monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI. <<<     >>> HOMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTEN.

0 MARCI VII. In illo tempore, exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Et reliqua.
1 Surdus ille et mutus, quem mirabiliter curatum a Domino modo cum Evangelium legeretur, audivimus, genus designat humanum, in his qui ab errore diabolicae deceptionis divina merentur gratia liberari. Obsurduit namque homo ab audiendo vitae verbo, postquam mortifera serpentis verba contra Deum tumidus audivit: mutus a laude Conditoris effectus est, ex quo cum seductore colloquium habere praesumpsit. Et merito clausit aures ab audienda inter angelos laude Creatoris, quas ad audiendam eiusdem Creatoris vituperationem sermonibus hostis incautus aperuit. Merito clausit os a praedicanda cum angelis laude Creatoris, quod velut ad meliorandum eiusdem opus Creatoris, cibi vetiti praevaricatione superbus implevit. Et heu miser generis humani defectus! quod in radice vitiosum germinavit, vitiosius multo dilatari coepit in propagine ramorum, ita ut veniente in carne Domino, exceptis paucis de Iudaea fidelibus, totus pene mundus ab agnitione et confessione veritatis surdus erraret et mutus! Sed ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Venit namque Dominus ad mare Galilaeae, ubi noverat aegrotare quem sanaret. Venit suae gratia pietatis ad tumentia, turbida et instabilia gentium corda, in quibus noverat esse qui ad suam gratiam pertinerent. Et bene inter medios fines Decapoleos ad mare Galilaeae, ubi aegrotum sanaret, venisse perhibetur, quia relicto ob perfidiam populo, qui decalogi mandata acceperat, exteras venit ad gentes, ut, sicut Ioannes ait, filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.
2 Et adducunt, inquit, ei surdum et mutum, et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro eius salute Domino supplicant. Sic nimirum, sic in spirituali necesse est curatione geratur, ut si quis humana industria ad auditum confessionemque veritatis converti non potest, divinae pietatis offeratur aspectibus, atque ad sanandum eum supernae manus flagitetur auxilium. Nec tardat coelestis misericordia medici, si intenta precantum non haesitat, nec deficit oratio, unde statim subinfertur:
3 Quia apprehendens aegrotum Iesus de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius, et exspuens tetigit linguam eius. Digitos quippe surdo [Al., surdis] in auriculas mittit ut audiat [Al., audiant], cum per dona gratiae spiritualis diu non credentes ad auditum sui verbi convertit. Exspuens, linguam muti, ut loqui valeat, tangit, cum per ministerium praedicationis rationem fidei, quam confiteri debeat, praestat. Per digitos namque Domini Spiritus sancti dona significari et ipse docet dicens: Si ego in digito Dei eiicio daemonia [Luc. XI]; quod alius evangelista manifestius ponit, Si ego in Spiritu Dei eiicio daemones [Matth. XII]; et Psalmista ubi ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum [Psal. VIII], id est, videbo sanctos non suae merito virtutis, sed tui munere spiritus a terrenis suspensos, et coelesti factos conversatione sublimes. Sputum quoque capitis et oris Domini verbum est Evangelii, quod ex invisibili divinitatis arcano sumptum, visibiliter mundo ut sanari posset, ministrare dignatus est. Notandum sane quod Dominus, priusquam auriculas linguamque sanandi tangeret aegroti, apprehendens eum seorsum duxit e turba. Prima namque salutis spes est, quemlibet assuetos vitiorum tumultus turbasque deserere, et sic ad suscipienda sanitatis munera humiliter caput inclinare. Neque ullatenus salvari posse [Al. om., posse) putandus est, quandiu quis inordinatis moribus adhaerere, supervacuis verbis delectari, turbulentis cogitationibus non timet devastari [Al., devastari, ut]. At qui miserante et adiuvante iam Domino turbidam priscae conversationis vitam mutavit, qui inspirationem divinae gratiae corde concepit, qui verbo doctrinae coelestis confessionem verae didicit fidei, restat ut confestim optata sanitatis gaudia consequatur. Unde bene postquam de turba segregat infirmum Dominus, postquam mittit digitos in auriculas, postquam sputo tangit linguam illius, continuo [Al. om. continuo] subfertur:
4 Suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi, Ephpheta, quod est adaperire: et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius. Et recte sanaturus aegrotum Dominus suspicit in coelum et ingemuit, ut ubi nobis speranda salus, et qua compunctionis vel lacrymarum sit devotione quaerenda, ac petenda significet. Suspiciens in coelum ingemuit, quia nos quos ad coelestia possidenda creavit, longe in terrestria deiectos esse doluit. Suspiciens in coelum ingemuit, ut nobis qui a coelestibus gaudiis per terrena oblectamenta discessimus, ad haec per gemitus et suspiria insinuaret esse redeundum. Quod autem ait Ephpheta, id est, adaperire, propter aures dicit sanandas, quas surditas diutina clauserat, sed ad audiendum iam tactus patefecit ipsius; unde credo mos increbuerit Ecclesiae, ut sacerdotes illius his quos percipiendis baptismi sacramentis praeparant prius inter caetera consecrationis exordia de saliva oris sui nares tangant et aures, dicentes Ephpheta: Per [Al. om. per] salivam quidem oris sui, gustum quo initiandi sunt supernae sapientiae designantes; per tactum vero narium, ut, abiectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectantur odorem, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco [II Cor. II], et ut meminerint se iuxta exemplum beati Iob, Donec superest nalitus in eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loqui iniquitatem labiis, nec lingua mendacium meditari debere. Porro per tactum aurium, ut relicto auditu linguae nequam, audiant verba Christi et faciant ea, similes viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram. Et unusquisque nostrum, fratres charissimi, qui baptisma Christi rite suscepit, hoc ordine consecratus est. Omnes quidem qui salutare lavacrum vel proximo hoc paschae tempore, vel aliquando alias rite suscepturi sunt, ipso sunt ordine consecrandi. Unde multum necesse est ut quod Dominus in nobis propitius abluere et sanctificare dignatus est, ipsi passim contaminare, et pro nihilo profanare timeamus. Sed etsi qui in coenum nequitiae sordidantis incidimus, festinemus rursum lacrymarum et poenitentiae fonte mundari. Renovemus aurium puritatem, quam nobis auditu fidei divinitus constat fuisse collatam, caventes illud Apostoli, quod quibusdam exprobrans, ait: Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur [II Tim. IV]. Cohibeamus linguam a malo, quae confessione fidei sanctificata est; timeamus in ipsa, in [Al. om. in] qua benedicimus Deum, et Patrem, maledicere homines, qui ad imaginem Dei facti sunt. Qui enim putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam, huius vana est religio. Ecce enim dicitur quia apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. Qui ergo recte loqui baptismatis nostri tempore didicimus, corde credendo ad iustitiam, ore autem confessionem faciendo ad salutem, curandum summopere est ne post baptisma ad iniusta et noxia verba declinemus. Si enim, ipso iudice attestante, omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii, quid putamus fieri de illis, qui non solum otiosa, sed et criminosa loquuntur, qui impudicitiae, iactantiae, blasphemiae, et quod maxime miseros libet detractionum sermonibus servire non timent, qui proferunt mendacia, testes fallaces, qui seminant inter fratres discordias? Non solum autem a malis aures linguamque satis est castigare loquelis, si non etiam iusta Psalmistam inclinemus aurem nostram in verba (Al., verbo] oris Dei, si non os nostrum loquatur sapientiam, et meditatio cordis nostri prudentiam. Sed et cunctos simul interioris exteriorisque hominis nostri sensus, quia cuncti in baptismo abluti sunt, oportet mundos ac bonis operibus servemus [Al. add. insuper] semper ornatos. Curato autem surdo et muto, videamus quid sequitur:
5 Et praecepit, inquit, illis, ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Quare, fratres charissimi, haec acta credamus? Nunquid nam [Al., non] aestimandum est quod unigenitus Dei Filius signum faciens, et abscondi hoc voluerit, et contra voluntatem illius sit patefactum in turbas, nec potuerit silentio signum tegere si vellet quod potuit facere cum voluit? An forte nobis exemplum dare voluit, ut virtutum opera facientes, vitium iactantiae per omnia gloriamque vitemus humanam, ne bona nostra actio per inanem vulgi favorem supernae retributionis munere privetur. Et tamen sciamus opera nostra, si digna imitatione sunt, nullatenus posse celari, sed ad utilitatem fraternae corretionis ipso dispensante patefieri, qui dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita [Matth. V]. Et alibi: Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur [Luc. XII]. Et revera ita omnimode, ita intelligenda est dominici dispensatio praecepti. Quod non ita tamen dictum quis aestimet, quasi bona facientes fraternos cavere debeamus aspectus, cum Dominus dicat: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona [Matth. V]; sed ut per opera quae fratribus ostendimus, non laudem ab illis, sed profectum quaeramus, hoc est enim quod sequitur: Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Nam qui ea intentione bona ostendunt opera, ut ipsi solum laudentur, non autem ut laudantes in bono proficiant, neque ut Pater, qui in coelis est, glorificetur, tales sunt nimirum illa terribili increpatione plectendi, qua dicitur: Amen, amen dico vobis, receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Sed et hoc dicendum quia si illi virtutes dominicas tacere nequeunt, qui tacendi praeceptum acceperunt, multo amplius sit nobis divinae gratiae praeconiis semper insistendum, qui quotidianis invicem nos verbis ac coelestibus alimoniis reficere praecipimur, dicente apostolo Ioanne: Qui audit dicat, Veni [Apoc. XXII], id est, qui gratiam supernae aspirationis mente concepit, qui verbum exhortationis, quo utiliter proximum confortare valeat, dicit, nequaquam quod novit silentio abscondat, sed seipsum protinus fratribus aperiendo communicet. Si enim ea quae novimus benigne proximis dicere bona non negligimus, aderit ille in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Colos. XX], et quod nunc ex parte cognovimus, ad perfectum nobis lumen veritatis intimare dignabitur Iesus Christus, Dominus noster, unigenitus Patris, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.109v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI. <<<     >>> HOMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik