monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 2, 15, IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum. <<<    

CAPUT X. Revelatio de perfectae castitatis experimento. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Et ut hoc ipsum quod diximus, vel testimoniis veterum, vel divinis oraculis approbemus, quid [De quo saepius egimus, et pro Pafnutio, ut est in editione Plantini, Paphnutium legendum monuimus.] beatus Paphnutius, vel de admiratione signorum, vel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli revelatione cognoverit, ipsius verbis atque experimentis rectius proferamus. Hic namque ita multis vigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum, quibus diu aperteque conflixerat, superiorem se factum esse sentiret, dum, advenientibus viris sanctis, [De lenticula vide notata ad cap. 20 lib. IV Institutionum, sive de Institutis renuntiantium.] pulmentum lenticulae quod illi [Ἀθήρα sive ἀθάρα, ut notavit Ciaconius, Hesychio est edulium quoddam quod Aegyptii ex tritico et lacte conficiunt. Plinio potius medicamentum. Sic enim scribit: Olyram ariucam diximus vocari: hac cocta fit medicamentum, quod Aegyptii atharam vocant, infantibus utilissimum; sed et adultos illinunt eo. Idem fere Dioscorides libro secundo, capite 114. S. Augustinus (non Hieronymus, ut vitiose impressum est) in Quaest. in Genesim, ad illud cap. XLV: Et dedit eis cibaria in viam. Verbum, inquit, zeda, quod hic omnes ore consono ἐπισιτισμόν, id est, cibaria, sive sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt: Viduam eius benedicens benedicam (Psal. CXXXI), licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est, pro χήραν, nonnulli legant θήραν, in Hebraeo habet zeda, id est, cibaria eius, benedicens benedicam. Porro θήραν venationem magis potest sonare quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheran nuncupant. Haec Augustinus, seu quisquis auctor eius libri.] atheram nominant, praepararet, manus eius in clibano, ut assolet, flamma supervolitante, combusta est.
2 Quo facto tristificatus, magnum in modum coepit secum tacitus volvere: Cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint praelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die per se transiturum ille ignis inexstinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac parvulus non pepercit?
3 Cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adveniens angelus Domini, Cur, inquit, Paphnuti, tristis es, quod necdum pacatus tibi sit ignis iste terrenus, [Sensit hoc etiam vir sanctus Ursinus presbyter (de quo B. Gregorius lib. IV Dialog. capite 11): Qui gravi febre correptus, et morti iam proximus, cum eius soror aure naribus eius propius admota exploraret num aliquis spiritus ei superesset, quantulo adnisu potuit, infervescens spiritu collegit vocem, atque erupit, dicens: Recede a me, mulier; adhuc igniculus vivit, paleam tolle. Sic ille. Eodem spectat quod in Vitis Patrum legitur his verbis (Lib. V libello 10): Dicebant de quodam sene, quia fuerit quinquaginta annos neque panem comedens, neque facile aquam bibens, et dicebat: Quia exstinxi fornicationem, et avaritiam, et vanam gloriam. Et quia abbas Abraham audierat quod haec dixisset, venit ad eum, et dixit ei: Tu dixisti hunc sermonem? Et ille respondit: Etiam. Et dixit ei abbas Abraham: Ecce intras in cellam tuam, et invenis supra mattam tuam mulierem; potes non cogitare quia mulier est? Et dixit: Non, sed impugno cogitationem meam, ut non tangam mulierem illam. Dixit abbas Abraham: Ecce igitur non fornicationem interfecisti; quia vivit passio ipsa, sed alligata est. Iterum, si ambulas in via, et vides lapides, et testas vasorum, et in ipsis iacens aurum; quod videris, potes velut lapides reputare? Et respondit: Non, sed resisto cogitationi meae, ne colligam illa. Et dicit ei abbas Abraham: Ecce ergo vivit passio, sed alligata est. Et dixit iterum abbas Abraham: Si audieris de duobus fratribus quia unus diligit te et bona de te loquitur, alius autem odit et detrahit tibi, et venerint ad te, utrosque aequaliter suscipis? Et dixit: Non, sed extorqueo animo ut similiter bene faciam ei qui me odit, sicut illi qui diligit me. Et dixit ei abbas Abraham: Vivunt ergo passiones, sed tantum a sanctis viris quodammodo religantur. Haec ibi ex Graeco auctore rudiuscule relata.] cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta commotio?
4 Cuius radices donec in tuis vivunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent, quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temetipso experiaris exstinctos. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque visibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te allambet attactus [Daniel. III]. Itaque senex ex huiusmodi revelatione perculsus non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nec adhuc pondus castimoniae suae huius probationis ponderi compensare coniectans: Non mirum est, ait, si cedentibus mihi immundorum spirituum praeliis, adustiones ignis quas dirissimis congressibus daemonum inferiores esse credebam, adhuc adversum me senserim saevientes.
5 Maior quippe est virtus ac sublimior gratia, internam libidinem carnis exstinguere, quam nequitias daemonum extrinsecus irruentes, [Pessime in editione Lugdunensi positum est sine Domini, pro signo Domini, ut habent caeteri codices et Dionysius paraphrastes, et veritas exposcit. Est enim signum Domini signum sanctae crucis, quod in exorcismis et daemonum adiurationibus invocatione divini nominis adhiberi solet.] signo Domini ac virtutis Altissimi potentia subiugare, vel de obsessis corporibus nominis divini invocatione propellere. Huc usque abbas Nesteros orationem de vera charismatum operatione consummans, nos ad cellam senis Ioseph, quae sex ferme millibus ab ipso erat, properantes, doctrinae suae institutione prosecutus est.