monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTEN. <<<     >>> HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.

0 MATTH. XIV, MARC. VI, LUC. IX. In illo tempore, audivit Herodes tetrarcha famam Iesu, et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista, etc.
1 Natalem, fratres charissimi, beati Ioannis diem celebrantes, oportet ut non solum constantiam passionis illius pia devotione recolamus, sed et eorum a quibus passus est malitiam nobis in arma vertamus salutis. Tunc etenim Scripturis sanctis utiliter animum intendimus, cum non solum in eis virtutes ac praemia iustorum, verum etiam vitia, vindictamque reproborum ad incitamentum nobis bene agendi proponimus. Hoc siquidem et ipsius Domini docemur exemplo, qui ut humanae superbiae cervicem frangat, ac sublime nobis humilitatis iugum imponat, non suae tantum humilitatis formam quam sequamur, insinuat dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde [Matth. XI], sed etiam angelicae superbiae deiectionem, quam caveamus ad memoriam nobis revocat, dicens: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem [Luc. X], quatenus non solo [Al., non solum] nos suae divinae bonitatis, sed et daemoniacae pravitatis exemplo ad observantiam summae virtutis accendat.
2 Audivit ergo Herodes tetrarcha famam Iesu, et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Qui bene intellexit mortuum posse hominem resuscitari ad vitam, bene de resurrectionis gloria sensit, qui iustos post resurrectionem maioris potentiae quos [Al., quam] mortalis fragilitas capit, futuros esse perspexit: sed misere desipuit, qui quod de homine puro sponte credere potuit, hoc de Deo homine credere tot miraculis attestantibus, tantis praedicatorum praeconiis consonantibus, nulla ratione consensit. Quare hoc, fratres charissimi, nisi ut nos aperte intelligamus, non incredibile resurrectionis miraculum, sed pravorum animos a credendi gratia peccatis obstantibus esse praepeditos, maioresque illi gratias referamus, qui nostris cordibus, ablato erroris velamine, lucem veritatis aperire dignatus est.
3 Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem, propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam. Impletum videmus in Ioanne quod de illo angelus Zachariae priusquam nasceretur, praedixit: quia praecederet ante Dominum in spiritu et virtute Eliae. Ambo namque continenter viventes, ambo habitu inculti, ambo in solitudine degentes, ambo praecones veritatis, ambo regis et reginae persecutionem propter iustitiam perpessi sunt: ille Achab et Iezabel, iste Herodis et Herodiadis. Ille ne ab impiis occideretur, igneo curru est raptus in coelum; iste ne ab impiis vinceretur, perfecto martyrii certamine spiritu coelestia regna petivit, angelorum utique subvectus auxilio, de quibus scriptum est: Currus Dei decem millia multiplex millia laetantium, Dominus in illis [Psal. LXVIII]. Et iterum: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Psal. CIII]. Sed quaerit forte aliquis quis sit iste Herodes, quive frater eius, quae etiam Herodias, de quibus sermo iste? Herodes iste qui et Ioannem decollavit, et in passionem Redemptoris nostri Pilato assensum praebuit, filius est Herodis illius sub quo Dominus natus est: qui cum post nativitatem dominicam pauco tempore regnaret, sicut evangelica testatur historia, Archelaus eius filius successit in regnum; quo cum vix decem annis potiretur, accusantibus insolentiam eius Iudaeis [Matth. II], pulsus est regno ab Augusto ac perpetuo damnatus exsilio. Deinde Augustus, ut regni Iudaici minueret potentiam, divisa in quatuor partes provincia, quatuor fratres Archelai eidem regendae praefecit, qui singuli a principatu quartae partis Graeco sermone sunt tetrarchae vocati. E quibus Philippus Herodiadem, filiam Arethae regis Arabum, accepit uxorem, quam idem Aretha postmodum ablatam ab eo dedit Herodi, eo quod ipse esset maioris potestatis et famae, factumque est adulterium publicum. Sicut perfidis causa est pereundi, ita fidelissimo praeconi nostrae redemptionis materia triumphandi, qui prohibendo regis iniusti scelera, morte quidem iniusta meruit plecti, sed post mortis gustum a rege iustitiae cui testimonium perhibebat, iustam vitae perennis coronam accepit. Dicebat ergo illi Ioannes:
4 Non licet tibi habere eam. Et volens, inquit, illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Non populus tantum, sed ipse etiam Herodes Ioannem sicut prophetam habebat, teste evangelista Marco, qui dicit: Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum [Marc. VI]. Et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Sed vicit amor mulieris, eumque in illum quem sanctum esse noverat et iustum manus mittere coegit. Qui quoniam noluit cohibere luxuriam, ad homicidii reatum prolapsus est, minusque illi peccatum maioris erat causa peccati: cui districto Dei iudicio contigit ut propter appetitum adulterae quam detestandam sciebat, sanguinem funderet prophetae, quem Deo acceptum esse cognoverat. Haec namque est illa divini dispensatio examinis, de qua dicitur: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc [Apoc. XXII]. At contra quod sequitur, Et sanctus sanctificetur adhuc, ad beati Ioannis personam convenienter aptatur, qui sanctus existens sanctificabatur adhuc, dum per officium evangelizandi ad martyrii palmam pervenit.
5 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcunque postulasset ab eo. Tria pariter impiorum scelera audivimus: celebrationem natalis infaustam, saltationem puellae lascivam, iuramentum regis temerarium, quibus singulis oportet nos, ne talia geramus, instrui. Non enim festis diem nostri natalis in memoriam revocare, non ullum tempus illecebris indulgere carnalibus, sed diem potius exitus nostri debemus lacrymis, precibus, crebrisque praevenire ieiuniis, hinc etenim vir sapiens admonet, dicens: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis [Eccli. VII]. Sed nec membra nostra quae iam Domino consecrata sunt, lusibus atque ineptis dare motibus decet. Dicit namque Apostolus: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi [I Cor. VI]? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Unde et alibi obsecrat per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Quantum vero temeritatem iurandi vitare debeamus, et ipse in Evangelio Dominus [Matth. V], et Iacobus in Epistula sua docet, dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque iuramentum. Sit autem sermo vester, Est est, Non non, ut non sub iudicio decidatis [Iacob. V]; illo videlicet iudicio sub quo decidit Herodes, ut vel peierare, vel ob periurium cavendum aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid incautius forte nos iurasse contigerit, quod observatum scilicet peiorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate peierandum nobis, quam pro vitando periurio in aliud crimen gravius esse divertendum: Denique iuravit David per Dominum occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali periurio contraxisse doluit [I Reg. XXV]. Iuravit Herodes dare saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne periurus diceretur a convivis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis praemium fecit. Non solum [Al., add. autem] in iurando, sed in omni quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus in quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus: iuxta exemplum eorum qui hostilibus clausi muris, dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant ubi muro existente breviore minimum periculi cadentes incurrant. Sequitur:
6 At illa, praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae: et contristatus est rex. Tristitia regis non absolutio est, sed confessio sceleris. Haec etenim est superni iustitia iudicii, ut plerumque reprobi et agnoscant se, et fateantur errasse, certamque erroris sui poenitudinem gerant, nec tamen ab errore quiescant, quatenus eadem confessione ac poenitentia contra se ipsi testimonium dent: quia non nescii delinquunt, dum a peccato quod culpant prohibere [Al., prohiberi] detrectant, eoque iustius pereant quo foveam perditionis quam praevidere valuerant declinare neglexerant [Al., neglexerunt]. Talis quippe est tristitia Herodis, qualis poenitentia Pharaonis et Iudae: quorum quisque facinora sua postquam accusante conscientia invitus prodidit, vecors augmentavit. Itaque Herodes caput Ioannis petitus, tristitiam quidem praetendebat in vultu, qua se ipse damnaret, ostendendo cunctis liquide quia insontem et sanctum noverat quem erat neci daturus. Verum si diligentius cor nefandum inspicimus, laetabatur occulte quod ea petebantur quae et antea facere, si excusabiliter posset, disponebat. Qui si caput Herodiadis peteretur, nulli dubium quoniam illud dare veraciter tristis abnueret.
7 Propter iuramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, iussit dari: misitque, et decollavit Ioannem in carcere, et allatum est caput eius in disco. Indignum quidem natali suo rex spectaculum praebuit, qui convocatis ad epulas principibus, tribunis ac ducibus gentis, spectandum in disco caput occisi protulit. Indignique convivae, an [Al., ac] potius invitatori suo condigni, e quibus nullus inventus est qui hominem inter festa discumbentium puniri, qui ab adulteris iustum, qui iudicem a reis capite plecti vetaret: praesertim cum rex assumpta specie moestitiae, coactum se hoc facere protestaretur, essetque opportunum quod hortatu convivantium a promisso scelere revocari deberet, si non illum haec de industria praestruxisse cognoscerent, imo ipsos quoque par eiusdem sceleris amor irretiret. Sed dignam supernis aspectibus virtutem sui certaminis beatus praecursor dominicae nativitatis, praedicationis et mortis ostendit, qui ut Scriptura ait: Et si coram hominibus tormenta passus est, spes illius immortalitate plena est [Sap. III]. Cuius diem natalis merito festa celebritate repetimus, quem ipse propria passione nobis solemnem reddidit, quem roseo sanguinis sui fulgore decoravit: merito memoriam illius cum spirituali gaudio veneramur, qui testimonium quod [Al. add. pro] Domino perhibuit, martyrii signaculo conclusit. Neque enim dubitandum est quia beatus Ioannes pro Redemptoris nostri, quem praecurrebat, testimonio, carcerem et vincula sustinuit, pro ipso et animam posuit: cui non est dictum a persecutore ut Christum negaret, sed ut veritatem reticeret, et tamen pro Christo occubuit. Quia enim Christus ipse ait: Ego sum veritas [Ioan. XIV], ideo utique pro Christo, quia pro veritate sanguinem fudit: et cui nascituro, praedicaturo, baptizaturo, prius nascendo, praedicando ac baptizando testimonium perhibebat, hunc etiam passurum prior ipse patiendo signavit. Quorum tamen passiones diverso ordine consummari, certa supernae pro visionis dispensatione gestum est: ut videlicet Redemptor noster extra portam civitatis cuncto assistente populo, sublevaretur in crucem; praecursor vero eius collectis in domum convivii magistratibus atque optimatibus plebis, misso tantum spiculatore, in abdito carceris, capite truncaretur. Et quidem congruum videbatur ut mysterium dominicae crucis crucifixus praefiguraret Ioannes; sed quia idem Ioannes testimonium Domino perhibens aiebat: Illum oportet crescere, me autem minui, hoc est, illum quem prophetam magnum esse miramini, Christum Dominum, ac Deum verum oportet intelligi, me autem quem Christum esse arbitramini, non Christum, sed esse prophetam Christi patebit [Al. add. et], disparem utriusque qualitatem, dispar modus passionis insinuat, non in carnificum potestate constitutus, sed coelesti ratione provisus. Quia enim iterum dicit idem Ioannes: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur: qui autem de coelo venit, super omnes est [Ibid.], praefatam minorationem eius qui de terra est, decollatio illa in carcere et in obscuro patrata capitis ablatio designat. Porro crementum eius qui de coelo venit, et supra omnes est, illa in cruce exaltatio quae sub divo et omni spectante populo facta est, aperte denuntiat. Exaltatus quippe in cruce, caput erectum ad coelos tenuit, manus super terras ad aquilonem tetendit et austrum, ut et coeli se esse Dominum, et universam terram omnesque potestates aereas suae ditioni subditas ipso etiam corporis situ figuraret. Infima crucis ipsius terrae abdita penetrabant, ut inferorum regnum passione illius transfixum ac destructum esse signaretur. Regem hunc esse credendum scripto in cruce titulo, astantes Hebraei, Graeci et Romani legebant, ut videlicet eius imperium appareret per omnes gentes esse dilatandum. Quae cuncta Apostolus breviter una sententia complectitur, dicens: Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et inferorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Decollato autem Ioanne, et allato capite eius in disco, sequitur:
8 Et datum est puellae, et detulit matri suae. Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud. Et hoc ad minorationem praecursoris Domini pertinet, quod corpus eius sepulturae absque capite datur. Namque ut in ecclesiasticis invenimus historiis (Ioseph., Ant., XVIII, 10; Eus. I, 13), corpus eius in civitate Samaria, quae nunc Sebaste vocatur, caput autem in Hierosolymis humatum est: decollatus vero est in castello quodam Arabiae quod Macherunta nominant. In quibus videlicet historiis hoc quoque reperimus quod caput eius sanctissimum, longo post decollationem tempore, ab ipso revelatum sit duobus monachis Orientalibus, qui orationis gratia venerant Hierosolymam, atque inde in Edessam [Al., Emessam] Phoeniciae civitatem perlatum, debito fidelium sit honore frequentatum. At vero ossa eius, tempore procedente, de Samaria Hierosolymam translata, ac mox Alexandriam missa, nunc ibidem in ecclesia quae nominis ipsius est honore consecrata, servantur. Quod divina providentia constat actum, ut scilicet per plura loca deportatis beati martyris reliquiis plura virtutum signa fierent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem ac dilectionem eius quem praedicabat, confluerent. Inter haec sane considerandum est, et attentius memoriae commendandum quomodo omnipotens Deus electos dilectosque suos famulos, quos ad vitam regnumque praedestinavit aeternum, in tantum in hac vita pravorum patitur persecutione conteri, tot ac tantis poenarum mortiumque generibus consumi, quatenus perspectis perfectorum virorum passionibus, minus de his quae nobis forte adversa contigerint, doleamus, ac potius discamus omne gaudium existimare, cum in tentationes varias inciderimus: memoria retinentes quia quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Nam etsi principali sententia constat quia in multis offendimus omnes, quis tamen nostrum dicere audeat beatum Ioannem in actu, vel dicto, vel habitu, vel victu peccasse? cuius austeritatem indumenti, cuius parcimoniam alimenti evangelica laudat historia, cuius omne quod loquitur, aut veritati testimonium reddit, aut eos qui contradicunt redarguit, cuius opera iustitiae etiam qui non amabant venerationi habebant? Quis in eis [Al., eius] praecordiis peccato poterat esse locus, quae [Al., quem] et ante nativitatem Spiritus sancti consecravit adventus? Quando saltem humanae conversationis intuitu valuit a virtutis via vel ad modicum deflecti, qui totam ab ineunte pueritia vitam solitarius peregit? Et tamen talis ac tantus vir praesentis vitae terminum post longam vinculorum afflictionem sanguinis effusionem [Al., effusione] suscepit. Ille qui libertatem supernae pacis evangelizabat, ab impiis in vincula coniicitur; clauditur obscuritate carceris, qui venit testimonium perhibere de lumine: quique ab ipsa luce, quae Christus est, lucerna ardens et lucens appellari meruit, quo in natis mulierum maior nemo est, ad petitionem mulierum turpissimarum capite plectitur: et ipse proprio cruore baptizatur, cui redemptorem mundi baptizare, cui vocem Patris super illum audire, cui Spiritus sancti gratiam in eum descendentis videre donatum est. Sed non erat grave, imo leve ac desiderabile erat talibus tormenta pro veritate temporalia perpeti, quae perpetuis noverant remuneranda gaudiis. Optabile habebat mortem quae naturae necessitate inevitabilis imminebat, confesso Christi nomine cum palma vitae perennis excipere. Unde bene dicit Apostolus: Quia vobis donatum est a Christo, non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro illo patiamini [Philip. I]. Qui ideo donum esse dicit Christi, ut pro illo patiantur electi, quia sicut idem dicit: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis [Rom. VIII]. Cum ergo tam eximios regni coelestis haeredes tanta in huius exsilio mortalitatis pati viderimus quid nobis inter haec, fratres charissimi, restat agendum, nisi ut tanto magis humiliemur in conspectu pii Conditoris et Redemptoris nostri, quanto nos patenter animadvertimus eos, nec vitae imitatione sequi posse, nec mortis? Itaque iuxta vocem primi pastoris, humiliemur sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore visitationis: humiliemur cum Ioanne, ieiunemus et obsecrationes faciamus assiduas: exsultemus minui coram hominibus, exerceamur et deficiat paulisper spiritus noster utique [Al., spiritus, noster utique], id est carnalis et superbus, qui solebat inflari, ut bonae actionis perfectibus ante illum crescere, et cum illo exaltari valeamus, qui de coelo ad terras venire dignatus est, ut nos qui de terra sumus sublevaret ad coelos Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.50r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTEN. <<<     >>> HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik