monumenta.ch > Augustinus > 199
Augustinus, Sermones, 20, , SERMO CXCVIII{0}. De Calendis Ianuariis, II. <<<     >>> SERMO CC{0}. In Epiphania Domini, II.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CXCIX[Invenimus nunc sermonem in quatuor cb. et duobus n. in f. gr. r. rm. t. vd. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 34.]. In Epiphania Domini, I [In Possidii Indiculo, cap. 10, tractatus de hac solemnitate septem, ac praeterea quatuor, cap. 1: sic in manuscriptis notantur, «De Epiphania duo. Item de Epiphania, contra quos supra, duo,» id est contra Paganos. Hunc primum et alterum proxime subsequentem citat Facundus, libro 1, cap. 4.].

1 [Christus Iudaeos et Gentes in se mox copulat.] Nuper celebravimus diem quo ex Iudaeis Dominus natus est: hodie celebramus, quo a Gentibus adoratus est. Quoniam salus ex Iudaeis [Ioan. IV, 22]: sed haec salus usque ad fines terrae [Isai. XLIX, 6]. Nam et illo die pastores adoraverunt, hodie Magi. Illis Angeli, istis autem stella nuntiavit. Utrique de coelo didicerunt, cum regem coeli in terra viderunt, ut esset gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Iam hinc infans natus atque annuntiatus ostenditur lapis ille angularis, iam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos ex diverso parietes in se copulare iam coepit, pastores a Iudaea, Magos ab Oriente perducens: ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem; pacem his qui longe, et pacem his qui prope [Ephes. II, 14-20]. Ideoque illi ipso die de proximo accedentes, de longinquo isti hodie venientes, duos dies celebrandos posteris signaverunt, unam tamen lucem mundi utrique viderunt.
2 [Magorum fides et contra infidelitas Iudaeorum.] Sed hodie de istis loquendum est, quos de remotis terris fides duxit ad Christum. Venerunt enim, et quaesierunt eum, dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum [Matth. II, 2]. Nuntiant et interrogant, credunt et quaerunt; tanquam significantes eos qui ambulant per fidem, et desiderant speciem. Nonne alii reges Iudaeorum iam toties in Iudaea nati erant? Quid est, quod iste ab alienigenis in coelo agnoscitur, in terra quaeritur; in alto fulget, in humili latet? In Oriente Magi vident stellam, et in Iudaea natum intelligunt regem. Quis est iste rex tam parvus, tam magnus; nondum in terris loquens, iam in coelis edicta proponens? Verumtamen propter nos, quibus de Scripturis suis sanctis innotescere voluit, ipsos etiam Magos quibus tam clarum signum in coelo dederat, et quorum cordibus se in Iudaea natum esse revelaverat, Prophetis tamen suis de se credere voluit. Quaerendo enim civitatem in qua natus erat, quem videre et adorare cupiebant, necesse habuerunt percontari principes Iudaeorum; ut illi de sancta Scriptura, quam in ore, non in corde gestabant, infideles fidelibus de gratia fidei [Sic manuscripti. Editi vero, de gratia Dei.] responderent, mendaces a se, veraces contra se. Quantum enim erat, ut illis quaerentibus Christum comites fierent, cum ab eis audissent quod visa stella eius venirent eum adorare cupientes; ipsi eos ad Bethlehem Iudae, quam de Libris divinis indicaverant, ducerent, pariter viderent, pariter intelligerent, pariter adorarent? Nunc vero aliis demonstrato vitae fonte, ipsi sunt mortui siccitate. Facti sunt eis tanquam lapides ad milliaria [Editi, lapides a milliario. At Mss. alii, lapides ad milliaria; alii, lapidea milliaria.]: viatoribus ambulantibus aliquid ostenderunt, sed ipsi stolidi atque immobiles remanserunt. Magi quaerebant, ut invenirent: Herodes quaerebat, ut perderet: Iudaei civitatem nascentis legebant, tempus venientis non intelligebant. Inter Magorum pium amorem, et Herodis crudelem timorem, illi evanuerunt Bethlehem demonstrantes: Christum autem qui ibi natus est, non tunc quaesitum, sed visum postea negaturi [Sic manuscripti. At editi hic omittunt, postea negaturi; et infra pro, necaturi, habent, negaturi.], nec tunc infantem, sed loquentem postea necaturi. Felix potius infantum ignorantia, quos Herodes persecutus est territus, quam istorum scientia quos consuluit perturbatus. Illi pro Christo potuerunt pati, quem nondum poterant confiteri: isti docentis non secuti sunt veritatem, cuius nascentis potuerunt nosse civitatem.
3 [Error de sidereis fatis.] Magos sane ad ipsum proprie locum, ubi Deus Verbum infans erat, illa stella perduxit. Hic iam erubescat stultitia sacrilega, et quaedam, ut sic dicam, indocta doctrina, quae ideo putat Christum sub stellarum decreto esse natum, quia scriptum est in Evangelio, quando natus est, stellam eius Magos in Oriente vidisse. Quod verum non esset, nec si homines sub decreto eiusmodi nascerentur: quia non sicut Dei Filius propria voluntate, sed naturae mortalis conditione nascuntur. Nunc autem tantum abhorret a vero, sub stellato fato [Nonnulli Mss., sub stella et fato; et quidam, sub stellarum fato.] natum esse Christum, ut nullum hominum ita nasci credat quisquis recte credit in Christum. Sed de genituris hominum vani homines loquantur quod insipienter opinantur, negent voluntatem qua peccant, confingant necessitatem qua peccata defendant; perditos mores, per quos in terra ab hominibus detestantur, in coelo etiam figere conentur, et a sideribus manare mentiantur: videat tamen unusquisque eorum quemadmodum non vitam, sed familiam suam qualicumque potestate regendam putet; quandoquidem ista sentiendo servos suos in domo peccantes verberare non sinitur, nisi prius deos suos in coelo radiantes blasphemare cogatur. Christum tamen isti nec secundum suas vanissimas coniecturas, et non sane fatidicos, sed plane falsidicos libros, possunt ideo putare sub stellarum decreto esse natum, quia eo nato stellam Magi in Oriente viderunt. Hinc enim potius Christus non sub dominatu eius, sed Dominus eius apparuit: quia illa non in coelo sidereas vias tenuit, sed hominibus quaerentibus Christum viam usque ad locum, in quo natus fuerat, demonstravit. Unde non ipsa Christum fecit mirabiliter vivere, sed ipsam fecit Christus mirabiliter apparere: nec ipsa Christi mirabilia decrevit, sed ipsam Christus inter sua mirabilia demonstravit. Ipse enim natus ex matre, de coelo terrae novum sidus ostendit, qui natus ex Patre coelum terramque formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo moriente lux antiqua est in sole velata. Eo nascente superi novo honore claruerunt, quo moriente inferi novo timore tremuerunt, quo resurgente discipuli novo amore exarserunt, quo ascendente coeli novo obsequio patuerunt. Celebremus ergo devota solemnitate et hunc diem, quo cognitum Christum Magi ex Gentibus adoraverunt [Matth. II, 1-11]; sicut celebravimus illum diem, quo natum Christum pastores ex Iudaea viderunt [Luc. II, 8-20]. Ipse enim Dominus Deus noster elegit Apostolos ex Iudaea pastores, per quos congregaret salvandos etiam ex Gentibus peccatores.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones, 20, , SERMO CXCVIII{0}. De Calendis Ianuariis, II. <<<     >>> SERMO CC{0}. In Epiphania Domini, II.
monumenta.ch > Augustinus > 199