monumenta.ch > 22
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> HOMILIA XXIII. IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XXII. IN NATALE SANCTI MATTHAEI APOSTOLI.

0 MATTH. IX. MARC. II. LUCAE V. In illo tempore, cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum, etc.
1 Legimus, Apostolo dicente: Quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius. Qui et iterum inaestimabilem eiusdem gratiae magnitudinem commendans, ait: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia [Rom. V]; quia nimirum quanto graviorem Dominus in electis suis peccatorum languorem curavit, tanto ampliorem cunctis gratiae medentis potentiam monstravit. Unde et ex lectione evangelica audivimus quia sedentem in telonio Matthaeum, ac temporalibus curis intentum, repente miseratus Dominus vocavit, et de publicano iustum, de telonario discipulum fecit: quem etiam proficientibus eiusdem gratiae incrementis, de communi discipulorum numero ad apotolatus gradum promovit, nec solum praedicandi, verum etiam scribendi Evangelium illi ministerium commisit, ut qui curam terrestrium omiserat negotiorum, coelestium talentorum dispensator esse inciperet. Quod ob id utique providentia superna fieri disposuit, ut nullum enormitas peccatorum suorum, nullum numerositas scelerum, a speranda venia revocaret, cum hunc tantis mundi nexibus absolutum, tam coelestem factum conspiceret, ut, communicato cum angelicis spiritibus vocabulo, evangelista nominaretur et esset.
2 Vidit, inquit, Iesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Vidit autem non tam corporei intuitus, quam internae miserationis aspectibus, quibus et Petrum negantem ut reatum suum cognoscere ac deflere posset, respicere dignatus est: quibus populum suum Aegyptia servitute depressum, ut eriperet aspexit, dicens ad Moysen: Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eius audivi, et descendi liberare eum [Exod. III]. Vidit ergo hominem et miseratus est eum qui, humanis tantum studiis deditus, necdum angelico nomine dignus exstiterat. Vidit sedentem in telonio, pertinaci, videlicet, animo temporalibus lucris inhiantem, Matthaeum, inquit, nomine. Matthaeus Hebraice, Latine dicitur donatus: quod profecto nomen illi apte congruit qui tantum gratiae supernae munus accepit. Nec praetereundum est quod idem Matthaeus erat binomius, nam et Levi vocabatur, quod etiam nomen eidem gratiae, qua donatus est, testimonium perhibet. Interpretatur enim additus, sive assumptus, significans quia assumptus est per electionem a Domino, et additus ad numerum gradus apostolici. Hoc autem illum nomine Marcus et Lucas in hac electione magis appellare voluerunt, ne consortem operis evangelici de prisca conversatione palam notabilem redderent. At vero ubi ad describendum duodecim apostolorum catalogum pervenerunt, tacito Levi vocabulo, Matthaeum illum aperte nuncupaverunt. Porro ipse Matthaeus, iuxta hoc quod scriptum est, iustus prior accusator est sui, venit amicus eius et investigavit eum, vulgato se nomine vocat, cum de telonio vocatum narrat. Sed et in decalogo [Al., catalogo] apostolorum cum additamento se publicanum cognominat. Thomas, inquit, et Matthaeus publicanus, quatenus maiorem per hoc publicanis et peccatoribus adipiscendae salutis confidentiam praebeat. Quam docendi formulam Paulus quoque secutus, ait: Quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad exemplum eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [I Tim. I]. Vidit ergo Iesus publicanum, et quia miserando atque eligendo vidit, ait illi, Sequere me. Sequere autem dixit imitare. Sequere dixit non tam incessu pedum, quam executione morum. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare: quod est non ambire terrena, non caduca lucra sectari, fugere honores, contemptum mundi omnem pro coelesti gloria libenter amplecti, cunctis prodesse, amare, iniurias nulli inferre, at sibi illatas patienter sufferre, sed et inferentibus a Domino veniam postulare, nonnunquam [Al., nunquam] suam, sed Conditoris semper gloriam quaerere, quotquot valet secum ad amorem supernorum erigere. Haec est huiusmodi gerere, Christi est vestigia sequi.
3 Et surgens, inquit, secutus est eum. Non est mirandum quod publicanus ad primam iubentis Domini vocem terrena quae curabat lucra reliquerit, opibusque neglectis, illius comitatui, quem nil divitiarum habere cernebat, adhaeserit. Ipse enim Dominus, qui eum foris verbo vocavit, intus invisibili instinctu ut sequeretur edocuit, infundens menti illius lumen gratiae spiritualis, qua intelligeret, quia is a temporalibus vocabat [Al., vacabat] in terris, incorruptibiles in coelis dare thesauros valeret. Surgens, inquit, secutus est eum. Surrexit, ut sequeretur; dimisit caduca quae gerebat, ut consequeretur aeterna, ad quae illum veritas invitabat, quale est illud Ephes. V [Al., Isaiae]: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
4 Et factum est discumbente eo in domo, ecce [Al. add. multi] publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Unius publicani conversio multis exemplum poenitentiae ac indulgentiae publicanis et peccatoribus tribuit. Non enim dubitandum quia publicani ac peccatores esse desierant, qui cum Iesu et discipulis eius discumbebant; nec si in peccatis perseverare decernerent, ei qui sine peccato est, convesci auderent. Publicani quippe vocantur, qui vel publice sceleribus foedantur, vel publicis implicantur negotiis, quae sine peccato aut vix aut nullatenus valent administrari. Et pulchro satis praesagio, qui Apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversione peccantium post se gregem trahit ad salutem, officiumque evangelizandi, quod proficiente merito virtutum erat expleturus, a primis iam fidei suae rudimentis incipit. Neque enim solum qui fratrem verbo erudit, sed etiam qui exemplo ad meliora convertit, ministerium gerit doctoris. Denique iidem publicani non tunc solummodo cum Domino discumbebant, verum et deinceps, abiectis saecularibus negotiis, ad imitationem Matthaei illum sequi gaudebant, teste evangelista Marco, qui dicit: Multi publicani et peccatores discumbebant cum Iesu et discipulis eius [Marc. II]. Erant enim multi qui et sequebantur eum. Notandum autem quod Lucas haec referens dicit quia Dominus in domo eiusdem Matthaei cum publicanis discubuerit, et quia ipse convivium illi magnum paraverit. Qui quidem Matthaeus, quantum ad generale iudicium respicit, congruam beneficiis coelestibus vicem rependit, ut a quo perennia bona sperabat, illi sua temporalia commodaret, eumque corporalibus epulis reficeret, quo ipse donante gustum spiritualis acceperat suavitatis. Porro si altiore intellectu, quae gesta sunt indagare cupimus, non tantum in domo sua terrestri convivium Domino corporale exhibuit, sed multo gratius illi convivium in domo pectoris sui per fidem ac dilectionem paravit, ipso attestante qui ait: Ecce ego sto ad ostium, et pulso [Apoc. III]. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit ianuam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Stat quippe ad ostium Dominus et pulsat, cum memoriam suae voluntatis vel per os docentis hominis, vel per suam intus inspirationem nostro cordi infundit. Audita autem voce eius, ianuam ut recipiatur aperimus, quando illius sive secretis sive apertis admonitionibus libenter assensum praebemus, et his perficiendis quae facienda cognovimus operam damus. Intrat vero, ut et ille nobiscum, et nos cum illo coenemus, quia in cordibus electorum per amoris sui gratiam inhabitat, ut et ea semper luce suae praesentiae reficiat, quatenus ad superna desideria magis magisque proficiant, et studiis eorum coelestibus quasi gratissimis dapibus ipse pascatur. Sequitur:
5 Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum peccatoribus et publicanis manducat Magister vester? Duplici errore tenebantur Pharisaei, cum magistro veritatis de susceptione peccatorum detrahebant [Al., derogabant]: quia et se iustos arbitrabantur, qui superbiae fastu a iustitia longe discesserant; et eos criminabantur iniustos, qui resipiscendo a peccatis non parum iam iustitiae propinquabant. Invidia namque fraternae salutis obcaecati recolebant, quia publicanus erat Matthaeus, publicani et peccatores erant multi alii, qui cum Domino discumbebant, sed meminisse nolebant quia idem Matthaeus, sicut Lucas scribit, relictis omnibus quae gerebat, secutus est eum. Sed et alii publicani ac peccatores eo animo cum illo discumbebant, quod illi deinceps adhaerere disponebant. Errabant ergo Pharisaei, qui nec aliena, nec sua saltem corda noverant. Sed qui novit occulta cordis, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, et eos quos iam poenitentes susceperat, amplius in fide confortat, et eos quos adhuc superbos tolerat et impios, ad humilitatis gratiam ac pietatis provocat; nam sequitur:
6 [Al. add.: At Iesus audiens ait:] Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. In eo etenim quod male habentibus medicum se advenisse testatur, auget spem obtinendae sanitatis et vitae eis qui, de peccatorum suorum languore turbati, Salvatoris ac vivificatoris magisterium iam sequi coeperant. In eo autem quod valentibus non opus esse medico dicit, illorum temeritatem redarguit qui, de sua iustitia praesumentes, gratiae coelestis auxilium quaerere detrectabant. Quia namque iustus esse poterit, ut divina opitulatione non egeat, cum ille, quo in natis mulierum maior nemo est, de se Ioannes apertissime dicat: Non potest homo a se accipere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo [Ioan. III]? Dum vero subiungit:
7 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium? Iisdem Pharisaeis de falsa iustitia tumentibus etiam consilium correctionis ostendit. Admonet namque eos ut per opera misericordiae sibimet ipsis supernae misericordiae praesidia conquirant, et, non contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem se sacrificiorum Dominum placare confidant. Proposuit autem eis testimonium de propheta, et hoc illos euntes discere iussit: euntes videlicet a temeritate stultae vituperationis, ad diligentiorem Scripturae sanctae meditationem, ut qui eum peccatores suscipientem contra Scripturarum decreta facere calumniabantur, ipsi se potius intelligerent, quae essent Dei praecepta nescisse, vel agnita non fecisse. Qui enim quotidianis in templo oblationibus instantes, nulla delinquentibus compassione miserabantur, patet profecto quia contra sermonem propheticum sacrificium potius quam misericordiam quaerebant. At vero Dominus, qui, sicut scriptum est, petransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, et quoties templum intravit, magis verbo [Al., inibi] languentes curare, erudire nescios, contumaces redarguere, vel etiam foras deturbare, quam victimas studuit offerre, liquet utique quia voluntatis divinae, quam propheta monebat, iussa perfecit, misericordiae, scilicet, opus exsequendo, et non sacrificium celebrando. Qui etiam reprehensoribus suis quare cum publicanis et peccatoribus manducaret, rationem reddere non despexit, ut vel sic eos a supervacua murmuratione cohiberet, atque ad sequenda suae pietatis dona provocaret. Non enim, inquit, veni vocare iustos, sed peccatores. Idcirco igitur peccatorum convivia frequentabat, ut insidiatores suos docendo coelestes invitaret ad epulas. Sed movet forte aliquem quomodo Dominus dixerit non se venisse ad iustos, sed magis ad peccatores vocandos, cum cunctis legentibus constet quod etiam illos quos secundum Mosaicae legis instituta iustos invenit, ad evangelicae perfectionis culmen plurimos vocavit. Si enim solos peccatores, et non etiam iustos vocaret, nequaquam Nathanael discipulatus illius consors existeret, quem ad se primo venientem tanta laude dignum putavit, ut diceret: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si non iustos vocaret, Petrum et Andream in apostolatus arce non haberet, qui quanto amore iustitiae flagraverint, docuerunt cum ad testimonium praecursoris continuo Dominum videre et audire gavisi sunt. Quomodo ergo non venit vocare iustos, sed peccatores, nisi quia, sicut Lucas haec referens apertius dicit, Non veni vocare iussos, sed peccatores in poenitentiam [Luc. V]? Omnes namque electos ad regnum coeleste Dominus vocat, sed illos solum ad poenitentiam vocat, quos peccatis gravioribus involutos invenit. Quos vero iustitiae operibus deditos reperit, non eos ad poenitentiam praeteritae conversationis, sed ad profectum magis vitae perfectioris invitat. Vocat peccatores, ut per poenitentiam corrigantur; vocat iustos, ut magis magisque iustificentur. Quamvis et ita recte possit intelligi quod ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores, quia non illos vocaverit qui, suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, sed eos potius qui fragilitatis suae conscii non erubescunt profiteri, quia in multis offendimus omnes. Si quos autem et de illis qui fallaciter sunt iusti correctos vocat ad veniam, etiam in illis implebitur eius sermo, quia non venerit vocare iustos, sed peccatores, id est, non elatos, sed humiles; non de sua iustitia inflatos, sed ei qui iustificat impium devota mente substratos. Nam et tales ubi convertuntur, nequaquam se iustos, sed peccatores necesse est sincero corde testentur. Libet autem meminisse, fratres charissimi, ad quantam Dominus arcem iustitiae Matthaeum, quem de publicanis actibus elegit, ut spem remissionis peccatoribus ampliaret, advexerit. Qualis namque sit factus, ipse apostolorum numerus cui insertus est, docet: docet et ipsa gens Aethiopum, quam de finibus terrae ultimis ad sanctae Ecclesiae societatem praedicando convertit, ablutamque fonte baptismatis, de fusca formosam reddidit, quia vitiorum nigredinem exuit, ac virtutum decoravit ornatu: docet ipsum Evangelium, in quo scribendo Novi Testamenti consecravit exordium, cui speciali privilegio donatum est ut dominicae incarnationis mysteria, quae cuncti a saeculo prophetae futura praecinebant, ipse primus omnium iam facta descripserit, et credentibus legenda transmiserit. Quod, videlicet, Evangelium ad aedificandam fidem Ecclesiae primitivae, quae ex Hebraeorum maxime populo collecta est, Hebraeo sermone composuit. Dilatata autem per orbem Ecclesia, et Graecis ac Barbaris in eiusdem fidei unitatem confluentibus, curaverunt praesules fidelium, ut idem etiam [Al. add. in] Graecum, Latinumque transferretur eloquium: quomodo etiam Marci, Lucae et Ioannis Evangelia, quae deinceps Graeca lingua ediderunt, mox in Latinum transfudere sermonem, quatenus haec omnes per orbem nationes legere et intelligere possent. Testatur et Ezechiel propheta, quantum idem Matthaeus inter praecipua sanctae Ecclesiae membra effulserit, dum sub figura quatuor animalium admirabiles omnium Evangelistarum virtutes, quas coelesti visione didicerat, plenissimo sermone describit. Sed et Ioannes Apostolus, qui erat unus ex eis, et ipse visione doctus spirituali, inter prima ecclesiae sacramenta eorumdem evangelistarum facit mentionem. Tantae quippe erant dignitatis illi qui Redemptoris nostri facta et dicta scribendo memoriae tradiderunt, ut non solum prophetico, sed et apostolico essent testimonio commendandi. Tantae erant dignitatis, ut utriusque Testamenti Scriptura eis merito testimonium daret, eorumque gloriam coeli cives non ante exortum tantummodo eorum, verum etiam post inchoatum vel expletum sanctissimi munus operis, hominibus ad memoriam referret, et quanti apud Deum habeantur ostenderent. Multa ergo de illis Ezechiel, multa eximius ipsorum commemoravit Ioannes; sed nos in praesenti, quia sermo claudendus est, unum Ioannis testimonium commemorare sufficiat: Et cum darent, inquit, quatuor animalia gloriam et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum. Oportet namque ut quoties Regis aeterni magnificentiam in sanctis Evangeliorum libris praedicari cognoverimus, procidamus humiles ante illius misericordiam, et devotis precibus imploremus, et quidquid boni operis habere possumus, non nostris hoc meritis, sed eius gratiae semper tribuamus qui sedens in throno Patris una cum Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.116r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XXI. IN DEDICATIONE ECCLESIAE. <<<     >>> HOMILIA XXIII. IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI
monumenta.ch > 22

© 2009 - 2018 Monumenta Informatik