monumenta.ch > Augustinus > 146
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLVII. SERMO AD PLEBEM.

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLVI. SERMO [Sic Mss. At Edd., quam manus eius Deo.].

1 [vers. 1.] Intenti audiebamus, cum psalmus praesens cantaretur; et non omnes qui audiebamus, etiam intelligebamus. Quanto magis ergo intente nunc audiendus est, si, ut spero et cupio, adiuvantibus omnium audientium orationibus, si quid hic forte obscurum est, Deo donante revelabitur; ut sit fructuosus auditus, nec inanis redeat auditor, qui intentus adfuit cum audiret? Unde coepit? Nobis dicitur: Laudate Dominum. Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis nobis: et istam vocem per loca quidem singula sonantem a Lectoribus, singillatim audiunt Ecclesiae; una vox tamen Dei super omnes non tacet, ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum debeamus, videte quam causam attulit: Laudate Dominum, inquit, quoniam bonus psalmus. Haec est merces tota laudantium? Laudemus Dominum. Quare? Quoniam bonus psalmus. Vellem ego, inquit aliquis, laudare Dominum, si mihi aliquid pro ista laude donaret. Quis enim laudet gratis vel hominem? Exspectant ergo aliquam mercedem laudatores hominum; nullamne mercedem exspectare, aut petere, aut sperare debet laudator Dei? Laudatur infirmus, et speratur de eo aliquid; laudatur Omnipotens, et nulla merces est? An forte hoc cupio, quod ille dare non potest? Quid homo desiderat, quod in manu Dei non sit? Cum laudaveris hominem, forte hoc cupis quod ab illo praestari non potest: Deum securus lauda, quem nemo potest dicere non posse praestare quod tu poteris desiderare. Proposita ergo spe mercedis alicuius laudare debemus Deum, non tamen daturum quidquid cupimus. Pater est enim, et quod mali cupiunt filii, non dat. Laudemus, et speremus, et desideremus non illud aut illud, sed quod iudicat dandum esse, quem laudamus. Ille enim novit quid nobis dari expediat; nos autem intendamus quid nobis prosit accipere. Apostolus ait: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus [Rom. VIII, 26]. Et ipse idem apostolus Paulus sperabat sibi prodesse, si auferretur ab eo stimulus carnis suae, angelus satanae a quo colaphizabatur, sicut ipse confitetur et ait: Propter quod Dominum ter rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 7-9]. Desideravit aliquid; non concessum est ad voluntatem, ut consuleretur [Sic Mss. At Edd., nunc fragiles et infirmi.] ad sanitatem. Hic ergo quid nobis propositum est? Laudate, inquit, Dominum. Quare laudemus Dominum? Quoniam bonus est psalmus. Ipse psalmus laus Domini est. Hoc ergo ait, Laudate Dominum, quoniam bonum est laudare Dominum. Non sic praetereamus laudare Dominum. Dictum est, et transiit; factum est, et siluimus; laudavimus, et tacuimus; cantavimus, et conquievimus. Imus in aliud forte agendum quod restat, et aliae actiones cum occurrerint nobis, laudatio divina cessabit in nobis? Non sic; nam lingua tua ad horam laudat, vita tua semper laudet. Inde ergo bonus psalmus.
2 Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium. Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et huiusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat. Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus, Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite [I Cor. X, 31]. Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia; et cibus tuus et potus tuus laudat Deum: si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites; quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Post cibum et potum requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum coniuge torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries libidinum; defer in lecto tuo coniugi tuae [Sic Regius Ms. At Edd., sicut psallit haec victima: quibus plerique Mss. perperam suffragantur.], quia membra Christi estis ambo [Id. VI, 15], ambo ab illo conditi, ambo sanguine ipsius reparati: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; quoniam bonus psalmus. Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei [Matth. XXII, 30]; quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris deiicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus.
3 Propterea cum dixisset, Laudate Dominum, quoniam bonus psalmus: Deo nostro, inquit, iucunda sit laus. Quomodo erit Deo nostro iucunda laus? Si bene vivendo landetur. Audi quia tunc erit illi iucunda laus. Alio loco dicitur, Non est speciosa laus in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]. Si ergo in ore peccatoris speciosa laus non est, iucunda non est; hoc enim iucundum, quod speciosum. Vis ergo ut Deo tuo iucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae obstrepere moribus malis. Deo nostro iucunda sit laus. Quid dixit? Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas, pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat lingua, aliud indicat vita. Deo nostro iucunda sit laus. Potest enim laus iucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis et suavi voce laudantem: sed Deo nostro iucunda sit laus; cuius aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam laudatoris patent.
4 [vers. 2.] Quis est Deus noster cui iucunda sit laus? Dulcescit nobis, commendat se nobis: gratias dignationi eius. Dignatur enim commendare se nobis, non quasi aliquid praestaturis, sed multa ab illo potius accepturis. Quomodo ergo commendat se nobis Deus? Audite apostolum Paulum: 'Commendat autem,' inquit, 'dilectionem suam Deus in nobis.' Quomodo 'commendat?' Audite; ipse dicat Apostolus, ut comparetur et Psalmo: 'Commendat,' inquit, 'dilectionem suam Deus in nobis.' Quomodo 'commendat? Quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est' [Rom. V, 8, 9]. Quid ergo servat laudatoribus, qui sic se commendat peccatoribus? Quia ergo sic dixit Apostolus commendasse Deum nobis dilectionem suam, ut Christus moreretur pro impiis; non ut impii remanerent, sed ut morte iusti ab iniustitia sanarentur: hic quid audis, cum dixisset, Deo nostro iucunda sit laus? Videamus si ipsa est commendatio quam dixit Apostolus, Quia Christus pro peccatoribus et pro impiis mortuus est. Aedificans, inquit, Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens. Ecce aedificans Ierusalem Dominus, colligens dispersiones populi ipsius. Populus enim Ierusalem, populus Israel. Est Ierusalem aeterna in coelis, ubi cives etiam Angeli sunt. Quid ergo ibi Israel? Si hominem illum nepotem Abrahae consideres, qui dictus est et Iacob; quomodo Angelos intelligimus Israel? Si interpretationem nominis discutiamus, quia et ipse Iacob mutato nomine vocatus est Israel [Gen. XXXII, 28]; magis ibi nomen Israel: et utinam et nos sequentes simus Israel. Quid enim interpretatur Israel? Videns Deum. Omnes ergo cives illius civitatis, videndo Deum gaudent in illa magna civitate et ampla et coelesti; spectaculum eis Deus ipse est. Sed nos ab illa civitate peregrinamur, peccato expulsi, ne ibi maneremus; et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Respexit Deus peregrinationem nostram, et ille qui aedificat Ierusalem, restituit lapsam partem. Unde restituit lapsam partem? Dispersiones Israel colligens. Cecidit enim pars quaedam, et facta est peregrina: hanc peregrinam misericorditer vidit Deus, et quaesivit non quaerentes se. Unde quaesivit? quem misit ad captivitatem nostram? Misit Redemptorem, secundum quod ait Apostolus: Commendat Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Misit ergo ad captivitatem nostram redemptorem Filium suum. Porta, inquit, tecum saccum, ferto ibi pretium captivorum. Induit enim se ille mortalitatem carnis, et ibi erat sanguis quo fuso redimeremur. Illo sanguine collegit [Er. et duo Mss., contemptum mundo. Paulo post pro obruitur, quod Mss. verbum est, Edd. praeferunt, oritur Denique Regius codex hunc locum sic exhibet: Granum illud est contemptum. Modo quod videtur humiles dare voces in horto obruitur. Miratur nunc mundus oleris magnitudinem, etc.] dispersiones Israel. Et si ille collegit olim dispersos, quomodo satagendum est ut colligantur modo dispersi? Si collecti sunt dispersi, ut in manu artificis ad aedificium formarentur; quomodo colligendi sunt, qui de manu artificis inquietudine ceciderunt? Aedificans Ierusalem Dominus. Ecce quem laudamus, ecce cui laudem tota vita nostra debemus. Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.
5 [vers. 3.] Quomodo colligit? quid agit, ut colligat? Qui sanat contritos corde. Ecce quomodo colliguntur dispersiones Israel, ut sanentur contriti corde. Qui cor non conterunt, non sanantur. Quid est, conterere cor? Notum sit, charissimi; fiat, ut sanari possitis. Dictum est enim multis aliis Scripturarum locis; et maxime illo loco, voce nostra quidam cantans, dicebat, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: Deo dicebat, Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis. Quid ergo? Sine sacrificii oblatione remanebimus? Audi quid te velit offerre. Sequitur, et dicit: 'Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet' [Psal. L, 18, 19]. 'Sanat' ergo 'contritos corde:' quia illis propinquat ut sanet; sicut dicitur alio loco, 'Prope est Dominus his qui obtriverunt cor' [Psal. XXXIII, 19]. Qui obtriverunt cor? Humiles. Qui non obtriverunt cor? Superbi. Contritum sanabitur, elidetur elatum. Ad hoc enim forte eliditur, ut contritum sanetur. Ne velit ergo, fratres, cor nostrum esse erectum, antequam sit rectum [Sic praestantiores Mss. At Edd., puniretur.]: male erigitur, quod non primo corrigitur.
6 Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Sanat, inquit, contritos corde: sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum iudicium exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [I Cor. XV, 53, 54]; quando nihil erit quod ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus, ut membra nostra iustitiae serviant, non iniquitati; tamen vel delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas. Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo? 'Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati.' Quid agis? Contere cor, confitere; age, dic sequentia: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Hoc enim dicere, Infelix homo, iam cor conterere est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius; ut respondeatur tibi, Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Quomodo autem liberabit ipsa gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum: 'Corpus quidem,' inquit, 'mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis' [Id. VIII, 10, 11]. Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus fide servire Deo, et ex fide appellari iusti: quoniam iustus ex fide vivit [Rom. I, 17]. Quidquid autem nobis adhuc repugnat et resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. Vivificabit enim, inquit, et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis. Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur [Mss., socius fieri titulo Psalmi.]? Sanat contritos corde; sed perfecta sanitas tunc erit, quando diximus. Nunc ergo quid? Alligat contritiones eorum. Qui curat, inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione iustorum erit; alligat modo contritiones eorum.
7 Quae sunt alligamenta contritionum? Sicut medici alligant fracturas. Aliquando enim; intelligat et hoc Charitas vestra, et notum est eis qui animadverterunt, vel a medicis audierunt: aliquando prave et distorte firmata, ut corrigant medici, frangunt, et faciunt vulnus novum, quia mala erat sanitas prava. Sic ergo rectae sunt, inquit Scriptura, viae Domini; sed pravicordius in illis scandalizabitur (Oseae XIV, 10). Quid est, pravicordius? Torticordius, tortum cor habens. Putat torta esse omnia quae dicuntur a Deo, putat prava esse omnia quae fecit Deus, et displicent illi omnia iudicia Dei, maximeque in quibus ipse corripitur; et sedet, et disputat quam male faciat Deus, quia non pro eius voluntate facit. Distortum cor, parum est [Aliquot, Mss., ex ipso.] quod non se corrigit ad Deum; et Deum vult distorquere ad se. Quid ergo dicit Deus desuper? Tortus es, aequus sum. Si tu rectus esses, sentires aequitatem meam. Quemadmodum si in pavimento aequali poneres distortum lignum, non collocaretur, undique nutaret, undique agitaretur; quod non loci inaequalitas, sed distortio ligni facit: sicut ait Scriptura, Quam bonus Israel Deus rectis corde [Psal. LXXII, 1]! Quid ergo? tortum cor quomodo dirigitur? Et tortum est, et durum: iam ergo tortum et durum frangatur, conteratur, ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes: tu frange, ille dirigat. Quomodo tu frangis? quomodo tu conteris? Confitendo, puniendo peccata tua. Quid aliud significat pectorum tunsio? Nisi forte putamus ossa nostra aliquid peccasse, cum caedimus pectus. Sed significamus nos cor conterere, ut a Domino dirigatur.
8 Sanat ergo contritos corde, et contritum cor habentes; et sanitas ipsius cordis tunc erit perfecta, cum et corporis reparatio implebitur quae promissa est. Nunc interea quid facit medicus? Alligat contritiones tuas, ut possis pervenire ad plenissimam firmitatem [Lov., crucis. At caeteri libri, mortis.], donec consolidetur quod fractum est, quod alligatum est. Quae sunt ista alligamenta? Temporalia Sacramenta. Alligamenta medicinalia sunt contritionis nostrae, Sacramenta interim temporalia, quibus habemus consolationem: et ista omnia quae loquimur vobis, ipsa quae sonant et transeunt, quidquid in Ecclesia geritur temporaliter, alligamenta sunt contritionum. Quemadmodum enim medicus perfecta sanitate detrahit ligaturam; sic in illa civitate Ierusalem, cum aequales Angelis facti fuerimus, numquid putatis ibi accepturos nos esse quod hic accipimus [Sic Mss. At Edd., aedificamus.]? Aut ibi recitandum est nobis Evangelium, ut fides nostra permaneat? aut imponenda est manus ab aliquo praeposito? Ista omnia alligamenta fracturae sunt; perfecta sanitate detrahentur: sed ad eam non perveniretur, nisi alligarentur. Sanat ergo contritos corde, et alligat contritiones eorum.
9 [vers. 4.] Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans. Quid magnum Deo numerare multitudinem stellarum? Hoc et homines conati sunt: viderint utrum implere potuerint; non tamen conarentur, nisi se impleturos esse sperarent. Illis dimittamus quid potuerint, et quousque pervenerint: Deo autem puto non esse magnum numerare omnes stellas. An forte numerum, ne obliviscatur, recenset? Magnum est aliquid Deo stellas numerare, cui capilli capitum numerati sunt [Matth. X, 30]? Manifestum est, fratres, aliquid velle Deum intelligere nos in eo quod ait, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis, inquit, nomina vocans. Sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem nostram, omnes de quibus dicit Apostolus: In quibus apparetis tanquam luminaria in mundo. In ista, inquit, natione tortuosa et perversa, in quibus apparetis tanquam luminaria in mundo, verbum vitae habentes [Philipp. II, 15, 16]. Ipsas stellas numerat Deus; omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori Unigeniti sui numeratos habet, et numerat eos. Qui indignus est, nec numeratur: Et multi crediderunt, vel multi se qualicumque adumbrata specie fidei, populo eius applicuerunt; novit tamen ille quid numeret, et quid ventilet. Nam tanta est celsitudo Evangelii, ut fieret quod dictum est: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Sunt ergo in populis et supernumerarii quodammodo. Quid est, supernumerarii? Plus quam ibi futuri sunt. Intra parietes istos plures sunt, quam futuri sunt in regno Dei, in illa Ierusalem coelesti; ipsi super numerum sunt. Animadvertat quisque utrum luceat in tenebris, utrum iniquitate saeculi tenebrosa non seducatur; si non fuerit seductus nec victus, tanquam stella erit quam iam numerat Deus.
