1 | Post [Vocabulum synaxis, quamvis varie a Patribus sumatur, pluresque habeat significationes, ut alias notavimus (Lib. II Institut. c. 26, et collat. 7 c. ult.), tamen apud Cassianum passim denotat conventum, seu congregationem monachorum ad orandum divinasque laudes decantandas et celebrandas; quemadmodum et apud S. Ephrem in epistola quadam ad Ioannem Monachum, ubi ait: Neque corporalium necessitatum praetextu synaxim vestram neglexeritis. Et lib. de Virtute cap. 5: Si ante cunctos in synaxim ac congregationem prodeas et persistas donec absolvatur, non in hoc te efferat cogitatio, etc. Vespertinam itaque synaxim vocat vespertinum conventum ad orationem, vel ipsam orationem, psalmodiam aut officium vespertinum. Vide alias notationes de eadem voce.] synaxin vespertinam ad repromissam narrationem intenti, [De psiathiis eorumque duplici usu apud veteres monachos, alibi abunde dictum (Lib. IV Instit. cap. 23, et collat. 1 c. ult.).] psiathiis pariter ex more consedimus. Cumque silentium aliquantisper pro senis reverentia praeberemus, taciturnitatem verecundiae nostrae tali praevenit eloquio: Usque ad [Χάρισμα, idem quod gratia sive donum gratuitum. Sumptum hoc vocabulum et apud Latinos retentum ex Apostolo I ad Corinthios XII, ubi de variis donis et gratiis Spiritus sancti agens: Aemulamini, inquit, charismata meliora. Quod D. Thomas exponit potiores gratias. Tertullianus vero (Lib. I ad Uxorem c. 3), eamdem sententiam spectans: Meliorum, ait, donationum sectatores simus. Sumitur autem gratia apud theologos non pro quocumque Dei beneficio naturali aut spirituali, quomodo Pelagiani haeretici gratiae nomine librum arbitrium atque alia id genus naturalia dona intelligi volebant, ut testatur D. Augustinus (Lib. de Gratia Christi c. 3 et seq.): sed pro solis Dei donis et beneficiis supernaturalibus, id est, quae naturae facultatem superant et gratis a Deo hominibus etiam indignis conferuntur (Vide collat. 13 c. 9). Distinguitur autem a theologis (S. Thom. 1-2, q. 111, art. 1 et 4) duplex gratia: una quidem per quam ipse homo Deo coniungitur, quae vocatur gratia gratum faciens, de qua actum est superiore collatione; altera vero per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc ut ad Deum reducatur. Huiusmodi autem donum vocatur gratia gratis data, quia supra facultatem naturae et supra merita personae homini conceditur: sed quia non datur ad hoc ut homo ipse per eam iustificetur, sed potius ut ad iustificationem alterius cooperetur, ideo non vocatur gratum faciens. Et de hac dicit Apostolus I ad Corinthios XII: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, scilicet aliorum. Porro cum varia sint dona gratiae gratis datae, quae alias dicuntur charismata, quemadmodum docet Apostolus illis verbis: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, etc.; unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (id est, conferuntur dona spiritualia, sed visibilia, ut sint argumentum et manifestatio invisibilis Spiritus accepti). Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Tamen in hac collatione quae de Charismatibus divinis inscribitur, non promiscue de omnibus charismatibus seu gratiis gratis datis agitur, sed proprie et peculiariter de duobus, nempe de gratia sanitatum sive sanationum, id est, gratia sanandi et curandi morbos, et operatione virtutum, id est, signorum et miraculorum, ut ex consequentibus patebit. Cur autem gratia sanitatum distinguatur etiam ab Apostolo ab operatione virtutum seu miraculorum, cum sit ipsa miraculosa et per divinam virtutem fiat, respondet D. Thomas (2-2, q. 178, a. 2 et 4), quod gratia sanitatum commemoratur seorsum, quia per eam confertur homini aliquod beneficium peculiare, scilicet corporalis sanitatis, praeter beneficium commune, quod exhibetur in omnibus miraculis, ut scilicet homines adducantur in notitiam Dei. Horum autem charismatum triplicem seu tripartitam rationem postmodum assignat Auctor, cur scilicet eiusmodi dona aliquibus conferantur. Verum tertia ratio non tam ad veram gratiam gratis datam, sive sanitatum, sive miraculorum, quam ad fictionem et simulationem, aut imitationem quamdam diabolicam eiusmodi gratiarum refertur, quam diabolus in suis ministris operatur, ut infra dicetur plenius. Utramque vero causam sive rationem, hoc est, primam et secundam, D. Thomas (In Commentar.) exposuit simul cum utriusque gratiae discrimine his verbis: Pertinet ad gratiam gratum facientem quod per eam Spiritus sanctus inhabitet, quod quidem non pertinet ad gratiam gratis datam, sed solum ut per eam Spiritus sanctus manifestetur, sicut interior motus cordis per vocem. Manifestatur autem per huiusmodi gratias Spiritus sanctus dupliciter: uno modo ut inhabitans Ecclesiam, et docens, et sanctificans eam; puta cum aliquis peccator, quem non inhabitat Spiritus sanctus, facit miracula ad ostendendum quod fides Ecclesiae quam ipse praedicat sit vera. Unde dicitur Hebr. II: Contestante Deo signis, et prodigiis, et variis Spiritus sancti distributionibus. Alio modo manifestatur per huiusmodi gratia Spiritus sancti, ut inhabitans eum cui tales gratiae conceduntur. Unde dicitur Act. VI quod Stephanus, plenus gratia, faciebat prodigia et signa multa, quem Spiritu sancto plenum elegerunt. Sic autem non conceduntur huiusmodi gratiae, nisi sanctis. Et ne huiusmodi manifestatio vana videatur, subdit: Ad utilitatem (scilicet communem, in quo designatur finis harum gratiarum), et hoc vel dum probatur vera doctrina Ecclesiae, et sic fideles confirmantur et infideles convertuntur, vel dum sanctitas alicuius proponitur aliis in exemplum. Unde dicitur infra: Ad aedificationem Ecclesiae quaerite, ut abundetis. Et c. X: Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant.] spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit, quam tripartitam esse maiorum traditione percepimus. |
2 | Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac iustos viros signorum gratia comitatur, sicut Apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite; gratis accepistis, gratis date [Matth. |
3 | De qua re Lucas evangelista: Et [Duobus modis exponitur: 1o Non poterat. id est nolebat, propter eorum incredulitatem; quemadmodum fratres Ioseph dicuntur non potuisse fratri suo quidquam pacifice loqui, quia oderant eum (Gen. XXXVII), id est, noluisse; et ut Christus ait Ioan. VII: Non potest mundus odisse vos: 1o non vult odisse, cum vos mundati sitis; 2o Non poterat, id est, non conveniebat nec decebat ut faceret: quemadmodum filiis Zebedaei dixit: Non est mecum dare vobis (Matth. XX). Nolo dare vobis, quia non congruit adhuc carnalibus et mundanis.] non poterat, inquit, Iesus facere inter eos virtutes, propter incredulitatem illorum [Luc. |
4 | De quibus in Deuteronomio: Si surrexit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra [Deut. |