monumenta.ch > 4
Beda, De Natura Rerum, III. Quid sit mundus. <<<     >>> V. De firmamento.

CAPUT IV. De elementis. [

BRID. GLOSSAE.---Elementa sibimet sicut natura. Natura elementorum est ipsa qualitas, ut ignis calidus est et siccus; terra autem frigida et sicca. Dicimus autem elementa, et elimenta, et hylementa. Elementa, quasi elevamenta, eo quod ex elementis omnia constent. Elimenta ab elimo, id est, formo, quia inde cuncta sunt formata. Hylementa, ab hyle, id est, informi materia, de qua facta sunt omnia in species suas. Elementa autem quatuor sunt: coelum, ignis, aqua et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt. Siquidem et in terra ignem reperies, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur; et in coelo cum sit ignitum, et micans fulgentibus stellis, polus aqua esse intelligi potest.

Commiscentur. De Syzygiis, id est, coniunctionibus elementorum pauca dicit. Omne namque corporeum quatuor saepe dictis constat elementis, quorum unumquodque duas habet qualitates: unam propriam, alteram vero alterius elementi, sicut in terra frigiditas et ariditas. Ariditas ergo propria est terrae qualitas, frigiditas non propria terrae, sed aquae; sic et de caeteris. Nam frigiditas propria est aquae qualitas, humiditas vero ab aere illi venit. Sic aeris humiditas propria, at caliditas ex igne descendit. Similiter et ignis propria est caliditas, sed ariditatem de terra sumit. Sex igitur qualitatibus syzygiae fiunt. Quarum quatuor dicuntur immediatae et nexae, non egentes medietate, qua coniungantur. Ignis enim caliditas cum terrena frigiditate coniungitur in siccitate. Rursus aquae humiditas copulatur cum terrena siccitate in frigiditate. Caliditas vero aeris cum frigiditate aquae coniungitur in humiditate; aeris vero humiditas cum ignea siccitate coniungitur in caliditate. Hae sunt quatuor quae dicuntur immediatae et nexae. Restant duae, quae dicuntur mediatae et dissonae, quia non possunt sibi coniungi sine medio, obstante qualitatum diversitate. Ignis enim calidus et siccus cum aqua humida et frigida coniungi non potest sine medio, id est, sine terra. Rursus aer humidus et calidus cum terra, quae frigida est et sicca, coniungi non potest sine medio, id est, aqua, quae locum tenet medietatis, et coniungit utrumque.

Nubila terrenaque. Nubila pro spissis accipe nubibus, quae semper habent aquas. Inter nubila et nubes hoc interest, quod nubila dicimus spissas et densissimas nubes, nubes vero et spissas et raras.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Elementa sibimet sicut natura, sic etiam situ differunt. Natura elementorum est ipsa qualitas, ut ignis calidus et siccus, terra sicca et frigida. Elementa, et elimenta, et hylementa dicimus. Elementa, quasi elevamenta, eo quod ex elementis omnia constent. Elimenta ab elimo, id est, formo, quia inde cuncta sunt formata. Hylementa ab hyle, id est, informi materia, de qua facta sunt omnia in species. Situ, id est, loco, vel positione et ordine locorum. Differt, id est, distat. Elementum, secundum Isidorum, Graecum est, et sonat Latine materies; Hyle enim Graece, Latine informis materies. Secundum Ambrosium vero Latinum nomen est, et derivatur ab eo quod est elimo, id est, formo, et quod nos elementum dicimus, Graeci στοιχεῖον.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Qui si forte aquis in vase. Gleba et quaelibet terrae pars per aquam inferius cadit, quo signo constat terram aqua esse graviorem, gravia enim sunt quae naturaliter deorsum cadunt.

Ignis quoque materialiter accensus. Ignium plura sunt genera, quae hic obiter recensebo. Primus est coelestis ille lucidus, cuncta fovens, servans ac vivificans; secundus est qui lunae statim subiectus est usque ad loca nubium, non lucens quidem; est enim veluti aer torridus, qualis est in caldariis, prunis ac flamma exstinctis, qui quidem non lucet, nisi materiam sortiatur, in quam caloris vim exerceat: hinc incenduntur sub coelo ignes repentini, quos alii vocant deciduos, alii volantes; tertius est quo humanum genus ad varios usus et necessarios utitur; quartus quem summo artificio natura rebus animalibus pariter et inanimatis afflavit, nihil namque caloris est expers.

Quae tamen quadam naturae propinquitate sibimet ita commiscentur. Elementa mundi, quae loco ac situ coniunguntur symbola sunt, id est, altera qualitate consentientia, ut aqua et terra frigiditate, cum aqua aer mobilitate ac humiditate asymbola intervallo discreta sunt, ut aqua, ignis, intermedio aere.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Elementa sibimet sicut natura, sic [A, B, C, etiam.], et situ differunt. Terra enim, ut gravissima, et quae ab alia natura sufferri non possit, imum in creaturis obtinet locum. Aqua vero quanto levior terra, tanto est aere gravior. Qui si forte aquis in vase aliquo subdatur, statim ad superiora, ut levior, evadit.
2 Ignis quoque materialiter accensus, continuo naturalem sui sedem super aera quaerit, sed ne illuc [A, B, C, perveniant.] proveniat, in mollem aerem, cuius circumfusione deprimitur, evanescit. Quae tamen quadam naturae propinquitate sibimet ita commiscentur, ut terra quidem arida et bav1449.106r frigida frigidae aquae, aqua vero frigida et humida humido aeri, porro aer humidus et calidus calido igni, ignis quoque calidus et aridus terrae societur aridae.
3 Unde et ignem in terris, et in aere nubila terrenaque corpora videmus.

csg248.83 csg250.124 csg251.34

© 2009 - 2018 Monumenta Informatik