10 Et omnibus, inquit, eis nomina vocans: ibi est totum praemium. Habemus nomina quaedam apud Deum: ut noverit Deus nomina nostra, hoc optare debemus, hoc agere, hoc satagere, quantum possumus, non de aliis rebus gaudere, nec de donis quibusdam spiritualibus. Videat Charitas vestra: multa dona sunt in Ecclesia, sicut Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum, alii diiudicatio spirituum, id est, ut diiudicet inter bonos et malos spiritus; alii linguarum genera, alii prophetia [I Cor. XII, 8-10]. Quanta dixit! quam multa dixit! Multi donis talibus male usi audient in fine, Non novi vos. Et quid dicturi sunt in fine, qui audient, Non novi vos? Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? In nomine tuo omnia ista. Et quid dicet eis? Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem [Matth. VII, 22, 23]. Quid est ergo, esse iam lumen coeli consolans noctem, et quod non vincatur a nocte? Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro [I Cor. XII, 31]. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Quale donum est loqui linguis Angelorum et hominum! Tamen si charitatem, inquit, non habeam, aeramentum sum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero, inquit, omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam (quanta ista dona sunt!); charitatem autem non habeam, inquit, nihil sum. Quale est illud donum martyrii, et distributionis rerum suarum! Et tamen si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [Id. XIII, 1-3]. Qui ergo non habet charitatem, etsi ad tempus habet haec dona, auferentur ei. Auferetur ei quod habet, quia quiddam non habet: et ipsum quiddam hoc non habet, unde caetera teneantur et ipse non pereat [Unus Beccensis Ms., ad alium.]. Quid est illud quod modo ait Dominus: Qui habet, addetur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo [Matth. XIII, 12]? Qui ergo non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habet gratiam possidendi, sed non habet charitatem utendi: quia ergo illud non habet, et quod habet auferetur ab eo. Propterea discipuli, ut haberent charitatem, quos volebat facere in coelo stellas ambulantes supereminentem viam, ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans; cum redirent discipuli quo missi erant, exsultaverunt, et dixerunt: Domine, ecce spiritus immundi subiecti sunt nobis propter nomen tuum. Et ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans, sciens multos dicturos esse, Nonne in nomine tuo daemonia eiecimus? quibus dicturus est in fine, Non novi vos; quia eos non numeravit in multitudine stellarum, nec eis nomina vocavit: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia spiritus vobis subiecti sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo [Luc. X, 17, 20]. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.
11 [vers. 5.] Magnus Dominus noster. Impletus est gaudio, eructavit ineffabiliter: nescio quid dicere non valebat; et cogitare [Apud Lov. omittitur particula, non, quae exstat in caeteris libris.] quomodo valebat? Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intelligentiae eius non est numerus. Ille ipse qui numerat multitudinem stellarum, numerari non potest: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intelligentiae eius non est numerus. Quis hoc exponat? quis digne vel cogitet quod dictum est, Et intelligentiae eius non est numerus? Atque utinam infundat se vobis, et ubi nos deficimus, quia ipse potens est, ipse illustret mentes vestras, ut sciatis quid sit, Intelligentiae eius non est numerus. Videtis enim, fratres; numquid est numerus arenae? Nobis non est, Deo est: cui capilli capitis nostri numerati sunt, et arena numerata est. Quidquid ergo infinitum mundus iste complectitur, etiamsi homini, non tamen Deo [Nonnulli Mss. omittunt haec verba, quia iniquitas facta non est: et eorum loco quidam habent, quia iniquitas non est substantia.]: parum dico, Deo; Angelis numeratum est. Intelligentiae eius non est numerus. Excedit omnes numerarios intelligentia eius, numerari a nobis non potest. Ipsum numerum quis numerat? Numero numerantur quaecumque numerantur. Si quidquid numeratur, numero numeratur; numeri non potest esse numerus, numerari numerus nullo pacto potest. Quid ergo est apud Deum, unde [Sic duo Mss. Alii vero cum Edd., sanguinem.] fecit omnia, et ubi fecit omnia, cui dicitur: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti [Sap. XI, 21]? Aut quis ipsam mensuram, et ipsum numerum, et ipsum pondus, ubi Deus omnia disposuit, aut numerare potest, aut metiri, aut appendere? Ergo, Intelligentiae eius non est numerus. Conticescant humanae voces, requiescant humanae cogitationes: ad incomprehensibilia non se extendant quasi comprehensuri, sed tanquam participaturi; participes enim erimus. Non hoc quod capimus erimus, nec totum capiemus: sed participes erimus; quia dictum est de Ierusalem, cuius dispersiones colligit, dictum est de illa quiddam magnum: Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum [Psal. CXXI, 3]. In idipsum quid ait, nisi quod mutari non potest? Caetera quae sunt creata, aliter et aliter possunt esse; qui autem creavit, aliter et aliter non potest esse. Idipsum ergo ille est, quoniam dictum est ei: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 27, 28]. Igitur si ipse idem ipse est, et mutari ex nulla parte potest; participando eius divinitatem erimus et nos immortales in vitam aeternam. Et hoc nobis pignus datum est de Filio Dei, quod iam dixi Sanctitati vestrae, ut antequam efficeremur participes immortalitatis ipsius, fieret ipse prius particeps mortalitatis nostrae. Sicut autem ille mortalis, non de sua substantia, sed de nostra: sic nos immortales, non de nostra substantia, sed de ipsius. Participes ergo erimus: nemo dubitet, Scriptura hoc dixit. Et cuius rei participes erimus, quasi partes sint apud Deum, aut per partes dividatur Deus? Quis ergo explicat quomodo sint participes unius simplicis multi? Non ergo exigatis quod apte dici non posse, puto quia videtis [Sic plerique Mss. At Er., raptor. Lov., raptoris.]: sed redite ad remedium Salvatoris; conterite cor, confringatur animi duritia, conteratur animi pertinacia, accusetur in malo, renascatur in bono. Diriget ipse, alligabit fracturam, consolidabit sanitatem; et non erunt iam impossibilia nobis, quae modo impossibilia sunt. Bonum est enim ut confiteatur infirmitatem, qui vult pervenire ad divinitatem. Intelligentiae eius non est numerus.
12 [vers. 6.] Ideo quid debeas facere in difficultate intelligendi, ostendit tibi, cum consequenter dicit: Suscipiens mansuetos Dominus. Verbi gratia, non intelligis, parum intelligis, non consequeris: honora Scripturam Dei, honora verbum Dei, etiam non apertum; differ pietate intelligentiam. Noli protervus esse accusare aut obscuritatem, aut quasi perversitatem Scripturae. Perversum hic nihil est; obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum. Ergo quando obscurum est, medicus illud fecit, ut pulses: voluit, ut exercereris in pulsando; voluit, ut pulsanti aperiret [Matth. VII, 7]. Pulsando exerceberis; exercitatus, latior efficieris; latior factus, copies quod donatur. Ergo noli indignari quod clausum est; mitis esto, mansuetus esto. Noli recalcitrare adversus obscura, et dicere: Melius diceretur, si sic diceretur. Quando enim potes tu sic dicere aut iudicare, quomodo dici expediat? Sic dictum est, quomodo dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta sua; novit ea medicus modificare: ei crede, qui te curat. Ideo quid sequitur? Suscipiens mansuetos Dominus. Noli ergo resistere adversus clausa Dei; mansuetus esto, ut suscipiat te. Si autem resistis, audi quod sequitur: Humilians autem peccatores usque ad terram. Multa genera sunt peccatorum: Humilians autem peccatores usque ad terram; quos peccatores, nisi contrarios mansuetis? Ex eo quippe quod ait, Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram; speciem quamdam peccatorum ex praedicta mansuetudine voluit intelligi. Peccatores ergo hoc loco immites, et eos qui mansueti non sunt, intelligimus. Quare humiliat usque ad terram? Reprehendunt intelligibilia, terrena sensuri sunt.
13 Hoc fecit hominibus qui voluerunt irridere Legem, antequam nossent; non enim fuerunt mansueti. Intelligat Charitas vestra. Exstitit quaedam perditissima secta Manichaeorum; acceptas Scripturas et lectas irrisit: reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit. Sed humiliati sunt, qui hoc facere voluerunt, usque ad terram. Non sunt permissi intelligere coelestia, terrena sapuerunt. Quidquid audis in fabulis ipsorum, nonnisi blasphemia est, et quaedam figmenta imaginum corporalium: quandoquidem volentes intelligere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt; et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Totum autem hoc quod per terram carnis tangitur, terra est Deo. Habemus enim unde videamus, unde audiamus, unde odoremus, unde gustemus, unde tangamus. Caro ista per quinque nuntios quosdam, quos appellamus sensus, percipit nonnisi corporalia: intelligibilia vero et spiritualia mente capiuntur. Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quae propterea clausae erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Caro enim ista terra est, et de terra facta est. Quidquid per oculos capis, ad terram pertinet; quidquid per aures, quidquid per olfactum, quidquid per gustum, quidquid per tactum, ad terram pertinet; quia per terram percipitur. Illi ergo non valebant intelligere intelligentiam, cuius non est numerus; quia, Intelligentiae eius non est numerus. Reprehendentes Scripturas mysticis quibusdam rebus salubriter tegentes intelligentiam, ut parvuli exerceantur, et ipsa reprehensione immites facti, quod contrarium est mansuetis, humiliati sunt usque ad terram, ut incorporalem Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi corporaliter cogitarent.
14 [vers. 7.] Humilians ergo est Deus peccatores usque ad terram. Quid ergo debemus facere nos, si nolumus humiliari usque ad terram? Quia magnum est proficere usque ad intelligibilia, magnum est proficere usque ad spiritualia, magnum est eo pervenire cor, ut noverit esse aliquid quod non per loca extendatur, nec per tempora varietur. Qualis est enim species sapientiae? quis illam cogitat? Longa est? quadra est? rotunda est? modo hic et modo ibi est? Cogitat sapientiam nescio quis in Oriente, cogitat illam alius in Occidente: si bene illam cogitant, in tanta locorum diversitate positi, ambobus tota praesto est. Quid est hoc? quis illud capit? Istam substantiam, istam quamdam divinam incommutabilemque naturam quis capit? Noli festinare, poteris capere. Audi quod sequitur: Incipite Domino in confessione. Hinc incipe, si vis pervenire ad intelligentiam perspicuam veritatis. Si vis a via fidei perduci ad possessionem speciei, incipe in confessione. Te prius accusa; te accusato, Deum lauda. Invoca quem nondum nosti, ut veniat et sciatur: non ut ipse veniat [Sic in probae notae Mss. At in Edd. hic est, tu scis; et paulo post, tu scisti.], sed ut te ad se perducat. Quomodo ipse venit unde nunquam discedit? Ipsa est enim perfectio sapientiae; ubique est, et longe est a malis: ubique est, inquam, et longe est a malis qui ubique sunt. Rogo vos, a quibus longe est quod ubique est? Ubi putatis, nisi quia iacent in dissimilitudine sua, exterminantes in se similitudinem Dei? Dissimiles facti recesserunt; reformati redeant. Unde, inquit, reformabimur? quando reformabimur? Incipite Domino in confessione. Post confessionem quid? Sequantur bona opera. Psallite Deo nostro in cithara. Quid est, in cithara? Quod iam exposui, sicut illud in psalterio psalmus, sic et cithara; non solum voce, sed et opere. Psallite Deo nostro in cithara.
15 [vers. 8.] Ecce confitemini, operamini opera misericordiae, psallite Deo nostro. Cui Deo nostro? Qui cooperit coelum nubibus. Quid est, Qui cooperit coelum nubibus? Qui contegit Scripturam figuris et sacramentis. Ille qui humiliat peccatores usque ad terram, ille qui suscipit mansuetos, cooperit coelum nubibus. Et quis videat coelum quod coopertum est nubibus? Noli timere; audi quod sequitur: Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam. Qui cooperit coelum nubibus: expavisti, quia non vides coelum; cum pluerit [Sic plerique et melioris notae Mss. At Edd., creditis in Deum.], fructificabis, et serenum videbis. Cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam: forte hoc fecit Dominus Deus noster. Nisi enim haberemus occasionem obscuritatis Scripturarum, ista vobis non diceremus, quibus gaudetis. Haec ergo fortasse pluvia est ad quam gaudetis. Exprimi vobis per linguam nostram non posset, nisi Deus nubibus figurarum coelum Scripturarum cooperiret. Ad hoc ergo ille cooperit coelum nubibus, ut paret terrae pluviam. Ad hoc obscura esse voluit dicta Prophetarum, ut haberent postea servi Dei quod interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis. Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam.
16 Qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Ecce fructus pluviae. Qui exoriri, inquit, facit in montibus fenum. Numquid non et in terra humili? Sed quod magnum est, in montibus. Montes dicit excelsos saeculi: aliqua magna dignitate praeditos, hoc loco montes accipe. Et non est mirum quia duo minuta misit nescio quae vidua in gazophylacium [Marc. XII, 42]; terra attulit fenum, terra humilis: et mons attulit. Zacchaeus ille maior publicanorum [Luc. XIX, 2-8]; hoc enim erat mirabilius, quia mons attulit fenum. Quanto enim elati sunt homines, tanto avari sunt; et quanto in hoc saeculo maiores, tanto plus amant divitias suas. Unde ille tristis abscessit, qui consilium vitae aeternae petebat a Domino, et appellavit eum magistrum bonum dicens: Quid faciam ut vitam aeternam habeam? Et ille: Serva mandata. Quae? Et dixit mandata legis. Haec omnia feci a iuventute mea. Unum, inquit, tibi deest. Vis esse perfectus? Vade, vende omnia tua quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Quid dixit Dominus? Ecce mons es, accipe pluviam, et da fenum. Quid enim daturus es? nonne fenum? Etenim ista omnia quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo dantur a divitibus, quid sunt, nisi fenum? Carnalia enim sunt, et ad tempus apparentia: sed non inde aliquid carnale conquiritur. De rebus vilibus quid emas attende. Apostolus enim ait, ostendens fenum esse illud, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus [I Cor. IX, 11]? Et audi quia carnalia fenum sunt. Omnis caro fenum; et omnis claritas hominis ut flos feni [Isai. XL, 6]. Ergo ille tristis abscessit; et ait Dominus: Quam difficile dives intrat in regnum coelorum! Hoc ergo magnum, quia exoriri facit in montibus fenum. Et quomodo exoriri facit in montibus fenum, si dives ille, audito quod res suas deberet dare pauperibus, tristis abscessit? Quomodo postea respondit Apostolis contristatis? Quae hominibus difficilia [Er. et Lov., si. At Am. et Mss., sic.] sunt, Deo facilia sunt [Matth. XIX, 16-26]. Ergo ille exoriri facit in montibus fenum, cui omnia facilia sunt. Nam nihil esset sterilius durissimis montibus. Pluit ille qui facit exoriri in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Cui servituti? Ipsum Paulum attende: Nos autem, inquit, servos vestros per Iesum Christum [II Cor. IV, 5]. Qui dicebat, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? servum se dixit. Servimus enim vobis, fratres. Nemo se nostrum dicat quasi maiorem vobis esse. Erimus maiores, si fuerimus humiliores: Quicumque autem vult esse maior vestrum, Domini sententia est, erit vester servus [Matth. XX, 26]. Ergo exoriri facit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Paulus quidem apostolus manibus suis vivens, ipsum fenum montium noluit accipere; voluit indigere [Supra, in Enar. Psal. XXXIV, serm. 2, n. 4.]: sed tamen montes dabant fenum. Num quia ille noluit accipere, propterea montes dare non deberent, ut steriles remanerent? Debetur pluviae fructus, debetur servo cibus, sicut Dominus ait: Manducate quae ab ipsis sunt. Et ne putarent aliquid de suo donare: Dignus est enim, inquit, operarius mercede sua [Luc. X, 8, 7].
17 Itaque, fratres, quoniam contigit iam ex ista occasione aliquid loqui vobis [Sic Mss. Edd. vero: Acetum enim vinum vetus dicitur.], maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum vestrum quaereremus, et non vestras opes [Enar. in Psal. XXXIV, serm. 2, n. 3.], sed vestram iustitiam: tamen admoneo breviter, quoniam iam multa diximus, et aliquando sermo finiendus est; si vultis non esse steriles, ut reddatis pro pluvia fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus terrae sterili et spinosae ignem [Hebr. VI, 7, 8], sicut fructuosae horreum parat); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini exactores vestri. Christus tacitus exigit; et maior est vox tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]. Non tacet ipse; audite vocem eius. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte exactione opus est, ut qui vobis in Evangelio serviunt, petant a vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo petitis, frustra petatis. Ergo estote exactores vestri, ne aliquid illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam forte nec coacti petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [Psal. XL, 2]. Cum dicit, qui intelligit super egenum et pauperem, non exspectat ut petat. Intellige super illum. Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum est, fratres mei: et, Omni petenti te da [Luc. VI, 30], modo lectum est; et alio loco Scriptura dicit, Sudet eleemosyna in manu tua, quousque invenias iustum cui eam tradas. Alius est qui te quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas inanem; Omni enim petenti te da: sed alius est quem tu debes quaerere; Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias iustum cui des. Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris suae, tanquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis quid sit? Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore auditur exactor fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi Iudae erant commissi [Ioan. XII, 6]. Iudam traditorem patiebatur Dominus et furem, et in ipso ostendens ubique patientiam suam: tamen illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis, quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat, cui Angeli serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo aliquid, et deputate aliquid fixum [Edd., oratio mea. At potiores Mss. iuxta Graec. LXX, oratione mea: ubi subintelligendum, eram; sicuti mox docet Augustinus.], vel ex annuis fructibus, vel ex quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo [Vox, humilitatis, abest a Mss.] videris dare, et necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non devoveras. Exime aliquam partem reddituum tuorum. Decimas vis? Decimas exime, quanquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei decimas dabant: Ieiuno bis in subbato, decimas do omnium quaecumque possideo [Luc. XVIII, 12]. Et quid ait Dominus? Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum [Matth. V, 20]. Et ille super quem debet abundare iustitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam das. Quomodo superabis eum cui non aequaris? Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.
18 [vers. 9.] Et dat pecoribus escam ipsorum. Pecora ista dicit, greges Dei. Non fraudat Deus gregem suum esca sua per homines, quorum servituti herbam facit exoriri. Unde dicit Apostolus: Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit [I Cor. IX, 7]? Qui dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum. Hoc forte putabimus, quia corvi Deum invocant, ut det illis escam? Ne hoc cogitetis, irrationalem animam invocare Deum; non novit anima invocare Deum, nisi sola rationalis. In figura accipite dictum, ne putetis, sicut impii quidam dicunt, revolvi animas humanas ad pecora, ad canes, ad porcos, ad corvos. Hoc a cordibus vestris excludite, et a fide vestra. Anima humana facta est ad imaginem Dei [Gen. I, 26]; non dabit imaginem suam cani et porco. Quid est ergo, Et pullis corvorum qui invocant eum? Qui sunt pulli corvorum? Israelitae se solos iustos esse dicebant, quia Legem acceperant; caeteros omnes monium gentium homines peccatores dicebant. Et vere omnes gentes in peccato, in idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant; sed numquid sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli corvorum nos ipsi invocamus Deum. Dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum. Ipsi sunt pulli corvorum, quibus dicit Petrus: Quia non corruptibili argento vel auro redempti estis de supervacua vestra consuetudine a parentibus vestris tradita [I Petr. I, 18]. Proficientes enim pulli corvorum qui simulacra colere videbantur parentum suorum, conversi sunt ad Deum. Et audis modo pullum corvi invocantem unum Deum. Quid ergo? dimisisti patrem tuum, dicis pullo corvi? Dimisi plane: ille enim corvus non invocans Deum, ego pullus corvi invoco Deum. Et pullis corvorum qui invocant eum.
19 [vers. 10.] Non in potentatu equi voluntatem habebit. Potentatus equi est superbia. Videtur enim equus veluti ad suggestum hominis accommodatus, ut altior incedat. Et revera est in eo cervix, indicans quamdam superbiam. Non se extollant homines in suis dignitatibus, non se sublimes putent honoribus; caveant ne equo indomito praecipitentur. Vide enim quid dictum est in alio psalmo: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Hoc est, illi in honoribus temporalibus, nos in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Propterea illis quid accidit? Videte quid sequitur: Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus [Psal. XIX, 8, 9]. Non in potentatu equi voluntatem habebit; nec in tabernaculis viri bene sentiet. In tabernaculis, inquit, viri. Est enim tabernaculum Domini, ipsa sancta Ecclesia toto orbe diffusa. Haeretici dividentes se ab Ecclesiae tabernaculis, sibi tabernacula posuerunt: non in ipsis tabernaculis viri bene sentiet Deus. Sed pullum corvorum attende dicentem: Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum [Psal. LXXXIII, 11]. Etenim si alicui bono, pio, confitenti infirmitatem suam, pullo corvi invocanti Deum, contingit forte in Ecclesia carere honore temporali; non it extra Ecclesiam, non sibi facit extra Ecclesiam tabernaculum, in quo non bene sentiat Deus: sed quid dicit? Elegi abiici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nec in tabernaculis viri bene sentiet.
20 [vers. 11.] Sed quid adiungit? Bene sentiet Dominus in timentibus eum, et in his qui sperant in misericordia eius. Bene sentit Dominus in timentibus eum: sed numquid sic timetur Deus, quomodo et latro? Nam et latro timetur, et bestia timetur, et homo iniustus et potens multum timetur. Bene sentiet Dominus in timentibus eum: sed quomodo timentibus eum? Et in his qui sperant in misericordia eius. Ecce timuit eum Iudas traditor Christi, sed non speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod tradiderit Dominum, et dixit: Peccavi, quia tradidi sanguinem iustum. Bene quidem timuisti; sed si sperares in misericordia eius quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit. [Matth. XXVII, 4, 5]. Ergo sic time Dominum, ut speres in misericordia eius. Si times latronem, ab alio speras auxilium, non ab eo quem times: poscis auxilium ab eo quem non times, adversus eum quem times. Si sic times Deum, et ideo times Deum quia peccator es, a quo accepturus es auxilium adversus Deum? Quo iturus es? quid facturus? Vis ab illo fugere? Ad ipsum fuge. Vis fugere ab irato? Fuge ad placatum. Placabis autem eum, si speres in misericordia ipsius; atque ita de caetero peccare caveas, ut de praeteritis depreceris, ut tibi dimittantur a Domino, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke12.155r bke13.169v bnf9533.466

Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM CXLVII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 146

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik