monumenta.ch > 1
>>> Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, Praefatio

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, Pars Prima - De Schematis

1 Solet aliquoties in Scripturis ordo verborum, causa decoris, aliter quam vulgaris via dicendi habet, figuratus inveniri: Quod grammatici [Paris., Graeci.] Graece schema vocant, nos habitum, vel formam, vel figuram recte nominamus, quia per hoc quodammodo vestitur et ornatur oratio. Solet iterum tropica locutio reperiri, quae fit translata dictione a propria significatione ad non propriam similitudinem, necessitatis aut ornatus gratia. Et quidem gloriantur Graeci talium se figurarum vel troporum fuisse repertores.
2 Sed ut cognoscas (dilectissime fili), cognoscant item omnes, qui haec legere voluerint, quod sancta Scriptura caeteris omnibus scripturis non solum auctoritate, quia divina est, vel utilitate, quia ad vitam ducit aeternam, sed et antiquitate, et ipsa praeeminet positione dicendi, ideo placuit mihi, collectis de ipsa exemplis, ostendere quia nihil huiusmodi schematum, sive troporum valent praetendere [Pro ullis saeculis Paris. habet saecularis.] ullis saeculis eloquentiae magistri, quod non [Note: Paris., in illa.] illa praecesserit [Hic abrupte terminatur Ms. Paris., nec de Schematis et figuris ullum alibi codicem invenire potui. GILES.].
3 Sunt autem multae species schematum et troporum: tamen praecipua aliquot schemata et tropos selectiores Scriptura habet, tanquam excerptos ex istis qui sunt grammaticis familiares, quorum primus tropus, metaphora, est omnium generalissimus; nam caeteri omnes, huius speciei videntur esse: Metaphora, catachresis, metalepsis, metonymia, antonomasia, characterismos, exoche, epitheton, synecdoche, onomatopoeia, periphrasis, hyperbaton, hysterologia, hysteron-proteron, anastrophe, parenthesis, synchesis, tmesis, diacope, hyperbole, allegoria, ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, asteismos, mycterismos, homoeosis, homoeologia, soresmos, icon, icasmos, catatyposis, hypotyposis, metastasis, enargia non energia, parabola, antapodosis, paradigma.
4 Hucusque habes nomenclaturam troporum grammaticorum, nunc vero schematum: Prolepsis, zeugma, protozeugma, mesozeugma, hypozeugma, hysterozeugma, synezeugmenon, enexaerumenon, hypozeuxis, syllepsis, asyntheton vel asyndeton, dialyton, polysyntheton, anadiplosis, anaphora, epanalepsis, epizeuxis, epimone, paronomasia, prosonomasia, schesis onomatôn, paromoeon, homoeoteleuton, homoeoptoton, polyptoton, metabole, hyrmos, diasyrmos, climax.
5 Grammatici tamen alia habent figurarum genera tali ordine: primo, orationis vitia, barbarismum, scilicet, et soloecismum. Secundo, obscurum, et inordinatum. Tertio, deinde, metaplasmum. Postremo, schemata et tropos.
6 Obscurae orationis species sunt: Acyrologia, pleonasmos, perissologia, amphibologia, tautologia, battologia, macrologia, eclipsis, aposiopesis, aenigma.
7 Inordinatae orationis species sunt: Tapinosis, aeschrologia, cacozelia, cacosyntheton, cacophaton.
8 Metaplasmi vero species hae sunt: Metaplasmus, prosthesis, epenthesis, anadiplosis, epectasis, paragoge, aphaeresis, syncope, apocope, ectasis, systole, diaeresis, synaeresis, eclipsis, synaloepha, antithesis, metathesis, parallage.
9 His autem enumeratis, accipe eminentiora decem et septem schemata divinae Scripturae. Prolepsis, praeoccupatio; zeugma, coniunctio; hypozeuxis, subiunctio; syllepsis, conceptio; anadiplosis, replicatio; anaphora, relatio; epanaphora, subrelatio; epanalepsis, repetitio; epizeuxis, congeminatio; paronomasia, denominatio; schesis onomaton, affectio; paromoeon, similitudo; homoeoteleuton, similis terminatio; homoeoptoton, ex similibus casibus; polyptoton, ex pluribus casibus; hyrmos, convenientia; polysyndeton, abundans coniunctionibus; dialyton, aut asyntheton, seu asyndeton, dissolutio.
10 Prolepsis, praeoccupatio, sive praesumptio, dicitur. Figura est quando ea quae sequi debent anteponuntur, quemadmodum habetur in psalmo LXXXVI: Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion. Ante posuit eius, et postea cuius, id est, Domini. Item psalmo XXI: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, pro divident, et mittent. Item Ezechiel I, nihil anteponens, ita incipit: Factum est in tricesimo anno, etc. Sermonem coniunctionis posuit, nihil aliud ante cui hoc subiungeretur, praeponens.
11 Zeugma coniunctio dicitur, figura quando multa pendentia, aut uno verbo, aut una sententia, concluduntur. Uno verbo, ut Apostolus ait ad Ephesios, IV: Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis. Sententia autem, quemadmodum Psalmista in psalmo XIV praeponens: Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam; qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit, etc. Ad ultimum ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum.
12 Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi singula verba, vel sententiae, singulis quibusque clausulis subiunguntur. Tale est et illud; in verbo, ut Psalmo CXLIV: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt; memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et in iustitia tua exsultabunt. Item [I Cor. XIII]: Sive prophetiae (inquit) evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Sententiae, quemadmodum habetur psalmo XXVI: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
13 Syllepsis est cum casus discrepantes in unam significationem congregamus, veluti habetur in psalmo LXXVII: Attendite, populus meus, legem meam. Item psalmo CXLIX: Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Quod enim ait, ad faciendam, numeri singularis est, quod addidit, Increpationes, pluralis est.
14 Fit etiam syllepsis in sensu, id est, ubi pro multis unus, vel pro uno multi ponuntur. Pro multis unus, ut psalmo septuagesimo septimo: Immisit in eis muscam caninam, et comedit eos rana, et exterminavit eos: cum non solum unam ad exterminandos Aegyptios muscam vel ranam, sed innumeras immitteret.
15 Item pro uno multi, quemadmodum habetur psalmo II: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum; reges enim pro Herode, principes pro Pilato positos, apostoli intellexerunt, quemadmodum continetur in Actibus Apostolorum quarto capite.
16 Anadiplosis est congeminatio dictionis, quae in ultima parte praecedentis versus, et prima sequentis iteratur, veluti habetur in psalmo CXXI: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem, Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Item apud Ieremiam, capite secundo: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
17 Anaphora est relatio, cum eadem dictio bis saepiusque per principia versuum repetitur, quemadmodum habetur psalmo XXVI: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Et infra: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
18 Fit etiam anaphora ut eodem versu, per principia sensuum, quemadmodum psalmo XVIII: Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros. Quae figura in Psalmis usitatissima est.
19 Hanc quidam epanaphoram vocant.
20 Epanalepsis est sermonis in principio versus positi in eiusdem fine repetitio, quemadmodum Apostolus ad Philippenses, qua to capite: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Item psalmo LXXXII: Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.
21 Epizeuxis est eiusdem verbi in eodem versu sine aliqua dilatione congeminatio, quemadmodum habetur apud Isaiam, cap. XL: Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Dominus vester. Et iterum apud eumdem, LI: Elevare, elevare, consurge, Ierusalem. Et adhuc apud eumdem, cap. XXXVIII: Vivens, vivens, ipse confitebitur tibi. Item psalmista simile quiddam habet psalmo XVIII: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
22 Alibi repetitio eiusdem sermonis pallilogiae obtinet nomen.
23 Paronomasia denominatio dicitur, quoties dictio pene similis ponitur in significatione diversa, mutata videlicet littera, vel syllaba, ut in psalmo XXI, iuxta Hebraicam veritatem: In te confisi sunt, et non sunt confusi. Et, Philipp. III: Videte malos operarios, videte concisionem; nos autem sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Quam Isaias propheta cap. V, figuram elegantissime in sua lingua confecit, ubi ait: Exspectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas; et iustitiam, et ecce clamor. Hebraice enim iudicium dicitur, iniquitas, iustitia, clamor, appellatur. Pulchre itaque una vel addita vel mutata littera, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro dictione diceret , et pro poneret .
24 Schesis onomaton, id est, multitudo nominum coniunctorum diverso sono unam rem significantium, ut Isaiae cap. I: Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Item psalmo CV: Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
25 Paromoen est cum ab eisdem litteris diversa verba sumuntur. Quae nimirum figura, quod ad positionem litterarum pertinet, melius in ea lingua qua scripta est editaque requiretur. Habemus tamen et in nostra translatione, unde demus exemplum; dictum est enim in psalmo CXVII: Benediximus vobis de domo Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. Et in psalmo XVII: Ira illius secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas.
26 Homoeoteleuton similis terminatio dicitur, figura quoties media et postrema versus sive sententiae simili syllaba finiuntur, ut, Eccli. VI: Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Et iterum cap. VII: Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Hac figura poetae et oratores saepe utuntur. Poetae hoc modo: Pervia divisi potuerunt caerula ponti.
27 Oratores vero ita: Beatus Iob, Deo soli sibique cognitus in tranquillitate, ad maiorem notitiam perducendus, tactus est verbere, ut odorem suarum virium tanto latius spargeret, quantum more aromatum melius ex incensione fragraret. Quo schemate, ipse qui hoc dixit, beatus papa Gregorius, saepissime usus fuisse reperitur. Et huiusmodi orationes esse reor, quas Hieronymus concinnas rhetorum declamationes appellat.
28 Homoeoptoton, cum in similes sonos exeunt dicta plurima, quemadmodum habetur psalmo XCVII: Cantate, exsultate, et psallite. Et Ezechielis decimo octavo: Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et paulo post: In montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem, et amplius accipientem, nunquid vita vivet?
29 Polyptoton est cum diversis casibus variatur oratio, ut, Rom. XI: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria, in saecula saeculorum. Item psalmo LXVII: Nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei. Mons coagulatus, mons pinguis; ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.
30 Hirmos convenientia dicitur, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat, nulla videlicet alia vel causa, vel persona mutata, ut psalmo LIII: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et caetera, usque dum ait: Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Orat enim propheta, ut auxilio Domini salvatoris ab hostium insecutione liberetur.
31 Polysyndeton est oratio multis nexa coniunctionibus, ut psalmo XL: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam eius, et non tradat eum in manus inimicorum eius.
32 Dialyton vel Asyndeton est figura superiori contraria, carens coniunctionibus, ut psalmo LXV: Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius. Date gloriam laudi eius. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine.
33 Sic autem habentur septemdecim schemata divinae Scripturae.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.46

>>> Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, Praefatio
monumenta.ch > 1

© 2009 - 2018 Monumenta Informatik