monumenta.ch > Augustinus > 104
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V. 38-42 . <<<     >>> SERMO CV. De verbis Evangelii Lucae, Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, etc., cap. XI V. 5-13.

bke16.61r  SERMO CIV[Recensitus ad tres bn. et quatuor cl. ad a cb f fs. g. lr. m. p. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 27.]. Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap. X, V. 38-42. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [Marthae et Mariae officia compararantur.] Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror eius Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum eius. Laborabat illa, vacabat ista: illa erogabat, haec implebatur. Verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod eam laborantem non adiuvaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthae; et ipse eius factus est advocatus, qui iudex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Audivimus enim et interpellationem interpellantis, et sententiam iudicis. Quae sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini verbi Domini. Intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum: intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cuius convivio Maria iam iucundabatur. Cum ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putamus eam timuisse, ne diceret ei Dominus, Surge, et adiuva sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur: quae profecto maior est mentis quem ventris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata? Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; ut pascamur et nos.
2 [Ministerium Marthae non reprehensum a Christo.] Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis; vacent verbo, inhient doctrinae dulcedini; occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, cur non omnes hoc faciunt, quando ipsum bke16.61v Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus eius iustitiam, cum patronam teneamus eius sententiam.
3 [Melior pars Mariae.] Et tamen ita non est: sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam: sed illa meliorem. Sed unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit. Coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, quam multa sunt! Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Deus omnia. Ecce bona valde [Gen. I, 31]. Bona valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem; cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem? Non sit aegritudo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis? Non sit rixa; quem concordas? Non sit mors; quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, necessitatem an voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1-14]. Ecce Martha cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Hoc enim elegit, quod semper manebit: non auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari. Iam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est [Psal. LXXII, 28]. Sedebat ad pedes capitis nostri. Quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es occupata: porro unum est necessarium. Iam hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A te autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur: a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa iam in portu est.
4 [Duae vitae in Martha et Maria figuratae.] Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, iam intelligitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et bke16.62r aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos [Hic editi addunt, intenditis; quod a Ms. abest.] quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi [Lov., ideo vos pascit Christus; refragantibus editis aliis et Mss.]. Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino [I Thess. III, 8]. Nolo in nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 7].

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIII. De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V. 38-42 . <<<     >>> SERMO CV. De verbis Evangelii Lucae, Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, etc., cap. XI V. 5-13.
monumenta.ch > Augustinus > 104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik