monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. <<<     >>> HOMILIA XXII. IN NATALE SANCTI MATTHAEI APOSTOLI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.

0 IOAN. X. In illo tempore, facta sunt encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis, etc
1 Audivimus ex lectione evangelica, fratres charissimi, quia facta sunt encaenia in Hierosolymis. Encaenia autem vocabantur solemnia dedicationis templi, quae populus Dei ex antiqua Patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Quorum vestigia nos hodie iuxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicationis ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus agere solemnem. Et hanc nos festivitatem eo maiore devotione celebrare oportet, quo eam Redemptori nostro gratissimam esse cognovimus, adeo ut in illa ipse templum ingredi, et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit.
2 Facta sunt, inquit, encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis. Si ergo voluit in templo ambulare, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in quo rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus et sapientissimus, ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum quod est initium sapientiae habere perspexerit! Neque enim putandum est quia domus solummodo, ad quam [Al., in qua] ad orandum, vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini, et non ipsi qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum eius et appellemur, et simus, cum manifeste dicat Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi [II Cor. VI], sicut dicit Deus, Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo [Levit. XXVI]. Si ergo templum Dei sumus, curemus solerter, et bonis actibus satagamus, ut in eodem suo templo saepius ipse et venire, et mansionem facere dignetur. Caveamus hiemis exemplum, ne, videlicet, corda nostra Dominus adveniens a charitatis ardore torpentia reperiat, et ideo ea citius aversatus relinquat. Quid enim pertinuit ad Evangelistam hiemis tempus commemorare, nisi quia duritiam perfidiae Iudaeorum per asperitatem aurarum voluit designare brumalium; et quia plurimis eorum quos tunc in templo invenit, congruebat sermo quem dixit: Quoniam abundavit [Al., abundabit] iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV]? Sicut etiam subsequenter aperte denuntiat, dicens:
3 Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non enim haec veritatem fidei quaerendo, sed illi quem interrogabant insidiando, et calumniam struendo dicebant. Christum namque, quem fides orthodoxa verum Deum, verum confitetur et hominem, illi purum tantummodo hominem futurum, non autem et Deum esse credebant: memores, videlicet, quia de humanitate illius iuravit Dominus David de fructu ventris eius sedere super sedem suam; sed obliti quod ipse de divinitate sua per eumdem David cecinit dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu [Psal. II]. Credebant ergo Christum de stirpe David nasciturum, et regem caeteris omnibus excellentiorem esse venturum; qua etiam dementia posteri eorum usque in praesens tempus, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Et si se Dominus Iesus Christum esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens, propter quos haec scribenda erant, ita responsum temperavit suum, ut et calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est fidelibus aperta voce proderet. Illi enim de homine Christo quaerebant, ipse autem divinitatis suae qua aequalis est Patri, palam mysteria narrat. Circumdemus ergo et nos eum, charissimi, non sicut Iudaei insidiis appetendo, sed ut fidelissima domus eius placidam illi in nobis sedem parando, de quibus merito dicatur: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Deus in medio eius non commovebitur [Psal. XLV]. Petamus eum non ut illi insaniendo, [Al. add., qui dicunt:] Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam (quid enim vesanius quam ut Magistrum veritatis ideo sibi animam tolleret, quaererent [Al., tollere quererentur], quia non eis incredulis et contradicentibus aperte suae maiestatis arcana reseravit); sed, ut Scriptura admonet, sentiendo de illo in bonitate et [Al. add., in] simplicitate cordis quaerendo illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant eum, apparet autem illis qui fidem habent in illum. Dicamus ei supplices, quia tu es Christus, te Filium unigenitum Dei, Patri et Spiritui sancto coaeternum esse, et consubstantialem in divinitate [Al. add., te] nostrae substantiae participem, ex tempore factum esse cognovimus, da ut quod interim pia fide veneramur, plena in futuro visione speculemur. Haec est etenim unica animae nostrae salus et vita, tuum perpetuum vultum, tuam cernere lucem. Nec dubitandum quia rogantes exaudiet nos, quando quod ipse praecepit rogamus: quod dare ipse desiderat, intenta mente poscimus. Quomodo enim pie supplicantibus famulis negare credendus est bona [Al., dona], quae etiam rebellibus ultra quam petebant, aperire non renuit? Qui cum illum an homo, an Christus esset, interrogarent, ipse non hominem tantum, sed etiam Deum Christum, et Dei Filium se esse non tacuit. Respondit enim eis, dicens:
4 Loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Qui ergo se in nomine Patris opera sua facere testatur, profecto quia Filius Dei sit, credendus insinuat. Sed illi duplici reatu tenentur obnoxii, qui nec verbis quae locutus est, nec factis, quibus veritatem verborum astruebat, ad fidem poterant invitari. Meritoque ex ovibus eius non esse dicuntur, quia non ovina simplicitate pastorem bonum sequi, sed ferina potius rabie satagebant persequi. Verum, quia sunt nonnulli, qui fidem verbo tenus servant, et habitu ovium belluina corda praetexunt, subsequenter ipse pastor, quae ovium suarum vita, quae sit merces edocet:
5 Oves meae vocem meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. Quicunque ergo aeternum declinare interitum, ac vitam desiderat videre perpetuam, vocem Christi necesse est non solum audiendo et credendo, sed et bene vivendo sequatur. Quod autem se oves suas cognoscere dicit, eligere utique, et ad regnum coeleste praedestinare significat. Unde Salomon ait: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus [Prov. IV]. Et e contrario de reprobis Apostolus: Qui autem ignorat, inquit, ignorabitur [I Cor. XIV]. Pulchre autem de his qui audirent vocem eius, et sequerentur, ait: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum [Sap. III]. Visi sunt namque martyres oculis insipientium mori, visi sunt perire, cum mortalem vitam diversis poenarum generibus subacti amitterent: sed non peribant in aeternum, non videbant mortem in aeternum: qui mox soluti carcere carnis, debita suo certamini praemia sortiuntur; de quibus adhuc aperte subditur:
6 Non rapiet eas quisquam de manu mea. Nitebantur quippe persecutores impii rapere pios Christi confessores de manu eius, quando vel eos ad negandam fidem tormentis cogebant, ut animas eorum alienas redderent a Christo, vel a morientibus victi nihilominus exanima eorum corpora, aut in aquas dissolvenda, aut in ignem comburenda, iactabant, ut quasi Christo resuscitandi ea facultatem tollerent. Sed nemo rapiebat eas de manu eius, cui sicut ipse alibi ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre [Matth. XI], quia et certantes ut vincant adiuvat, et victores ut perpetuo regnent coronat, et eisdem etiam carnem in qua certaverunt, immortalem suo tempore reddet. Quibus verbis eorum quoque temeritatem, qui sibi laqueos mortis parabant redarguit: manifeste insinuans quia stultissime de eius perditione dolis agerent, qui vitam dare posset immortalem, cui nemo raperet aliquem de his quos suos esse ante saecula praenosset. Sed ne haec loquendo suam videretur gloriam quaerere, totam suam potentiam ad Patris gloriam refert, cum subiungit:
7 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est. Maius autem omnibus quod Mediatori Dei et hominum homini Iesu Christo Pater dedit, hoc est, ut sit unigenitus eius filius in nullo gignenti, vel natura dissimilis, vel virtute inferior, vel tempore posterior. Quam videlicet aequalitatem ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus esset apud Patrem, nec [Al., ipse] in humanitate ex tempore incarnationis accepit.
8 Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Supra de ovibus suis dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea; et nunc subiungit: Et nemo potest rapere de manu Patris mei; aperte dans intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est, virtutem suam et Patris, atque ideo Christum se fore [Al., esse] credendum, qui non sicut caeteri sanctificatus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Dei Filius. Quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit, dicens:
9 Ego et Pater unum sumus. Unum, inquit, sumus, una nobis substantia, una divinitas, una aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profecto verbis non praesentem solummodo Iudaeorum quaestionem, quia an ipse esset Christus interrogabant, explicavit; sed etiam haereticorum perfidiam, quam futuram praevidit, quantum sit exsecranda monstravit. Fotinus [Al., Photinus] enim dicit: Christus homo est tantum, Deus non est. At cum ipse dicat: Ego et Pater unum sumus; manifeste patet quia unum cum Deo Patre substantialiter homo purus esse non potest. Et quia Christus idem quod Pater est, cavenda haeresis Fotini, qui hunc credi Deum prohibet. Arius autem: Christus, inquit, factus a Deo, non ex Deo natus est; et ideo minor Patre credendus est. Cui contradicens ipse: Ego, inquit, et Pater unum sumus. Quis enim non facile viderit quia nulla creatura unum cum illo qui omnia creavit naturaliter existere possit? Et quia naturaliter Christus unum cum Patre est, damnanda est Arii pervicacia, qui illum creaturam affirmat. Porro Sabellius: Non sunt, inquit, duae personae Patris et Filii confitendae, sed ipse Pater quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est, ipse tamen unus est. Quem memorata sententia Filius ipse condemnat. Constat enim quia ego et Pater de una persona dici non potuit, sumus de uno dici non congruit. Quapropter etiam Sabellii errore cum caeteris abiecto, sequenda nobis est apostolica beati Petri fides, qua Dominum confessus ait: Tu es Christus, Filius Dei vivi [Matth. XVI]. Haec de lectione evangelica, prout Dominus donavit, explanando transcurrimus, sed libet adhuc de encaeniorum solemnitate, quam et tunc Hierosolymitae, et nos hodie celebramus, fraternitati vestrae latius disserere. Hoc autem in primis notandum est, quod encaenia, quae in lectione evangelica facta cognovimus, non ad primam dedicationem templi, sed ad ultimam pertinent, quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem eius dedicatio a Salomone, tempore autumni; media a Zorobabel, et a Iesu sacerdote, tempore veris; ultima a Iuda Machabaeo, tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis, iuxta quod ad tempus dominicae incarnationis observatum fuisse, modo cum legeretur Evangelium, audivimus. Haec autem fuit causa secundae et tertiae dedicationis, quia Salomon quidem templi opus, quod Domino Deo condidit, septem annis perfecit; octavo autem anno, hoc est, decima die mensis septimi, qui a nobis October appellatur, in magna regni gloria dedicavit: quae, videlicet, dies et antea per legem erat statuta solemnis, ita ut in ea tabernaculum omne per singulos annos maioribus hostiis expiari deberet. Denique Zacharias pater beati Ioannis Baptistae, eisdem expiationibus ad altare deserviens, adveniente angelo de dominicae mysterio nativitatis gaudioque humanae salvationis instruitur. Sed templum hoc post annos quadringentos triginta incenderunt Chaldaei, et, Hierosolymorum urbe destructa, populum Israel in Babyloniam adduxere captivum: qui post annos septuaginta, regnantibus Persis, in patriam remissus, rursusque aedificatum est templum per annos quadraginta sex, et tertia die mensis duodecimi, quem nos Martium vocamus, opus ad finem usque perductum. Cui, videlicet, tunc operi praefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus, Zorobabel de regio genere, et Iesus sacerdos magnus; sed et prophetae Aggaeus et Zacharias adiuvantes eos, atque adversus insidias hostium opus impedientium cor populi roborantes. Inde post annos fere trecentos et quinquaginta sex, rex Graecorum nefandissimus Antiochus, fraude capta Hierusalem, templum idem sordibus idolorum profanavit, auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et caetera templi vasa aurea, quae invenire potuit; sed et in templo Iovis simulacrum statuens, populumque tormentis ad sacrificandum idolis cogens. Qua persecutione multi de populo pro divinae legis custodia trucidati sunt, inter quos et mater illa septem filiorum merito famosa nobilissimam pro Domino cum sobole martyrii meruit coronam. Sed Iudas Machabaeus cum de genere esset sacerdotali (II Mac. VII), collecto exercitu Iustorum adversus Antiochi duces, arma arripiens, eosque de Iudaea expellens (I Mac. IV) persecutioni gravissimae finem imposuit, ac templum ab idolorum imaginibus emundans, nova rursus altaria, et caetera vasa, vel ornamenta faciens, atque in templo imponens dedicavit ea simul cum templo quod purificavit, et renovavit vicesima quinta die mensis noni, qui apud nos vocatur December, et ad hiemem pertinere nulli dubium constat; statuitque decretum, ut praediximus, annis singulis diem Encaeniorum, id est, innovationis dedicationis templi festa devotione celebrari. Quae profecto omnia, sicut Apostolus docet, in figura facta sunt nostri [I Cor. X], et propter nos utique scripta, ideoque nobis solertius spiritali ratione discutienda. Salomon quippe rex, qui interpretatur pacificus, ipsum Redemptorem nostrum typice designat, de quo Isaias ait: Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis [Isai. IX]. Templum quod aedificavit, catholica eius Ecclesia est, quam de universis per orbem credentibus, quasi de vivis lapidibus in unam suae fidei et charitatis compaginem aggregat. Quod autem septem annis aedificatum est templum significat; quia per totum huius saeculi tempus, quod septem diebus volvitur, sanctae structura ecclesiae crescere nunquam desinit. Quod autem octavo anno dedicatum est, et celeberrima illa ac maxima solemnitas a Salomone rege cunctis filiis Israel tempore completae dedicationis exhibita, insinuat mystice quia, perfecto in fine mundi numero electorum, diu desideratae immortalitatis est futura festivitas; et peracto universalis resurrectionis miraculo, mox omnes qui ad pacifici Regis verissimi Salomonis regnum pertinent, aeterna cum Deo gaudia patriae coelestis intrabunt [

Hic terminatur ed. Basil., nec tamen certum habui an non Beda hic finem homiliae ipse fecisset. Inter Lectiones, quas e Codicibus excerpsi, hoc quod sequitur fragmentum (Ex Cod. ms. Biblioth. Arsenalis Paris., saec. X) finem homiliae in dedicatione Ecclesiae iustum imponit.

«Nam quia Dominus noster octava die, id est, post septimam Sabbati resuscitari a morte voluit, recte numerus octonarius nostrae quoque resurrectionis festa ventura designat. Quod templum ab hostibus incensum rursum, Domino miserante, construitur, quod ab idololatriis coinquinati denuo supernae pietatis auxilio mundatur, varios sanctae Ecclesiae insinuat eventus, quae nunc infidelium persecutione premitur, nunc, a persecutionibus reddita liberior, tranquilla Domino servitute famulatur; nunc in quibusdam suis membris, hostis antiqui periclitatur insidiis, nunc, instante solertia doctorum fidelium, quos ad horam perdere videbatur, per poenitentiam iam castigatos recipit. Quod vero templum secundo quadraginta et sex annis aedificatum est, ad significationem dominici corporis quod de virgine assumpsit, specialiter respicit, de quo ipse Iudaeis: Solvite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; quia videlicet solutum passione corpus suum ipse die tertia resuscitavit ad vitam. Ferunt siquidem quia corpus hominis quadragesimo sexto die post conceptionis initium in membrorum distinctione formatur; atque ideo non casu gestum, sed divinitus procuratum est, ut eo annorum numero templum aedificaretur, quo dierum numero corpus dominicum, quod per templum figurabatur, in utero virginali perfici oportebat. Quod autem Encaenia per omnes annos celebrare sancitum est, hoc profecto nos admonet, ut memoriam et dominicae resurrectionis, quam iam factam credimus, et nostrae, quam futuram speramus, semper animo retineamus, taliterque nos agamus, ut non ad iudicium, sed sicut Dominus his qui bona egerint promisit, resurgere mereamur ad vitam. Nec sine discussione praetereundum, quod dedicans templum Salomon ubi complevit preces, descendit ignis e coelo, et devoravit holocausta et victimas. Holocausta namque et victimae veri Salomonis nos sumus, holocausta et victimae summi Regis omnes electi eius sunt, de quibus ait apostolus Petrus quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, vivificatos autem spiritu (I Petr. III). Ignis autem coelestis fervor est eximiae dilectionis, qua supernae cives patriae et in sua alterutrum beatitudine, et in sui Conditoris conspecta claritate semper ardere laetantur. Hinc est quod quaedam coelestium virtutum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore, speciali nomine seraphin, id est, ardentes vel incendentes, vocantur. Completa autem dedicatione templi, ignis e coelo descendens oblatas Domino hostias devorat, quia, expleto tempore nostrae resurrectionis, cum introierint in gaudium Domini sui fideles servi, flagrantia veri amoris, quo nunc angelicae virtutes inflammantur, eorum quoque mentes visa specie sui Redemptoris absorbet. Qua quidem face dilectionis etiam nunc plurimos electorum in superna illa civitate plene absorptos esse non dubium est; sed tunc nimirum hoc multo perfectius adimplebitur, cum recepta sua carne immortali, receptis in eamdem beatitudinem conservis suis et fratribus cunctis, quos adhuc in terris certare conspiciunt, non habebunt ultra quo intuitum cogitationis foras vel ad modicum mittant, habentes secum intus Deum de cuius visione sempiterna gaudeant, habentes et proximos quorum felicitate sempiterna congaudeant. Ubi illud primum et maximum Domini mandatum ad integrum perficietur, ad cuius perfectionem in hac vita iusti pro suis quoque viribus accinguntur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum, quia quo vicinius praesentem Domini vultum cernunt, eo ardentius eius dilectioni se totos impendunt. Quo proximos suos omnes esse electos ac Deo dilectos agnoscunt, quo corda illorum non minus quam sua sincero amore refecta perspiciunt, eo illos ipsi non minus quam seipsos amare delectantur. Sed et hoc notandum quia, exposita dedicatione ac festivitate subsecuta, ita Scriptura conclusit: Et dimisit Salomon populos, qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat David servo suo Dominus et Israel populo suo. Dimittet enim, peracto resurrectionis munere, Dominus electos suos in aeterna tabernacula laetantes, non eos utique ulterius a sua praesentia removens, sed a discrimine iudicii quod in aere futurum Apostolo docente novimus in habitationem patriae coelestis immittens, ut pro suis quique meritis promissam regni sedem percipiant. Quod enim hic populi in tabernacula sua profecti esse dicuntur, hoc est profecto quod in Evangelio Dominus ait: Multae mansiones in domo Patris mei sunt. Bene autem dicitur, quia benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua, quia haec est nimirum sola actio quietissima ac felicissima civium supernorum hymnos gratiarum suo dicere conditori; hinc enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te; hinc idem propheta ultimos septem psalmos in laudis divinae suavitate complevit. Porro octavum ante finem Psalterii de victoria pugnae qua gigantem straverat, Dominum benedicendo confecit. Ubi aperte indicat quia omnes qui hic maligni hostis certamina superant, illic in requie vera laudem sui Redemptoris et adiutoris decantant. Benedicentes, inquit, regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo. Laetantes quippe iusti super bonis quae a Domino accipiunt, tabernacula introeunt coelestium mansionum, quia quamvis graves huius saeculi, quamvis longi fuerint labores, breve nimirum videtur et leve totum quidquid aeterna beatitudine finitur. Unde oportet, charissimi, ut in aedificatione domus Dei unusquisque nostrum exhortando, obsecrando, increpando, ipse piis actibus desudando, quantum valet, insistat; ne, si quempiam rex coelestis nunc desidem in opere sui templi conspexerit, hunc in tempore dedicationis magnae suae solemnitatis reddat exsortem. Satagamus mutuo charitatis auxilio, ut omnes nos alacri corde et indefessos in operibus quae ipse praecepit inveniens, omnes ad praemia quae promisit perpetuae visionis introducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.» GILLES.

]
10 Nam quia Dominus noster octava die, id est, post septimam Sabbati resuscitari a morte voluit, recte numerus octonarius nostrae quoque resurrectionis festa ventura designat. Quod templum ab hostibus incensum rursum, Domino miserante, construitur, quod ab idololatriis coinquinati denuo supernae pietatis auxilio mundatur, varios sanctae Ecclesiae insinuat eventus, quae nunc infidelium persecutione premitur, nunc, a persecutionibus reddita liberior, tranquilla Domino servitute famulatur; nunc in quibusdam suis membris, hostis antiqui periclitatur insidiis, nunc, instante solertia doctorum fidelium, quos ad horam perdere videbatur, per poenitentiam iam castigatos recipit. Quod vero templum secundo quadraginta et sex annis aedificatum est, ad significationem dominici corporis quod de virgine assumpsit, specialiter respicit, de quo ipse Iudaeis: Solvite, inquit, templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; quia videlicet solutum passione corpus suum ipse die tertia resuscitavit ad vitam. Ferunt siquidem quia corpus hominis quadragesimo sexto die post conceptionis initium in membrorum distinctione formatur; atque ideo non casu gestum, sed divinitus procuratum est, ut eo annorum numero templum aedificaretur, quo dierum numero corpus dominicum, quod per templum figurabatur, in utero virginali perfici oportebat. Quod autem Encaenia per omnes annos celebrare sancitum est, hoc profecto nos admonet, ut memoriam et dominicae resurrectionis, quam iam factam credimus, et nostrae, quam futuram speramus, semper animo retineamus, taliterque nos agamus, ut non ad iudicium, sed sicut Dominus his qui bona egerint promisit, resurgere mereamur ad vitam. Nec sine discussione praetereundum, quod dedicans templum Salomon ubi complevit preces, descendit ignis e coelo, et devoravit holocausta et victimas. Holocausta namque et victimae veri Salomonis nos sumus, holocausta et victimae summi Regis omnes electi eius sunt, de quibus ait apostolus Petrus quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, vivificatos autem spiritu [I Petr. III]. Ignis autem coelestis fervor est eximiae dilectionis, qua supernae cives patriae et in sua alterutrum beatitudine, et in sui Conditoris conspecta claritate semper ardere laetantur. Hinc est quod quaedam coelestium virtutum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore, speciali nomine seraphin, id est, ardentes vel incendentes, vocantur. Completa autem dedicatione templi, ignis e coelo descendens oblatas Domino hostias devorat, quia, expleto tempore nostrae resurrectionis, cum introierint in gaudium Domini sui fideles servi, flagrantia veri amoris, quo nunc angelicae virtutes inflammantur, eorum quoque mentes visa specie sui Redemptoris absorbet. Qua quidem face dilectionis etiam nunc plurimos electorum in superna illa civitate plene absorptos esse non dubium est; sed tunc nimirum hoc multo perfectius adimplebitur, cum recepta sua carne immortali, receptis in eamdem beatitudinem conservis suis et fratribus cunctis, quos adhuc in terris certare conspiciunt, non habebunt ultra quo intuitum cogitationis foras vel ad modicum mittant, habentes secum intus Deum de cuius visione sempiterna gaudeant, habentes et proximos quorum felicitate sempiterna congaudeant. Ubi illud primum et maximum Domini mandatum ad integrum perficietur, ad cuius perfectionem in hac vita iusti pro suis quoque viribus accinguntur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum, quia quo vicinius praesentem Domini vultum cernunt, eo ardentius eius dilectioni se totos impendunt. Quo proximos suos omnes esse electos ac Deo dilectos agnoscunt, quo corda illorum non minus quam sua sincero amore refecta perspiciunt, eo illos ipsi non minus quam seipsos amare delectantur. Sed et hoc notandum quia, exposita dedicatione ac festivitate subsecuta, ita Scriptura conclusit: Et dimisit Salomon populos, qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat David servo suo Dominus et Israel populo suo. Dimittet enim, peracto resurrectionis munere, Dominus electos suos in aeterna tabernacula laetantes, non eos utique ulterius a sua praesentia removens, sed a discrimine iudicii quod in aere futurum Apostolo docente novimus in habitationem patriae coelestis immittens, ut pro suis quique meritis promissam regni sedem percipiant. Quod enim hic populi in tabernacula sua profecti esse dicuntur, hoc est profecto quod in Evangelio Dominus ait: Multae mansiones in domo Patris mei sunt. Bene autem dicitur, quia benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua, quia haec est nimirum sola actio quietissima ac felicissima civium supernorum hymnos gratiarum suo dicere conditori; hinc enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te; hinc idem propheta ultimos septem psalmos in laudis divinae suavitate complevit. Porro octavum ante finem Psalterii de victoria pugnae qua gigantem straverat, Dominum benedicendo confecit. Ubi aperte indicat quia omnes qui hic maligni hostis certamina superant, illic in requie vera laudem sui Redemptoris et adiutoris decantant. Benedicentes, inquit, regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo. Laetantes quippe iusti super bonis quae a Domino accipiunt, tabernacula introeunt coelestium mansionum, quia quamvis graves huius saeculi, quamvis longi fuerint labores, breve nimirum videtur et leve totum quidquid aeterna beatitudine finitur. Unde oportet, charissimi, ut in aedificatione domus Dei unusquisque nostrum exhortando, obsecrando, increpando, ipse piis actibus desudando, quantum valet, insistat; ne, si quempiam rex coelestis nunc desidem in opere sui templi conspexerit, hunc in tempore dedicationis magnae suae solemnitatis reddat exsortem. Satagamus mutuo charitatis auxilio, ut omnes nos alacri corde et indefessos in operibus quae ipse praecepit inveniens, omnes ad praemia quae promisit perpetuae visionis introducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.112v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XX. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. <<<     >>> HOMILIA XXII. IN NATALE SANCTI MATTHAEI APOSTOLI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 21

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik