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humiliatorum superborum. Tange montes, et fumigabunt. Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt, Tu magnus, Domine; dicturi sunt et montes, Tu solus altissimus super omnem terram.
13 Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius . Convenerunt, conspiraverunt. Corusca coruscationes, et disperges eos. Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. Corusca coruscationes, et disperges eos. Iam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cuius nomen tantum valet? Cum dicunt, Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. Emitbke13.160vte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae; praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant iam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: Quoniam vulnerata charitate ego sum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
14 Emitte manum tuam ex alto. Quid postea? quid in fine? Quomodo vincit corpus Christi? Coelesti adiutorio. Veniet enim ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; ipse Salvator corporis, manus Dei, Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Quid est, de aquis multis? De populis multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris oppugnantibus, sive intus insidiantibus. Exime me de aquis multis, in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas. Haec est illa aqua contradidictionis. Exime me, et erue me de aquis multis.
15 Audiamus iam de istis aquis multis, a quibus eruet Deus corpus Christi sui, a quibus eruet Deus humilitatem David. Quid est, de aquis multis? Quid dixisti, ne aquae aliter intelligantur? quid dixisti aquas multas? Quid dixi, audi. De manu filiorum alienorum. Audite, fratres, inter quos simus, inter quos vivamus, a quibus erui desideremus. Quorum os locutum est vanitatem. Hodie vos omnes, si non ad haec divina spectacula verbi Dei congregati essetis, et eis hac hora permixti viveretis, quantas vanitates audiretis! Quorum os locutum est vanitatem. Quando denique loquentes illi vanitatem, audirent vos loquentes veritatem? Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
16 Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti quinque lapidibus, significa et aliter. Deus, canticum novum cantabo tibi. Canticum novum, gratiae est; canticum novum, hominis novi est; canticum novum, Testamenti Novi est. Cantabo tibi inquit, canticum novum. Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per gratiam Lex impleatur: In psalterio decem chordarum psallam tibi. In psalterio decem chordarum, in Lege decem praeceptorum: ibi tibi psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia plenitudo Legis charitas est. Caeterum qui non habent charitatem, portare psalterium possunt, cantare non possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae contradictionis, ut obtumescat psalterium meum: In psalterio decem chordarum psallam tibi.
17 Qui dat salutem regibus: iam fumantibus montibus. Qui redimit David servum suum. Agnoscitis David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit Christum? unde redimit corpus Christi? De gladio maligno erue me. De gladio, non sufficit; addit, maligno. Procul dubio est gladius benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente, membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo, A gladio maligno erue me. Filii quippe hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus : ab hoc gladio maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas multas: Erue me de aquis multis. Quas dixi aquas multas, ipsum dico gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est, De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem. Et ut noveris ipsos dici; cum et hic dixisset, De gladio maligno erue me, secutus est, Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: similiter sicut ibi. Et quod sequitur, Dextera eorum dextera iniquitatis; hoc et supra posuerat, quando eos dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit, Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum? et quomodo dextera eorum dextera iniquitatis?
18 Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in iuventute sua. Felicitatem ipsorum vult enumerare. Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae, membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem habetis, non adversus carnem et sanguibke13.161rnem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos; attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit, certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes imitemini. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera eorum iniquitatis est dextera? Audi: Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae a iuventute sua; filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum. Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria, abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis; nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem, abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est ista felicitas? aut debent eam iusti defugere? aut non invenis et domum iusti abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia, pecoribus? Nonne Iacob sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam, serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo, quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta abundantia pecorum atque filiorum? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis, corporalis. Nolo illam iam diffugias, sed neque dexteram putes. Non enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant. Ideo et dextera eorum dextera iniquitatis; ideo os eorum locutum est vanitatem: quia hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non deficientes, de quibus dicitur, Et anni tui non deficient : ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum. Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum. Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Si enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui dictum est, Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Videte amatoria sancta cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Sinistra sub capite, dextera super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra autem subter caput. Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Non enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut dextera eius complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad Timotheum scriptum est: Promissionem habens vitae praesentis et futurae. Promissionem, inquit, habens vitae praesentis et futurae. Quid in praesenti? Sinistra sub capite. Quid in futuro? Dextera eius complectetur me. Tempori necessaria quaeritis? Quaerite primum regnum Dei, id est, dexteram; et haec omnia apponentur vobis. Habebitis hic, inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam: et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: Accipiet in hoc saeculo septies tantum? Multiplicationem promisit. Et revera, quid desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas habet: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est . Vide sinistram eius plenam sub capite: Accipiet in hoc saeculo septies tantum. Vide dexteram complectentem: Et in futuro saeculo vitam aeternam. Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: In dextera eius anni vitae, et in sinistra eius divitiae et honor.
19 Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem locutum est os eorum? Quia dextera eorum dextera iniquitatis. Non ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a iuventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi, nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare arguo? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. O loquentes homines vanitatem! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Perdiderunt veram dexteram; maligni, perversi, bke13.161v beneficia Dei inverse vestierunt. O maligni, o vaniloqui, o filii alieni! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quid tu, David? quid tu, corpus Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni, sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni beatum dixerunt populum cui haec sunt: vos, quid dicitis? Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram, apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potumi dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt. Hoc totum de sinistra abstulerunt, et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur. Dixerunt ergo vaniloqui filii alieni beatum populum cui haec sunt; vos dicite nobiscum, Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius.

bke12.155r bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLII. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLIV. SERMO
monumenta.ch > Augustinus > 143

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik