monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, VII. Ut provincia Occidentalium Saxonum verbum Dei, praedicante Birino, susceperit; et de successoribus eius Agilbercto et Leutherio. <<<     >>> IX. Ut in loco in quo occisus est rex Osuald, crebra sanitatum miracula facta; utque ibi primo iumentum cuiusdam viantis, ac deinde puella paralytica sit curata.

CAPUT VIII. Ut rex Cantuariorum Earconberct idola destrui praeceperit; et de filia eius Ercongota, et propinqua Aedilbergae, sacratis Deo virginibus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Anno dominicae Incarnationis sexcentesimo quadragesimo, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac vita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit: quae ille suscepta viginti quatuor annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium Quadraginta dierum observari principali auctoritate praecepit.
2 Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et competentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongota, ut condigna parenti soboles, magnarum fuit virgo virtutum, serviens [Al., semper, indesinenter semper serviens] Domino in monasterio quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima, vocabulo [Fara. Quae Burgundofara dicitur, id est, nobili fara, seu familia apud Burgundos genita. De huius virtutibus librum scripsit Ionas monachus Bobiensis, insertum editionibus operum Bedae t. III, et a Surio et Mabillonio denuo editum.] Fara, in loco qui dicitur [In Brige. Tractus Briegius, Sylva Brigensis, a qua Sylva, provincia hodie Brie nomen accepit. In hac regione Fara coenobium virginum condidit Eboriacense, quod a fundatrice Faremoustier adhuc dicitur.] In Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae [Al., monasticae] conversationis gratia, Francorum vel Galliarum csg247.124 monasteria adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime in Brige et in [Cale. Chelles in pago Parisiaco, quasi centum stadiis a Lutetia. Villa quondum regia, ad Matronam fluvium, in quo loco Bathildis coenobium sanctimonialium virginum construxit.] Cale, et in [Andilegum. Prolixam de huius loci situ notam dedit Chiffletius, et, quod mirum est, relicto vero, quem prae oculis habuit situ, falsum a longe quaesivit. Hadrianus enim Valesius, in Notitia Galliarum, verbo Andeliacum vulgo Andelys-sur-Seine, monasterium Andilegum de quo loquitur Beda, nobis quasi digito monstravit. Refert enim ex Codice regio haec verba de sancta Clotilde regina Francorum dicta: «Fecit et aliud monasterium super fluvium Sequanae in loco qui dicitur Andeleius, non longe a muris civitatis Rotomagensis in nomine Dei genitricis.» Distat Rotomago VII fere leucas, inquit Valesius, sed Mabillon. IV tantum milliaria; et ante aliquot annos ex cella seu prioratu veteri, Benedictinarum abbatia evasit. Annus mortis tam sanctae Farae, quam Earcongotae ignotus. SMITH.---In Andilegum monasterio. Oppido mirum est, neutra in Gallia Christiana, inter Francorum regni abbatias ullam fieri mentionem nobilissimi huius Parthenonis, in quod supra mille abhinc annos, uti et in Brige, et in Cale, et Brittania insula dicandas Deo virgines, Beda ipso teste, constat fuisse transmissas. Hoc nobis quasi digito monstrare visus est Hadrianus Valesius, vir doctus, in Notitia Galliarum, verbo Andeliacum; ubi refert de sancta Chlotilde regina, ex Codice regio: «Fecit et aliud monasterium super fluvium Sequanae, in loco qui dicitur Andeleius, non longe a muris civitatis Rotomagensis, in nomine Dei Genitricis.» Distat a Rotomago septem fere leucis; estque ipsum Andelagum monasterium, cuius mentio in Chronico Fontanellensi, tomo III Spicilegii Dacheriani, pag. 243. Sed quomodo dici potest hoc monasterium non longe a muris Rotomagensibus positum, si ab illis distat septem fere leucis? De Bedae Andilego succurrit aliud; quod nempe in Alsatia positum sit, et a sancta Salaberga aedificari coeptum sit, et postmodum a Richarda imperatrice perfectum atque ampliatum. Hermannus Contractus, in Chronico, ad annum 887: «Richarda imperatrix, adulterii cum Luitwardo, Vercellensi episcopo, qui apud eam et imperatorem familiariter in palatio vigebat, ab imperatore et aliis incusata, divino iudicio ab omni se virorum commistione integram, et eatenus virginem esse comprobavit, quamvis iam duodecim annis in coniugio imperatoris apparuerit. Moxque ab eo separata, in Andelahense coenobium virginum a se constructum secessit, ibique sedula in divino servitio virgo regina permansit.» Inter schedas Patris Stephani Voyrin, ad hunc Hermanni locum haec reperi adnotata: Divinum quod vocat iudicium, fuit ab igne non violari. Nam ipsa in candida veste pyram ardentem ingressa laedi non potuit. Mira illa vestis ab incendio intacta servatur in Stivagensi coenobio Praemonstratensium in Lotharingia, quod illa habuit ab imperatore Carolo, longe antequam a Praemonstratensibus possideretur; et coniunxit Andelacensi, ut constat ex litteris, tum ipsius, tum Lucii Tertii pontificis: in quibus clare dicitur Carolum superstitem fuisse uxori suae; quod tamen Hermanno historico non satis congruit. Sic habent litterae Lucii anno 1181 datae: «Locum Stivagii, in quo fundata est abbatia, quae ex institutione Caroli quondam Romanorum imperatoris, post decessum Rechardis suae coniugis, quae eumdem locum in propriam possessionem tenuerat, Andelacensi monasterio, quod eadem imperatrix a fundamentis construxerat, et praesente iam dicto imperatore, Romanae Ecclesiae delegaverat, firmitate perenni dignoscitur subiacere.» Litterae Rechardis ipsius, datae Kalendis Maii, anno 880, de bonis abbatiae Stivagiensis, exstant Stivagii. Haec annotabat Voyrinus, vir angelicae morum innocentiae et pietatis, pertinacis studii, ingenii praestantis, multa conscribendis libris de publico meriturus, nisi vita excessisset in flore aetatis. Gaspar Bruschius, in Chronologia monasteriorum Germaniae: «Andlow, inquit, antiquitus Andelaha, ab eiusdem nominis fluvio, vel Helionis coenobium, in pago Helisatia, sancto Fabiano, et Felicitati sacrum, canonissarum celebri loco natarum opulentum collegium ad montana Vosagi situm, fundatum, ac pro duodecim canonissis, totidemque canonicis liberalissime dotatum est anno Christi 880, aut (ut alii volunt) 888, a sancta Richarde, Scotorum regis filia, Caroli Crassi Romanorum imperatoris coniuge; quae per divortium a marito segregata, ibi vixit, mortua, et honorifico tumulo post summam aram in sublime collocato sepulta est.» Ex Bruschio Stephanus Vitus Richardim Hibernam fuisse contendit, nempe Scotia maiore ortam. Huius meminit Molanus, in Additionibus ad Usuardum, 18 Septembris. Wion eadem die, libro III Ligni vitae, et lib. IV, cap. 3, inter sanctas imperatrices Occidentis. Vitam eius scripsit Raderus in Bavaria sancta; et de illa quoque, ac de eius monasterio, Ioannes Ruyr, in Antiquitatibus Vosagi, parte III, lib. I, cap. 10. Quod tamen aiunt hi omnes, fundatum a Richarde hoc monasterium, non sic accipias, quod illa sacram hanc domum prima erexerit; sed quod iam olim fundatam, ac postea neglectam et semidirutam restituerit, locupletaverit, et aedificiis proventibusque auxerit, ad piarum ac nobilium virginum commodam stationem. Primo autem fundatum fuerat, ut opinor, a sancta Salaberga, in cuius Vitae haec auctor ipsi suppar: «Quid plura? Auctore Deo omnem spem suam post Deum beato viro (Walberto Luxoviensi abbati) committens, viro converso, prolibusque Deo sacratis, religionis veste accepta, inito cum beato Walberto consilio, conniventia existente mariti, coenobium puellarum in suburbio Lingonicae urbis, in haereditate vel successione paterna conatur exstruere; quod propriis reditibus praediorum suorum, ex successione haereditatis paternae Christum faciendo haeredem, nobiliter ditavit.» Et post pauca: «Qui locus licet Austrasiorum finibus immineret, vicinus tamen Burgundiae erat, distans a Luxovio monasterio paulo minus millibus quadraginta; ibique adunatis centum, seu amplius, tam ex nobilium liberis, quam ex proprio officio puellis, Christo Domino dicavit. Sed cum pars maxima fabricae monasterii constructa esset, coepit famula Christi, praesago utpote Spiritu Dei repleta, cum viro Dei trutinare animo, non esse in eodem loco puellarum coenobium tutum, nihilque stabilitatis habere, vel munitionis locum. Nam licet barbaries procul abesset, regum tamen limitibus hinc inde admistis, periculi indicium futuris temporibus erat: quod periculum nos deinceps vidimus. Denique nuper civile bellum inter reges Francorum Theodericum, et Dagobertum, circa illos fines est actum; ibique vicinia quaeque depopulata, agri, villae, aedes, et ipsa (quod gravius est) sanctorum corpora igne sunt cremata.» Suburbium intellige dioecesim seu territorium, ut passim legere est in antiquis. Est autem Andilegum in superiore Alsatia, qui Burgundiae et Austrasiae veterum regnorum fines erant; unde et modo in eorum uno, modo in altero computabatur: et aberat Luxovio quadraginta fere milliaribus, hoc est, leucis horariis admodum tredecim. Non poterat melius designari monasterium quod Salaberga centum puellis de consilio Walberti Luxoviensis abbatis paraverat, quas deinde Laudunum transduxit. Sed Andilegi parietinas ducentis post annis (ut censeo) instauravit Richardis heroina, imo et in melius reparavit. CHIFFL.] Andilegum monasterio: inter quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis bnf5226.148 Orientalium Anglorum, cuius supra hab34.68 r meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg: quae utraque cum esset peregrina, prae merito virtutum, eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta.
3 Cuius regis filia maior Sexbur uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.
4 Huius autem virginis Deo dicatae [Al., dedicatae], multa quidem ab incolis loci illius solent opera virtutum et signa miraculorum usque hodie narrari. Verum nos de transitu tantum illius quo caelestia regna petiit, aliquid breviter dicere sufficiat. Inminente ergo die suae vocationis. coepit circuire [Al., circum ire] in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque vel maxime, quae vel aetate provectae [Al. provecta], vel probitate erant morum insigniores: quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem revelatione didicerat, non celavit esse futurum: quam videlicet revelationem huiusmodi esse perhibebat: Vidisse se albatorum catervam hominum idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos quid quaererent, aut quid ibi vellent, respondisse quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud numisma quod eo de Cantia venerat, secum adsumerent.
5 Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est, incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens, supernam migravit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et [Al., referebant. Et] sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox bnf5226.149 egressi dignoscere quid esset, viderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis vinculis absolutam, ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat [Al., deducebat]. Addunt et alia, quae ipsa nocte in monasterio eodem divinitus fuerint ostensa miracula: sed haec nos ad alia tendentes suis narrare permittimus.
6 Sepultum est autem corpus venerabile virginis et sponsae Christi, in ecclesia beati protomartyris Stephani: placuitque post hab34.68 v diem tertium ut lapis quo monumentum tegebatur amoveretur, et altius ipso in loco reponeretur: quod dum fieret, tantae csg247.125 fragrantia suavitatis [Al., flagrantiae suavitas] ab imis ebullivit, ut cunctis qui adstabant fratribus ac sororibus quasi opobalsami cellaria esse viderentur aperta.
7 Sed et matertera eius, de qua diximus, Aedilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuae virginitatis gloriam in magna corporis continentia conservavit: quae cuius esset virtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepeliri cupiebat.
8 Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte praerepta est, et in ipso ecclesiae loco ubi desiderabat, condita. Post cuius mortem fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis septem, quibus completis, statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere; ossa vero abbatissae illo de loco elevata in aliam ecclesiam, quae esset perfecta bnf5226.150 ac dedicata transferre.
9 Et aperientes sepulcrum eius, ita intemeratum corpus invenere, ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune: et ita denuo lotum, atque aliis vestibus indutum, transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris; cuius, videlicet, natalis ibi solet in magna gloria celebrari die Nonarum Iuliarum.

csg547.588

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, VII. Ut provincia Occidentalium Saxonum verbum Dei, praedicante Birino, susceperit; et de successoribus eius Agilbercto et Leutherio. <<<     >>> IX. Ut in loco in quo occisus est rex Osuald, crebra sanitatum miracula facta; utque ibi primo iumentum cuiusdam viantis, ac deinde puella paralytica sit curata.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik