monumenta.ch > Cassianus > 18
   

bsb47266.8  COLLATIO DECIMA OCTAVA. Quae est Piammonis abbatis. DE TRIBUS ANTIQUIS GENERIBUS MONACHORUM, ET QUARTO NUPER EXORTO MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1 Post conspectum atque colloquium trium illorum senum, quorum Collationes, sancto fratre nostro Eucherio compellente, utcumque digessimus, cum etiam ulterioris Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus commeabat, maiore flagrantia desideraremus expetere, [De hoc vico vel oppido alias dictum est (Lib. V Inst. c. 36); in quo Piammonem abbatem claruisse Sozomenus et Nicephorus testantur.] ad vicum cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis ostiis imminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium compellente, pervenimus.
2 Cum enim velut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audivissemus patribus instituta, continuo quasi navigationem inquisitionis incertae, spe maioris lucri persuadente, suscepimus. Ubi cum diutissime fluctuantes ad illos virtutum sublimitate conspicuos montes undique oculos tenderemus, abbatem [Piammon, non Piamon, legendum esse admonet Ciaconius, ex Graecis auctoribus. Est autem hic Piammon, de quo superius habita mentio, ubi eius humilitas et studium tegendae propriae perfectionis et austeritatis refertur. De eodem Sozomenus haec habet (Lib. VI c. 29; Niceph. l. XI cap. 35): Piammon et Ioannes id temporis quoque circiter Διολκόν Aegypti, celeberrimis praefuere monasteriis; exquisitissime autem sacerdotio (presbyteri enim erant) et summa cum reverentia perfungebantur. Traditum vero est Piammonem quodam tempore, cum sacrum faciebat, vidisse circa sacram mensam stantem angelum Dei, et monachos praesentes in libro scripsisse, absentes vero inde delevisse. Sic ille. At hoc idem exemplum in Vitis Patrum paulo plenius et accuratius enarratur in hunc modum (Lib. II c. 32): Vidimus admirabilem presbyterum, nomine Piammonem, totius humilitatis et benignitatis virum, habentem etiam revelationum gratiam. Denique quodam tempore, cum Domino sacrificium offerret, vidit angelum Dei stantem iuxta altare, et uniuscuiusque monachorum accedentium ad altare scribentem nomina in libro quem tenebat in manibus, quorumdam tamen non scribentem. Cumque diligenter observasset senior, qui essent quorum nomina non scripsisset, postquam sunt completa mysteria, unumquemque eorum seorsum vocans, percunctatur quid ab eis in occulto peccati fuisset admissum; et invenit ex confessione unumquemque eorum peccati mortalis obnoxium. Tunc hortatur eos poenitentiam agere, et semetipsum cum eis ante Dominum prosternens, die ac nocte, tamquam ipse in eorum peccatis esset obnoxius, flebat et tamdiu permansit cum eis in poenitentia et lacrymis, donec iterum videret eumdem angelum stantem et scribentem accedentium nomina, et posteaquam omnium scripsit, tunc etiam illos ex nominibus evocantem et ad reconciliationem altaris invitantem. At vero ubi hoc senior vidit, intellexit eorum susceptam esse poenitentiam, et sic eos altari tota cum gratulatione restituit. Haec ibi; ex quibus intelligimus Cassianum non pro eodem accipere seniorem et presbyterum, sed seniorem aetate, presbyterum ordine et officio sacerdotii intelligere: quamvis πρεσβύτερος Latine seniorem sonet. Ex eodem loco etiam colligimus iam olim plerosque monachorum patres et archimandritas solere esse presbyteros et sacerdotes, ad hoc nimirum ordinatos ut sacramenta Domini conficerent et aliis ministrarent; quod ex multis aliis locis et exemplis alibi comprobavimus.] Piammonem omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem, eorumdemque presbyterum, velut quamdam sublimissimam [Pharus, ut annotat Cuychius, insula est prope Aegyptum oblonga, parvaque, contra Nili ostia, nunc continenti coniuncta, quae portum Alexandriae efficiebat (Plin. l. XXXVI cap. 12); in quo portu, teste Strabone, turris ingens in altissima rupe aedificata erat, quae navigantibus nocturno tempore lumen praebebat, quaeque ab ipsa insula pharus quoque dicta est. Inde vero omnes eiusmodi turres et machinae quae lumen errantibus aut periclitantibus praestant, φάροι, quasi φάνοι, quod ex illis faces appareant. Hinc ergo Piammonem abbatem, propter insignis animi dotes ac virtutes, sublimissimae cuidam Pharo comparat Cassianus. Haec Cuychius et eadem aliis verbis Ciaconius.] pharum, primus circumspectantium notavit intuitus.
3 Hic etenim sicut evangelica illa civitas in excelsi montis vertice constitutus [Matth. V], bsb47266.9 nostro protinus refulsit aspectui. Cuius virtutes atque mirabilia quae per eum etiam sub conspectu nostro divina gratia testimonium meritis eius reddente, perfecta sunt, ne vel propositi nostri formam vel modum huius voluminis excedamus, praetermittenda credidimus.
4 Non enim de mirabilibus Dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est, nos spopondimus tradituros, ut necessariam tantum perfectae vitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione vitiorum ac supervacuam admirationem legentibus praeberemus. Cum itaque beatus Piammon summa gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intelligens nos non eiusdem esse regionis, primum unde vel cur Aegyptum petissemus sollicite percunctatus, ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo advenisse cognoscens, ita exorsus est.
1 [Simili fere sententia usus est abbas Moyses collat. 2 cap. 11: Cum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae, et quae nihil amplius quam vitae huius commodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis pervideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant comprehendi; quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, etc. Et D. Hieronymus in epistola 103, ad Paulinum: Taceo de grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis, astronomis, etc. Ad minores artes veniam, et quae non tam lingua quam manu administrantur: Agricolae, caementarii, fabri metallorum, lignorumque caesores, lanarii quoque, et fullones, et caeteri, qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricant, absque doctore esse non possunt quod cupiunt. Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabri, etc.]Quisquis hominum, o [Filii, non fili, ut antea impressum. Nam ad plures sermo fit a Piammone, ut patet ex fine huius capitis et initio tertii.] filii, cuiuslibet artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura atque vigilantia eius se, quam nosse desiderat, disciplinae studiis manciparit, ac perfectorum quorumque opificii ipsius vel scientiae magistrorum praecepta atque instituta servaverit, frustra inanibus votis eorum similitudinem exoptat bsb47266.10 attingere, quorum curam atque industriam detrectat aemulari.
2 Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse.
3 Non solum enim nihil eruditionis acquirere, sed ne diutius quidem in his partibus commorari, pertinacis animi obstinatione potuerunt. Cum enim nec ieiuniorum morem, neque psalmorum ordinem, nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola victus sui compendia crederentur?
1 Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, bsb47266.11 penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicuius rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam [Monachorum non est superiorum iussa aut acta discutere, sed simpliciter et sine discussione obedire. Sic alii Patres docuere. Basilius in Constitut. monast. (Cap. 20 et 23): Monachi libentissime obtemperent suo praeposito, nec ab illo eorum quae sibi imponuntur rationem reposcant, nihil omnino ipsorum iussa curiosius perscrutando. D. Hieronymus ad Rusticum monachum (Epist. 4): Credas tibi salutare, quidquid monasterii praepositus praeceperit, nec de maiorum sententia iudices, cuius officii est obedire et implere quae iussa sunt, dicente Moyse (Deut. XVII): Audi, Israel, et tace. Cassianus lib. IV Institut. (C. 10 et 41): Aegyptii monachi universa complere, quaecumque fuerint a praeposito suo praecepta, tamquam si a Deo coelitus sint edita, sine ulla discussione festinant. Et S. Gregorius, lib. II in primum Regum (Cap. 2): Nescit iudicare quisquis perfecte didicit obedire.] discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur.
2 Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni eius callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.
1 Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis bsb47266.12 agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum eius agnoverit dignitatem. [Tria dumtaxat antiquiora in hoc cap. recenset; quartum vero addit his recentius, infra, cap. 8, quod tamen non nominat. Ita quatuor genera monachorum constituit. Unde et titulus huic collationi praefixus: De tribus antiquis generibus monachorum, et quarto nuper exorto. At D. Hieronymus in epist. ad Eustochium (Epist. 22), tria tantum monachorum genera in Aegypto fuisse commemorat; unde apparet quartum eo tempore nondum fuisse exortum, aut non ita cognitum: Tria sunt, inquit, in Aegypto genera monachorum: primum coenobitae, quod illi sauses gentili lingua vocant, nos in communi viventes possumus appellare; secundum anachoretae, qui soli habitant per deserta, et ab eo quod procul ab hominibus recesserunt nuncupantur; tertium genus est quod remoboth dicunt, deterrimum atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Ita D. Hieronymus. D. Benedictus, Cassianum, ut solet, imitatus cap. 1 suae Regulae, quadruplex itidem genus monachorum designat, primum coenobitarum, secundum anachoretarum, tertium sarabaitarum, quartum gyrovagorum, et singulorum mores et instituta summatim describit. Porro D. Augustinus, libro de Moribus Ecclesiae, duos tantum ordines sive genera monachorum vere et proprie dicta agnoscit, unum anachoretarum sive eremitarum, alterum coenobitarum, de quibus etiam Cassianus lib. V Inst. cap. 36. Quae quidem sententia est verissima. Nam tertium illud genus a D. Hieronymo, et tertium ac quartum hic a Piammone et a D. Benedicto commemoratum, non sunt vere genera monachorum, sed potius monstra aut larvae monachorum; nec veri ordines, sed confusiones, eversiones et corruptiones religionum, ut notavit Bellarminus (Lib. II de Monachis cap. 3). Nam tertium genus vocant eorum qui in coenobiis vivunt, sed adhuc aliquas proprias retinent facultates, nec in omnibus obtemperant superioribus; quae sine dubio est corruptio vitae coenobiticae. Quartum genus vocant eorum qui ex monasteriis ad eremum transeunt, non ut sanctius, sed ut liberius vivant, nimirum excusso iugo superiorum et legum coenobiticarum; quae est corruptela vitae eremiticae: quare merito dicuntur ista duo deterrima genera monachorum. Fallitur autem Isidorus lib. II de Divinis Officiis (Cap. 15), ubi sex enumerat genera monachorum, coenobitas, eremitas, anachoretas, gyrovagos, circumcelliones et sarabaitas. Nam iidem sunt anachoretae et eremitae, sicut iidem etiam circumcelliones et gyrovagi, ut ex sequentibus patebit. Distinguit quidem Isidorus eremitas ab anachoretis (Bellarm. lib. II de Monachis cap. 3), Quod illi procul ab hominibus recedentes, deserta et vastas solitudines inhabitent, ad imitationem, inquit, Eliae et Ioannis Baptistae, qui eremi secessus penetrarunt; hi vero iam coenobiali conversatione perfecti includant semetipsos in cellis procul ab hominum conspectu remotis, nulli praebentes accessum; sed in sola contemplatione divina, id est, theorica, viventes perseverent. Verum haec distinctio, quae non tam in re quam in verbis consistit, non tanti est ut mutet speciem aut genus monachatus. Gyrovagos tamen Isidorus non nominat, sed eorum tantummodo mores et studia depingit, qualia D. Benedictus et alii Patres gyrovagis ascribunt.] Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris iudicio gubernantur, cuius generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, iamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cuius professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus.
2 Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel eius desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem bsb47266.13 suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.
1 Itaque [Idem astruunt caeteri Patres. Basilius in Const. Monast. cap. 19, de coenobitis agens: Hi, inquit, Liberatoris nostri eiusque vitae, dum inter nos versaretur, institutorum veri perfectique imitatores existunt. Quemadmodum enim ille coacto discipulorum choro communia cuncta seque ipsum communem apostolis praebuit; ita hi quoque antistiti suo obtemperantes (qui modo vitae suae praescripta recte conservant) genus vivendi apostolorum ac Domini imitantur. Chrysostomus, homil. 11 in Acta, dicit monachos sic vivere, ut olim initio Ecclesiae vivebant omnes fideles in Ierusalem. Et lib. III contra vituperatores vitae monasticae asserit ea ab Apostolis impleta, quae nunc a monachis implentur. Hieron. in Catalogo: Philo, inquit, natione Alexandrinus, librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper: patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinae quoque et continentiae: quales et Lucas refert primum Hierosolymae fuisse credentes (Act. IV). Cassianus lib. II Inst. cap. 5 testatur in primordiis Ecclesiae monachos apud Alexandriam a B. Marco evangelista normam suscepisse vivendi, et non solum illa magnifica retinuisse, quae primitus Ecclesiam, vel credentium turbas in Actibus Apostolorum legimus celebrasse: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, etc., verum etiam multo sublimiora cumulasse. Idem Augustinus (Serm. 1 et 2 de Vita communi cleric.), Isidorus (Etymolog. lib. VII cap. ult.) et alii. Caeterum recte observavit Turrecrematus (Tract. 8 in Regulam D. Bened.), hoc genus coenobitarum, quoad aliquid, initium sumpsisse a cuneis prophetarum: Unde, inquit, Samuel dicitur primus instituisse religiosorum conventus, iugiter psallentium Domino, ut ait Magister in Historia Scholastica super illud I Reg. X: Obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium. Quod autem istorum prophetarum conventus personam religiosorum repraesentarent, testatur Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum dicens: Filii prophetarum, quos monachos in veteri Testamento legimus, etc. Quoad perfectam vero formam communis vitae, et abrenuntiationem terrenorum, hoc genus monachorum, haec coenobitarum disciplina, ut dicit Cassianus, a tempore apostolicae praedicationis sumpsit exordium. Haec ille.] coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus Apostolorum ita scribitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
2 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus prout cuique opus erat [Actor. IV]. Et iterum: Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat (Ibid.). Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est.
3 Sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset credentium multitudo, ea vel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis ac inveterata gentilitatis consubsb47266.14etudine nihil amplius expetebant, nisi ut ab immolatitiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent [Actor. XV], atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae quae Hierosolymis consistebat perfectionem paulatim contaminare coepisset, et crescente quotidie vel indigenarum numero, vel advenarum, primae illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui erant Ecclesiae principes, ab illa districtione laxati sunt. Nonnulli enim existimantes id quod videbant gentibus pro infirmitate concessum, sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur.
4 Hi autem quibus adhuc apostolicus inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant bsb47266.15 instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina.
5 Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo [Monachi quare sic dicti, et quae fuerit eius nominis origo et etymologia, varie a scriptoribus traditur. Quamvis enim nomen monachi apud omnes Patres, tum Graecos, tum Latinos, frequentissimum sit, tamen quid significet, non eodem modo ab omnibus explicatur (Bellarmin. lib. II de Monachis cap. 1). Plerique a solitudine deductum putant, quia μόνος Latine solus dicitur. Quibus favere videtur D. Hieronymus in epist. ad Heliodorum (Epist. 1), ubi ait: Interpretare vocabulum monachi, hoc est, tuum; quid facis in turba, qui solus es? Et rursus in epistola ad Paulinum (Epist. 13): Si cupis esse quod diceris, id est, solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Atqui secundum hanc rationem et etymologiam nomen monachi solis eremitis et anachoretis proprie conveniret, ut qui soli habitabant in desertis, cum tamen monachorum nomen et institutio reperiatur apud Dionysium Areopagitam, qui fere trecentis annis Paulum primum Eremitam antecessit; et ipse etiam Hieronymus in epistola ad Eustochium (Epist. 22) nomen monachi tam coenobitis quam anachoretis velit esse commune. Alii a monade monachos dictos interpretantur, id est, ab unitate, sive unione. Sed haec rursum unitas sive unio dupliciter exponitur. Nam D. Augustinus exponens illum versiculum psalmi CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: Ista, inquit, verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres, qui in unum habitare concupierunt. Iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per orbem terrarum, et qui dispersi erant congregati sunt in unum. Et infra: Quare non appellemus monachos, cum dicat psalmus: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, μόνος enim unus dicitur; et non unus quomodocumque, nam et in turba est unus, sed una cum multis dici potest. Μόνος non potest, id est, solus; μόνος enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum hominem faciant, et sit illis vere quomodo scriptum est, una anima, et unum cor; multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed non multa corda; recte dicitur μόνος, id est, unus solus. Inde et ille unus sanabatur in piscina (Ioan. V). Haec Augustinus, quibus verbis indicat nihil aliud significare monachum quam hominem in tali unitate et communitate cum aliis eiusdem instituti viventem, ut cum illis efficiatur veluti unus homo, unum cor, et anima una, sicut dictum est de primis Christianis, quibus erat cor unum, anima una, et omnia communia (Act. IV). Verum hac ratione nomen monachi solis coenobitis conveniret, immo vero nihil aliud significaret quam coenobitam, id est, communiter cum aliis viventem. Relinquitur ergo verissima explicatio huius vocabuli, quam hoc loco tradit abbas Piammon, μοναχοὺς sive μονάζοντας inde nominatos, quod a coniugiis abstinerent, et a parentum se consortio ac mundi huius conversatione secernerent, ut nimirum soli Deo per contemplationem inhaererent. Quod et confirmat B. Dionysius Areopagita cap. 6 Eccles. Hierar., ubi dicit monachos appellari, quod rebus divisibilibus relictis, monadi, id est, divinitati soli placere atque uniri contenderent. Inde, inquit, sancti praeceptores nostri (Apostoli) divinis eos appellationibus sunt prosecuti, partim therapeutas, id est, cultores, a sincero Dei famulatu atque cultu; partim monachos ab individua et singulari vita appellantes, ut quae illos per sanctas divisibilium affectuum in unum complicationes et collectiones in deiformem monadem singularemque perfectionem promoveat. Eodem alludit canon concilii Nicaeni (16, q. 1, c. 1) a Gratiano citatus in haec verba: Placuit omnibus residentibus in sancta Nicaena synodo, ut monachorum conversatio et vita, secundum etymologiam nominis, ab omnibus discrepet. Monachus enim Graece, Latine singularis dicitur. Unde monachum per omnia singulariter agere oportet. Haec ibi. Porro monachorum nomen etiam auctoritate Scripturae sancitum et sacratum alibi notavimus ex D. Hieronymo.] quod coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive [Non Monozantes, ut Plantinus excudit. Nam μονάζω, id est, solitarie ago. Atque hoc nomine Basilius passim eos nuncupat in Constitut. Monasticis. His porro affinia sunt et trita apud Graecos Patres monachorum vocabula, μονασταὶ, θεραπευταὶ, ἱκέται, ἀσκηταὶ, φιλόσοφοι, ἀναχωρηταὶ, ἐρημοπολίται, ἡσυχασταὶ, κοινοβίοι, et κοινοβιῶται, aliaque id genus, quibus, pro locorum discrimine in quibus vixerunt, et pro disciplinae severioris genere, aliter sunt atque aliter nominati.] Monazontes singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit [Coenobitae a communi vita dicti, quia in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur, ut supra eodem cap. habetur, qui et synoditae, et syncellitae, et cellulani Sidonio eadem significatione vocantur; vulgo claustrales et conventuales, de quibus exstat novella quinta Iustiniani imper. quae sic incipit: Conversationis monachalis vita sic honesta est, sic commendare novit Deo ad hoc venientem hominem, ut omnem humanam eius maculam detergat; et purum ac rationabili natura decentem, et plurima secundum mentem operantem et humanis cogitationibus celsiorem reddat. Si quis igitur futurus est monachus perfectus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione, et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione. Haec ibi, quae hic referre libuit, tum ad vitae monasticae commendationem, tum ad monachorum et coenobitarum salutarem instructionem. D. Benedictus (Cap. 1 Reg.): Monachorum, inquit, primum genus coenobitarum, hoc est, monasteriale militans sub Regula, vel abbate. Ubi coniunctio disiunctiva ponitur pro coniunctiva, ut notant interpretes, ut sit sensus: Sub Regula et abbate. Cui simile exemplum citat Trithemius ex iure canonico. Addit Turrecrematus notandum quod in hoc loco Abbatis nomine accipiendus est quicumque senior, sive Pater, cuius iudicio caeteri in congregatione gubernantur. Multa enim sunt loca religiosa coenobiticam vitam agentia, in quibus rectores non abbates, sed decani, aut praepositi, aut priores, aut Patres, aut maiores appellantur. Verum hic locus postulare videtur ut clarissimos Patres Hieronymum et Augustinum de coenobitis sui temporis eorumque moribus et institutis audiamus disserentes, ut in illorum veluti speculo aut exemplari coenobitae, praesertim Benedictini, seipsos intueantur, mores suos cum illorum moribus conferant, et eorum contemplatione, ut decet eiusdem professionis monachos, vel emendent, vel exactius componant. Sic igitur Hieronymus (Epist. 12): His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis (monachis scilicet illis tertii generis), veniamus ad eos qui plures sunt et in communi habitant, id est, quos vocari coenobitas diximus. Prima apud eos confoederatio est obedire maioribus, et quidquid iusserint facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit, et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat: manent separati, sed iunctis cellulis, usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his decanis quos diximus, ut si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, Scripturae recitantur ex more, et, completis orationibus cunctisque residentibus, medius, quem Patrem vocant, incipit disputare: quo loquente tantum silentium fit, ut nemo alium respicere, nemo audeat exsereare; dicentis laus in fletu est audientium, tacitae voleuntur per ora lacrymae, et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi et de futura beatitudine et gloria coeperit annuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio, et oculis ad coelum levatis, intra se dicere: Quis dabit mihi pennas columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)? Post haec concilium solvitur, et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensam, quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus est, nemo comedens loquitur, vivitur pane, leguminibus et oleribus, quae sale solo condiuntur; vinum tantum senes accipiunt; quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens; dehinc consurgunt pariter, et, hymno dicto, ad praesepia redeunt: ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur, et dicit: Vidistis illum, et illum? quanta in ipso sit gravitas, quantum silentium! quam moderatus incessus! Si infirmum viderint, consolantur; si in Dei amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant diligenter explorant: quem tardiorem deprehenderint, non increpant; sed dissimulant, quod norunt; eum saepius visitant; et prius incipientes provocant magis orare quam cogunt. Opus diei statum est, quod decano redditum fertur ad aeconomum, qui et per singulos menses patri omnium cum magno tremore reddit rationem: a quo etiam cibi, cum facti fuerint, praegustantur, et quia non licet dicere cuiquam, Tunicam, et sagum, textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo non habeat (Vide hic Mariani scholium). Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio refovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus orationi tantum et lectionibus vacant; quod quidem et omni tempore, completis opusculis, faciunt. Quotidie aliquid de Scripturis discitur. Ieiunium totius anni aequale est, excepta Quadragesima, in qua sola conceditur districtius vivere. A Pascha ad Pentecosten, coenae mutantur in prandia; quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo Platonici sermonis imitator (Lib. de Vita Contempl.); tales Iosephus (Ioseph. lib. XVIII Antiq. c. 2 et lib. II de Bello Iudaice cap. 7), Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis Historia esse nos refert. Haec de coenobitis S. Hieronymus generatim complexus est. Augustinus vero postquam de anachoretis eorumque austeritate egerat: Si hoc, inquit, excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi huius illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi; sed modesti, verecundi, pacati; concordissimam vitam et intentissimam in Deum gratissimum munus ipsi offerunt, a quo iste posse meruerunt. Nemo quidquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Operantur manibus ea quibus et corpus pasci possit, et a Deo mens impediri non possit. Opus autem suum tradunt eis quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi; ut neminem illorum cura sui corporis tangat, neque in cibo, neque in vestimento neque si quid aliud opus est vel quotidianae necessitati, vel mutatae, ut assolet, valetudini. Illi autem decani cum magna sollicitudine omnia disponentes et praesto facientes quidquid illa vita propter imbecillitatem corporis postulat, traditionem tamen etiam ipsi reddunt uni, quem Patrem vocant. Hi vero Patres non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, omnibus rebus excelsi, nulla superbia consulunt iis quos filios vocant, magna sua in iubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. Conveniunt autem diei tempore extremo de suis quisque habitaculis, dum adhuc ieiuni sunt, ad audiendum illum Patrem, et conveniunt ad singulos Patres terna, ut minimum, hominum millia. Nam etiam multo numerosiores sub uno agunt. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio, affectiones animorum suorum, prout eos pepulerit disserentis oratio, vel gemitu, vel fletu, sed modesto et clamore vacuo gaudium significantes. Corpus deinde reficitur, quantum saluti et salubritati fas est, coercente unoquoque concupiscentiam, ne se profundat, vel in ea ipsa, quae praesto sunt, parca et vilissima. Ita non solum a carnibus et vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed ab iis etiam quae tanto concitatius ventris et gutturis provocant appetitum, quanto quasi mundiora nonnullis videntur. Sane quidquid necessario victui redundat (nam redundat plurimum ex operibus manuum et epularum restrictione) tanta cura egentibus distribuitur, quanta non ab ipsis qui distribuunt comparatum est. Haec Augustinus de coenobitarum vivendi modo, quibus similia habet Epiphanius (Haer. 80). Iam quod ad coenobium artinet, eius vocabuli etymologiam ita reddit Isidorus (Etymol. lib. XV cap. 4): Coenobium est habitaculum multorum in commune viventium: κοινὸν enim Graece commune dicitur. Plenius ab aliis ita describitur: Coenobium est locus, ubi communis vita ducitur; nam κοινὸς, id est, communis, βίος, vita. Sunt autem et alia vocabula apud Graecos usitata, quibus monachorum domicilia designantur, μοναστήρια apud Athanasium in Vita S. Antonii. Cuius nominis primus Philo (Lib. de Vita Contemp.) rationem reddidit his verbis: ἑκάστῳ ἔστιν οἴκημα ἱερὸν, ὃ καλεῖται σεμνεῖον καὶ μοναστήριον, ἐν ᾧ μενόμενοι τὰ τοῦ σεμνοῦ βίου μυστήρια τελοῦνται. Id est, unicuique sacrum domicilium est, quod monasterium vocatur, in quo manentes sanctae vitae mysteria celebrant. Gregorius Nazianzenus lib. Definitionum, μονὴν vocat, id est, ut Philo alibi, μοναυλίαν, id est, secretam aulam, vel domicilium; et oratione prima in Iulianum, ἁγνευτήριον, id est, sanctuarium, aut sacrarium; Socrates, Histor. Eccles. lib. IV cap. 28, ἀσκητήριον; Theodoretus, lib. VI et X Therapeutices, ἀσκητον καταγωγὴν, id est, ascetarum diversorium; Suidas denique φροντιστήριον, id est, scholam vel conventum.] ut ex communione [Igitur ante Pauli et Antonii aetatem, non alii erant monachi quam coenobitae, qui ab apostolis, ut dictum est, instituti ad id usque temporis, hoc est, ad finem usque tertii saeculi, anachoretas praecesserunt. Erant quidem ante Antonium, qui timore persecutionis civitatibus derelictis, sive ruri, sive in locis occultis, angelis similem vitam ducebant, quorum nonnullos refert Eusebius (Lib. VI Histor. c. 34, et lib. VIII c. 7 et seqq.) fuisse martyrio coronatos: repetit et horum aliquos ipsemet Antonius, dum purioris vitae studio in desertum locum secessisset, et ab uno illorum prima rudimenta monasticae institutionis accepit, teste Athanasio (In eius Vita) Verum illi nondum in ordine monachorum aut anachoretarum censebantur, quod nullam certam vivendi rationem sibi praescriptam sequerentur; sed, ut loquitur Scriptura: Unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat (Iudic. XVII), id est, suo more et arbitratu, vivebat. Obiit autem Paulus Eremita anno Christi 343 annos natus centum tredecim, e quibus fere centum in eremo exigit, paulo ante obitum soli cognitus Antonio. Antonius vero anno trecentesimo quinquagesimo octavo, cum iam quintum supra centesimum vixisset annum (Baron. tom. III Annal.). Sed de his plura sequenti capite.] consortii coenobitae cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur.
6 Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus; quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis
7 Pauli vel Antonii duravit aetatem. Cuius etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia.
1 De hoc perfectorum numero et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. [Non temere, aut fortuito, sed provide et circumspecte usus videtur illa particula disiunctiva vel, quoniam a multis dubitaretur uter illorum anachoreticae vitae primus auctor aut princeps exstitisset. Sic enim B. Hieronymus Pauli Eremitae Vitam exorditur: Inter multos dubitatum est a quo potissimum monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Elia et Ioanne sumpsere principium; quorum et Elias plus nobis videtur fuisse quam monachus, et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus est. Alii autem (in quam opinionem vulgus omne consentit) asserunt Antonium huius propositi fuisse caput. Quod ex parte verum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius discipuli Antonii, quorum superior magistri corpus sepelivit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebaeum principem istius rei fuisse, quod non tam nomine quam opinione nos quoque comprobamus. Et infra: Cum iam centum tredecim annos beatus Paulus vitam coelestem ageret in terris, et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur, ut ipse asserere solebat, haec in mentem eius cogitatio incidit, nullum ultra se perfectum monachum in eremo consedisse. At illi per noctem quiescenti revelatum est, esse alium ulterius multo se meliorem, ad quem visendum deberet proficisci. Illico erumpente luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans, coepit ire velle quo nesciebat, etc. Alibi rursus (Epist. 22) de anachoretis loquens: Hi, inquit, exierunt de coenobio, et, excepto pane et sale, ad deserta nihil perferunt amplius. Ipsius vitae auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps Ioannes Baptista. Haec Hieronymus. Cum igitur constet Paulum diu ante Antonium obiisse, annis fere centum in eremo exactis, ut dictum est, consequens est eum ante Antonium vitam duxisse anachoreticam, et proinde merito primum eremitam seu anachoretam nominari. Quod autem ait B. Hieronymus Antonium illustrasse vitam anachoreticam, sic accipiendum est, quod idem Antonius primum illud genus vivendi exercuit [siquidem annis viginti in solitudine delituit, teste Athanasio (In Vita S. Antonii)], postea tamen divino monitu, cum multos fratres in unum collegisset, et vitae monasticae praeceptis imbuisset, vitam coenobiticam cum eis instituit, et in diversis locis multa monasteria excitavit. De his enim sic Athanasius: Erant in monte monasteria, tamquam tabernacula, plena divinis choris psaltentium, legentium, orantium, tantumque ieiunandi et vigiliarum ardorem cunctorum mentibus sermo eius afflaverat, ut, futurae spei aviditate, ad mutuam charitatem et misericordiam indigentibus exhibendam iugi studio laborarent, qui infinitam regionem quamdam, et oppidum a mundana conversatione seiunctum, plenum pietatis et iustitiae, videbantur incolere, etc. Rursus vero ac postremo Antonius ad anachoreticam rediit, licet suorum interim curam non dimiserit. Cuius exemplo contigit reciproco quodam ordine anachoretas generare coenobitas, et vice versa coenobitas parere anachoretas; qui scilicet sub imperio abbatis aut senioris omnibus praesidentis agere solitarii permitterentur, ut tamen vinculo quoque obedientiae manerent astricti: licet alioqui non defuerint viri sanctissimi qui, ipso primo ingressu vitae monasticae, eremum petentes solitariam vitam sectati sunt, ut ipse Paulus de quo hic agitur. Sic igitur vita eremitica, sive anachoretica, primum a Paulo incepta, ab Antonio vero introducta est et exculta, certisque regulis et institutionibus illustrata, atque in certum ordinem monasticum redacta. Etsi enim Paulus primus omnium in eremo vixerit, tamen non habuit ipse discipulos; nec fuit notus nisi paulo ante mortem, ut dictum est. Antonius vero tam anachoretas quam coenobitas discipulos habuit. Unde sicut vitae coenobiticae restitutor, ita et anachoreticae institutor et auctor dici meruit; non tam quod ipse omnes praecesserit quam quod ab ipso omnium incitata sint studia, ut ait D. Hieronymus. Quocirca uterque dici potest primus et princeps vitae eremiticae: Paulus quidem tempore, Antonius autem magisterio, ut scite Bellarminus (Lib. II de Monachis cap. 5).] Cuius professionis principes hos quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse.
2 Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed debsb47266.16siderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet prior [Scilicet Paulus, qui qua occasione aut cuius necessitatis obtentu eremum petierit, refert D. Hieronymus in hunc modum: Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae et Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Aegyptum et Thebaida Ecclesias tempestas saeva populata est. Voti tunc Christianis erat pro Christi nomine gladio percuti: verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora; et ut ipse, qui ab eo passus est, Cyprianus ait, volentibus mori, non permittebatur occidi. Et infra: Per idem ergo tempus, quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaida, cum sorore iam viro tradita post mortem amborum parentum, in haereditate locupleti, Paulus relictus est, annorum circiter quindecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis apprime eruditus, mansueti animi, Deum valde amans; et cum persecutionis procella detonaret, in villam remotiorem et secretiorem secessit. Verum, Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames! Sororis maritus coepit prodere velle quem celare debuerat; non illum uxoris lacrymae, non communio sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus ab scelere revocavit; ad haec instabat crudelitas, quae pietatem videbatur imitari. Quod ubi prudentissimus adolescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur, necessitatem in voluntatem vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens, atque hoc idem saepius faciens, tandem reperit saxeum montem, ad cuius radicem haud procul erat grandis spelunca, quae lapide claudebatur: quo remoto, ut est cupiditas hominum occulta cognoscere, avidius explorans, animadvertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper coelo, patulis diffusa ramis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens, cuius rivum tantummodo foras erumpentem, statim modico foramine, eadem quae genuerat aquas, terra sorbebat. Igitur adamato, quasi quod a Deo sibi offerretur, habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem; cibum et vestimentum ei palma praebebat. Hactenus S. Hieronymus.], eorum necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur.
3 Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, [Eliam, Elizaeum et Ioannem Baptistam eremitas et principes eremitarum nuncupant SS. Patres, Basilius in epist. ad Chilonem, Nazianzenus in Apologia postquam ex fuga rediisset, Chrysostomus homil. 69 in Matthaeum, Hieronymus epist. 13 ad Paulinum et epist. 22 ad Eustochium, Sozomenus lib. I Histor. cap. 12, Isidorus lib. II cap. 5 de Officiis Eccles.] ad imitationem scilicet Ioannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae [Hebr. XI]. De quibus etiam Dominus figuraliter ad Iob: [Gregorius XXXI Moralium cap. 22: Onager, inquit, qui in solitudine commoratur, non incongrue vitam eorum significat, qui remoti a turbis saecularibus conversantur. Qui apte etiam liber dicitur, quia magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudet. Cuius servitutis conditione carere, est in mundo iam nihil concupiscere. Quasi enim quodam iugo servitutis premunt prospera, dum appetuntur; premunt adversa, dum formidantur. At si quis semel a dominatione desideriorum temporalium colla mentis excusserit, quadam iam etiam in hac vita libertate perfruitur, dum nullo desiderio felicitatis afficitur, nullo adversitatis terrore coarctatur. Haec S. Gregorius et quae sequuntur.] Quis, ait [Lips. in marg. autem], est qui dimisit onagrum liberum, et vincula eius resolvit?
4 Posuit habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam bsb47266.17 exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit [Iob. XXXIX]. In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici [Psal. CVI]. Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso [Lips. in marg. siccitate], viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ibid.). Quos etiam Ieremias ita describit: Beatus qui tollit iugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se [Thren. III]. Quique illud Psalmistae affectu et opere concinunt: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto [Psal. CI].
1 Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo recidere, emersit post haec illud [Primum genus non monachorum, sed pseudomonachorum; de quo similiter D. Hieronymus (Epist. 22): Tertium, inquit, genus est, quod Remoboth dicunt, teterrimum atque neglectum, et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni, nec multo plures simul habitant, suo arbitratu ac ditione viventes; et de eo, quod laboraverint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia, etc. Et D. Benedictus (Regulae c. 1): Tertium vero monachorum teterrimum genus est, Sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientiae magistra, sicut aurum fornacis; sed in plumbi naturam molliti, adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini, aut terni, aut certe singuli sine pastore, non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus. Pro lege eis est desideriorum voluptas, cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.] deterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, [Ita venerab. Beda in Acta Apostolorum scribens dicit ab Ananiae et Sapphirae exemplo (Act. V) natum esse deterrimum illud monachorum genus, quod Sarabaitarum dicitur, qui sub vita et professione monastica aliquid proprii retinere volunt. D. Hieronymus in epist. 8 ad Demetriadem: Ananias, inquit, et Sapphira dispensatores timidi, immo corde duplici, et ideo condemnati quia post votum obtulerunt quasi sua, et non eius cui semel ea voverant, partemque sibi iam alienae substantiae reservaverunt. Cassianus lib. VII Institut. cap. 14: Ananias et Sapphira reservantes partem quamdam ex his quae possidebant, apostolico ore morte mulctantur. Vide ibi notata de Ananiae et Sapphirae interitu.] quae per Ananiam et Sapphiram exordio Ecclesiae pullulans, apostoli Petri severitate succisa est [Act. V], quae inter monachos tamdiu detestabilis exsecrandaque iudicata est, nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius bsb47266.18 tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta duravit, qua beatus apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit. Illo igitur exemplo quod in Ananiam et Sapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto, emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, [D. Hieronymus tertium illud genus Romoboth vel Remoboth vocatum dicit, quod vocabulum suspicatur Marianus (In scholiis) esse Hebraicum (non Aegyptiacum), idque a superbo incessu dictum putat. Fieri itaque potuit ut Romoboth Hebraicae, Sarabaitae vero Aegyptiae linguae proprietate nuncupati sint. Mariano favere videntur haec D. Hieronymi verba (Epist. 22): Apud hos (Remoboth nempe) affectata sunt omnia, laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, etc. Isidorus de iisdem agens (Lib. II de Offic. Eccles. c. 15), aliud eis nomen appingit, et his coloribus eos depingit: Sextum genus est monachorum, et ipsum teterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Sapphiram in exordio Ecclesiae pullulavit, et apostoli Petri severitate excisum est; quique ab eo quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant, suasque appetunt liberi voluntates Aegyptiorum lingua Sarabaitae, sive Renuitae nuncupantur. Constituunt enim sibi cellas, easque falso nomine monasterii nuncupant; liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias quas recondant, et sicut ait de ipsis S. Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita. Haec Isidorus partim ex D. Hieronymo, partim ex suo sensu et opinione illa de sex generibus monachorum; de qua supra. Ex quibus habemus eosdem esse Remoboth apud D. Hieronymum, et Sarabaitas apud D. Benedictum, et Renuitas apud Isidorum. Porro Renuitae a renuendo dicti videntur, quasi renuentes seu abnuentes iugum monasticae disciplinae. Ita interpretatur S. Odo Cluniacensis abbas, dum se suique temporis monachos deplorans ait (Collat. 3): Nos miseri, non sumus monachi, ut falso nominamur; sed Sarabaitae, id est, Renuitae, qui iugum regularis disciplinae renuimus. Ita vir sanctus humiliter admodum de se sentiens. Sarabaitas vero non male etiam quis dixerit ita appellatos a voce Hebraea Saravim, quae significat rebelles, ut sunt huiusmodi pseudomonachi, qui neque regulae neque superioribus subiici volunt, vel a Graeco σάραβος, pudendo vocabulo, de quo vide, si lubet, Suidam: qua ratione forsitan etiam hic Collator deterrimum; D. Hieronymus et Benedictus magis proprie, teterrimum, id est, foedissimum ac turpissimum hoc vocant genus monachorum; vel denique a Sara Abrahae uxore, ut et Saraceni; sed perperam et falso usurpata origine, quam non a Sara domina et libera, sed ab Agar ancilla et serva traxisse eos constat: ideoque non Saraceni, sed Agareni et Ismaelitae, id est, servi et servae filii vere appellandi. Quo etiam modo Sarabaitae nulla, ait D. Benedictus, regula experientiae magistra approbati. Monachorum nomen falso sibi usurpant, et mentiri Deo per tonsuram noscuntur, quasi liberi, immo quasi velamen habentes malitiae libertatem (I Petr. II), interim suarum cupiditatum, servi miserrimi et vilissima mancipia; quibus etiam illud congruit, quod de Saracenis tradit D. Hieronymus (In Vita Hilarionis), quod Venerem colunt ob Luciferum (sidus nempe Veneris) cuius cultui, inquit, Saracenorum natio dedita est: sicut de Sarabaitis D. Benedictus: In plumbi naturam molliti, id est, molles et effeminati, quibus pro lege est desideriorum voluptas. At ne his minutiis plus aequo immoremur, claudat demum hanc notam Caelius Rhodig. qui de Sarabaitis apud Turcas sub specie Religionis agentibus haec habet (Antic. Lect. lib. XXVII c. 6): Sarabaitae sunt eo nomine in Aegypto sacerdotes, in saxorum cavitatibus fere habitantes, suillis ac bubulis circumamicti exuviis, funibus zonarum praecincti loco, pedibus nudis, cruore conspersi; ubi scenopegiorum ingruit celebritas, e cavernis se promentes Hierosolymam petunt, ac templum adeuntes inopiam et abstinentiam ostentui habent, ingerunt omnibus, barbam sibi etiamnum acriter vellentes, ut spectent ista universi, et velut coelitus demissos homines opinentur, suspiciantque, etiamsi intercutibus numquam non vitiis madeant. Propterea non esse imitandos praecipit Augustinus, et commeminit facundus scriptor Hieronymus. Sic ille.] Aegyptiae linguae proprietate, Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate arripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.
2 Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus bsb47266.19 expetunt disciplinam, nec seniorum subiiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis iure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur. Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum bsb47266.20 fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subiiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant.
3 Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit.
4 Illi hoc omnibus expetunt votis, ut [Ἀκτημοσύνη, ut notat Ciaconius, aliquid magis est quam penuria et egestas: nam Ἀκτήμων is dicitur qui nihil omnino possidet, ut illi anachoretae Aegypti: contra κτῆσις rei alicuius possessio est, quam abbas Ioannes in solitario maxime improbat, collat. 19 cap. 6: quamvis, inquit Ciaconius, in hucusque excusis codicibus ἀλκῆς κρῆσις corrupte legitur, pro κθῆσις. Sic ille.] ἀκτημοσύνην, id est, nuditatem omnium rerum paupertatemque possideant, isti ut omnium copiarum affluentiam consequantur. Illi ob hoc certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, vel carceribus, vel [De xenodochio superius actum est (Collat. 14 cap. 4). Porro sicut xenodochium peregrinorum, ita nosocomium, graece νοσοκομεῖον, dicitur hospitium aegrotantium seu infirmorum, seu locus quo recipiuntur et curantur aegroti. D. Hieronymus in epist. ad Oceanum (Epist. 30): Censum quem habere poterat distribuit, dilapidavit ac vendidit, et in pecuniam congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium nosocomion, id est, languentium villam instituit, in quo aegrotantes et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Utitur et Iustinianus l. illud 16 et l. Sancimus 18, de sacros. Eccl. In monasteriis vulgato vocabulo dicitur infirmaria, vel infirmarium, de quo plura alibi notavimus (Ad Reg. 5 Pachomii). Eiusdem meminere summi pontifices Innocentius III cap. Cum ad monasterium de stat. monast., et Benedictus XII in sua constitutione cap. 26, qui tamen infirmitorium vocant. Huic affine vocabulum et domicilium quod graece dicitur γεροντοκομεῖον, locus senibus deputatus, cuius meminit D. Gregorius in Registro lib. XI cap. 16.] xenodochio, vel nosocomio, vel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio.
5 Isti ut quidquid quotidianae superfuerit gulae, aut profusiori proficiat bsb47266.21 voluptati, aut certe philargyriae vitio recondatur. Postremo ut concedamus ab istis haec quoque quae non optimo proposito congeruntur, melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum virtutis illorum ac perfectionis aspirant.
6 Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur.
7 Illos patientia atque districtio, qua tam devote in hac quam semel arripuerunt professione perdurant, ut numquam suas expleant voluntates, [Vita monastica (cui coniuncta est mortificatio propriae voluntatis et carnalium cupiditatum) spiritualis est crucifixio (de qua Cassianus lib. IV Instit. cap. 34) et genus quoddam martyrii. Hinc D. Hieronymus in epitaphio Paulae ad Eustochium (Epist. 27): Pars tua Dominus; et quo magis gaudeas, mater tua longo martyrio coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est. Et rursus alibi (Epist. 8): Assume scutum fidei, loricam iustitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et pudicitia servata martyrium suum. D. Augustinus in sermonibus de tempore (Serm. 50): Nemo dicat quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint; habet enim et pax nostra martyres suos. Nam, sicut frequenter suggessimus, iracundiam mitigare, libidinem fugere, iustitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. D. Gregorius homil. 36 (In Evang.): Martyres sine ferro esse possumus, si patientiam veraciter in animo custodimus.] crucifixos huic modo quotidie vivosque martyres facit; hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Haec igitur duo genera monachorum in hac quidem provincia aequali propemodum numerositate inter se contendunt.
8 Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei bsb47266.22 compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. [Lucius post sanctum Athanasium Arianae partis episcopus, usque ad Theodosium principem, a quo est expulsus, Alexandrinam Ecclesiam tenuit. Cuius immania scelera atque faci ora in orthodoxos, praesertim monachos, perpetrata fuse enarrantur in epistola Petri episcopi Alexandrini apud Theodoretum, ubi haec inter alia habentur: Ut primum vero athletae Christi, quod diximus, appulere Heliopolim, ubi omnes erant superstitioni dediti; hi prae divino zelo strenui Ecclesiae propugnatores arrepti primum in custodiam coniiciebantur. Deinde verberibus caesi, lacerati, et tormentis affecti, ad metalla in Pheno et Proconneso amandabantur: inter quos complures erant monachi, etc. Rufinus eiusdem tragoediae testis oculatus, ut qui tum in Aegypto agebat, haec de Lucio scriptis tradidit (Lib. II c 3 et 4): Inde post fugas civium et exsilia, post caedes et tormenta, flammasque quibus innumeros confecerat, ad monasteria furoris sui arma convertit, vastat eremum, et bella quiescentibus indicit. Tria millia simul, aut eo amplius, viros per totam eremum secreta et solitaria habitatione dispersos oppugnare pariter aggreditur; mittit armatam equitum et peditum manum. Tribunos, praepositos, et bellorum duces, tamquam adversus barbaros pugnaturus elegit. Qui cum venissent (Vide Platinam p. 4), novam belli speciem vident, hostes suos gladio obiectare cervices, et nihil aliud dicere, nisi: Amice, ad quid venisti? Per id tempus Patres monachorum, vitae et antiquitatis merito, Macarius, Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides et Pambus, Antonii discipuli, per Aegyptum et maxime in Nitriae deserti partibus habebantur viri, qui consortium vitae et actuum non cum caeteris mortalibus, sed cum supernis angelis habere credebantur. Quae praesens vidi loquor, et eorum gesta refero, quorum in passionibus socius esse promerui. Haec Rufinus. De hac ipsa clade catholicis per Lucium pseudoepiscopum Arianum illata agit S. Greg. Nazianz. in oratione in laudem Heronis (Orat. 23), Socrates lib. IV cap. 16 et seq., Sozomen. lib. VI cap. 19 et 20, Niceph. lib. XI cap. 29. Eamdem catholicorum stragem non tantum scriptis, sed et voce praedictus Petr. Alexandrinus Romae, cum illuc confugisset, praedicavit, ostendens ibidem occisorum vestes sanguine cruentatas, ad quod miserandum spectaculum urbs conversa est ad lacrymas (Baron. in Martyr. Maii. 13). Illud etiam memoria dignum, quod cum Lucius Arianus catholicos ubique persequeretur, monachi his verbis miracula faciebant: In nomine Iesu, quem Lucius persequitur, surge et ambula. Scribit Rufinus lib. XI cap. 4.] Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub [Valens imperator primum catholicus, deinde ab Arianis seductus et Arianorum princeps effectus, gravissimas persecutiones in catholicos, praesertim episcopos et monachos, excitavit. Sed et Lucii saevitiam publico edicto fovit et auxit, quo, ut ait Socrates (Lib. IV cap. 17), mandatum est ut omnes qui fidem consubstantialis tenebant, non Alexandria solum, sed ex universa etiam Aegypto penitus expellerentur. Quin etiam praefecto imperatum est ut cum ingentibus copiis omnes ubique persequeretur quos Lucius indicaret. Quo tempore monasteria in solitudine direpta, divexata et crudeliter expugnata fuere. Nam inermes, qui ne manum quidem ad ictum repellendum extendere valebant, viri armati aggressi, adeo miserandum in modum enecarunt, ut scelera in eos admissa nullo dicendi genere explicari possint. Haec apud Socratem. De hac itidem persecutione D. Hieronymus haec habet in Chronico (An. 375): Multi monachorum per tribunos et milites caesi. Valens enim lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus interfici iussit. Et Orosius: Valens post fratris obitum, velut effrenata libertatis audacia, legem dedit ut monachi, hoc est, Christiani, qui ad unum fidei opus, dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. Illas tunc Aegypti solitudines arenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conversatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos et veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent, interfecerunt ibi agmina multa sanctorum. Haec illi. Ex quibus patet monachos sub Valentis imperio variis modis fuisse divexatos, alios fustibus caesos et interfectos, alios ad militiam abstractos, alios exsilio relegatos, alios ad eruenda et effedienda metalla, ut infra dicitur, delegatos ac deportatos.] Valentis imperio cum [Diaconia, ut notavit Ciaconius, hoc loco colletam significat, seu collationem eleemosynarum quae colligebantur et distribuebantur in Christianos pauperes. Utitur hac voce Apostolus secundae Corinth. cap. IX, ubi ait: περὶ μὲν τῆς διακονίας τῆς εἰς τοὺς ἁγίους περισσὸν ἐμοί ἐστι τὸ γράφειν ὑμῖν, quae Latinus interpres ita reddidit: Iam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Est etiam diaconia dispensatio, sive oeconomia rerum ad monasteria pertinentium, quae probatissimo apud ipsos monacho cunctorum seniorum suffragio deferebatur, ut refert Cassianus collat. 21 (Cap. 1, 8 et 9). Dispensationem etiam appellat lib. V Instit. cap. 40, ubi dicit Ioanni abbati dispensationem et oeconomiam Ecclesiae, id est, congregationis, a Paphnutio presbytero fuisse creditam. Aliam rursus diaconiae significationem, sed his affinem, tradit Onuphrius his verbis (In explicat. vocum ecclesiast.): Diaconiae a diaconis dictae sunt. Erant hae publicae pauperum hospitales domus, quae oratoria et sacella adiuncta habebant, in quibus a Patre diaconiae, sive diacono, egenis necessaria subministrabantur. Nam diaconi inopum, laborantium, viduarum et pupillorum ministri erant, hisque domibus hospitalibus praeerant. Antiquitus in Romana Ecclesia per singulas urbis regiones diaconi distincti erant, diaconique regionarii vel talis et talis regionis appellabantur. Post, eorum praecipuo usu exolescente, et hospitalibus domibus ipsorum negligentia dirutis, ipsorum sacella vel aediculae superfuerunt, quae diaconiae nomen retinuerunt, a quibus diaconi cardinales urbis Romae postea denominationem habuerunt. Sic ille. Quae plenius explicat Baronius in notis ad Martyrologium Rom. (8 Augusti).] diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam [Id est ad metalla defodienda damnati et deportati. Fuit hoc unum supplicii genus e multis quo martyres olim vel a paganis vel ab haereticis in certa loca amandati, ibique in effodiendis et eruendis metallis continuo labore afflictati, et vinculis compediti, longum martyrium ducebant. De quo habes insignem epistolam D. Cypriani (Epist. 77), in qua magnis laudibus effert martyres ad metalla damnatos, singulis eorum tormentis singula solatia, pulchra antithesi opponens, quae quidem tormenta paucis hisce verbis fere complectitur: Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, humi iacent fessa laboribus viscera, squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; panis illic exiguus, vestis algentibus deest; semitersi capitis capillus horrescit, etc. (Vide Baron. in Martyr. 16 Feb). Tertullianus ferales illas officinas vocat (Lib. de Habitu Mulier). Tali supplicio complures monachos Aegyptios a Lucio illo Ariano pseudoepiscopo cruciatos fuisse superius ex epistola Petri Alexandrini notavimus. Notant iureconsulti discrimen inter damnatum ad metalla et ad opus metalli. Diversa enim erant poenarum genera, in metallum et in opus metalli damnari. Differentia autem utriusque poenae erat in vinculis. Nam qui in metallum seu ad metalla damnati erant, gravioribus; qui in opus metalli, levioribus vinculis premebantur. Damnabantur Christiani etiam ad alia opera publica, ut ad fodiendam arenam, ad lapidicinas, et ad calcariam, et sulphurariam, ut eorum Acta testantur.] metallis [De Ponto alias dictum (Lib. V Inst. cap. 32). Armenia Asiae regio, quae et Ararat et Aram in sacris Litteris dicitur, super cuius montes altissimos requievit arca Noe, Gen. VIII. Vide Plinium lib. VI cap. 9.] Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, [Baronius tomo IV Annalium (Anno 372) hunc locum Cassiani falsitatis redarguit, auctoritate Gregorii Nazianzeni (ad Hellenium) et Basilii (Epist. 79), qui suo tempore monachos et anachoretas complures in Ponto exstitisse disertissime testantur. Quod et notavit Possevinus (In Apparatu) in Cassiano.] Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus.
1 bsb47266.23 Sane est etiam [Quartum hoc genus monachorum, quod hic abbas anonymum sive innominatum reliquit, D. Benedictus proprio vocabulo gyrovagum nominavit, quod et suis coloribus ita depinxit (Cap. 1 Reg.): Quartum vero est genus monachorum, quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur; semper vagi, et numquam stabiles; sed semper et ubique propriis voluptatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis, de quorum omnium miserrima conversatione melius est silere quam loqui. Tales etiam monachos, vel potius pseudomonachos, D. Augustinus depingere videtur his verbis (De opere monach. c. 28): Tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit hostis scilicet humani generis, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes vel consanguineos suos in illa vel illa regione [Al. religione] se audisse vivere et ad eos pergere mentiuntur, et ab omnibus petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis: cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. Porro huiusmodi monachos gyrovagos et vagabundos alio nomine circumcelliones, vel circumcellitas, nuncupatos indicat idem Augustinus in expositione psalmi CXXXII, ubi eos suggillans, et cum veris monachis comparans: Quid opus est, inquit, ut verbis nostris comparentur ebriosi cum sobriis, praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis? Sed tamen dicere consueverunt: Quid sibi vult nomen monachorum? Quanto melius dicimus nos: Quid sibi vult nomen circellionum? Sed non inquiunt, vocantur circelliones. Forte corrupto sono nominis eos appellamus; dicturi sumus vobis integrum nomen ipsorum. Forte circumcelliones vocantur, non circelliones. Plane si hoc modo vocantur, exponant quid sint; nam circumcelliones dicti sunt, qui circum cellas vagantur. Solent enim ire hac atque illac, nusquam habentes sedes, et facere quae nostis, et quae illi norunt, velint, nolint. Haec Augustinus. Ex quibus patet non recte ab Isidoro distingui circumcelliones a gyrovagis; cum ideo circumcelliones dicti sint, quia circum cellas vagarentur, ut ait Augustinus, quod et nomen gyrovagorum satis exprimit. Cur autem gyrovagi a D. Benedicto dicantur deteriores sarabaitis, tres rationes reddit Turrecrematus: Primo, inquit, quia sarabaitae cellas aedificant, et manent firmiter in eis; gyrovagi vero non sic, sed tamquam hospites, diversas provincias percurrunt. Secundo, quia licet sarabaitae sint mali, nihilominus de labore proprio vivunt; gyrovagi de laboribus alienis; immo quod multo tempore et labore quaesitum aut congregatum est, brevi hora isti consumunt. Tertio, quia isti per diversa loca discurrentes, plurimos malae vitae exemplo perdunt et corrumpunt. Porro his omnibus antiquior D. Basilius eosdem gyrovagos designasse ac veluti digito monstrasse videtur in Constitutionibus Monasticis (Cap. 9), ubi ait: Illi etiam devitandi sunt qui instabiles identidem locum demutant, et modo ad hos, modo ad illos fratres se conferunt, et irrequieto acti impetu se in circumlustrandis assidue monasteriis occupant, et per simulationem spiritualis charitatis charitate carnis libidinibus obsequuntur: quorum in animis nihil firmitatis, nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis; contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas, inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis et veteratoriae orationis plenissima assentatio, in his redundant. Hi enim et lingua rudes, et ventre intemperantes sunt, etc., ubi eorum mores latius describit. De iisdem Petrus card. Ostiensis epist. 9, lib. V, his verbis: In monachico sane ordine, quos in claustris sub abbatis imperio regulariter manere conspicimus, consequenter utique monachos appellamus: quos autem proprium possidere, indifferenter huc illucque discurrere, solutos legibus, iuxta propriae voluntatis arbitrium diffluere cernimus, non monachorum, sed gyrovagorum potius dignos vocabulo indicamus.] aliud quartum genus quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur, quique in primordiis suis fervore quodam brevi, coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti ac humiles possint ab hominibus aestimari.
2 Quae institutio, immo tepor, eos quos semel infecerit, ad perfectionem numquam permittit accedere. [Pluribus id inculcat Cassianus lib. VIII Institut. cap. 17 (Vide collat. 19 c. 10. et collat. 5 c. 4). Quaecumque, inquit, vitia incurata in eremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentiemus. Solitudo namque sicut novit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare; ita eorum qui minus emendati sunt vitia non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit. Tamdiuque sibi patiens quis videtur et humilis, donec nullius hominis commisceatur consortio, ad naturam pristinam mox reversurus, cum interpellaverit cuiuslibet commotionis occasio. Emergunt quippe ex eo confestim vitia quae latebant; et, velut equi infrenes, certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius ad perniciem aurigae proprii ferociusque prorumpunt. Magis enim exercitio usuque humano cessante efferantur in nobis vitia, si non fuerint ante purgata. Vide his similia et consentanea apud D. Basilium (Basil. in Regul. fusius disp. interrog. 7).] Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam in deterius eorum vitia convalescent, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellae, nullus iam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari.
3 Porro virtutes non occultatione vitiorum, sed expugnatione, pariuntur.
1 Germanus: Estne aliqua inter coenobium monasteriumque distantia, an in utroque nomine res una censetur?
1 Piammon: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum, significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. Et [Ita enim Philo et eius interpres supra citatus (Ad cap. 5 huius collat.): Unicuique sacrum domicilium est, quod sanctuarium aut monasterium vocant. Et quidem si vocabula proprie sumantur, sicut unius monachi habitaculum non potest dici coenobium, quia communis vita non est unius, sed multorum; ita neque coenobium potest dici monasterium, si a solitudine deducatur monasterium, ut sit unius monachi habitatio, ut hic dicitur. Caeterum solent haec vocabula confundi et pro eodem accipi. Unde et D. Benedictus (Cap. 1 Reg.) coenobitas nomine vocat monasteriales. Quod si coenobitae iidem et monasteriales; ergo eadem etiam coenobia et monasteria. Porro coenobium etiam apud ethnicos philosophos usitatum fuisse, et quoddam coenobiticae vitae specimen ab ipsis adumbratum docet Aulus Gellius (Lib. 1 c. 9 Noct. Attic.), qui de Pythagoraeorum disciplina agens: Omnes, inquit, simul qui a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae pecuniaeque habebant, in medium dabant, et coibatur societas inseparabilis; tanquam illud fuerit antiquum consortium, quod in re atque verbo appellabatur κοινόβιον. Haec ille.] monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio.
2 bsb47266.24 Dicuntur sane monasteria, etiam in quibus sarabaitarum collegia commorantur.
1 Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum video vos professionis huius arripuisse principia, id est, de laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque virtutem, quam vos illic didicisse non dubito, vero sectamini cordis affectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione verborum, nec affectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione, fingentes.
2 Quod humilitatis figmentum [De quo alias saepius (Collat. 2 cap. 11, et collat. 5 cap. 1); qui decem millibus monachorum praefuisse legitur.] abbas Serapion quodam tempore eleganter irrisit. Cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac verbis praeferens venisset, eumque senex, secundum morem, ut orationem colligeret [Al. offerret] hortaretur, ille nequaquam annuens deprecanti, tantis se subiiciens asserebat flagitiis involutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur; psiathii quoque ipsius refugiens sessionem, humi potius residebat.
3 Cum vero etiam ad ablutionem pedum multo minus praebuisset assensum, tum abbas Serapion refectione transacta, collationis consuetudine provocante, monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac vagus, praesertim iuvenis tam robustus, instabili levitate bsb47266.25 per universa discurreret; sed ut in cella residens, secundum regulam seniorum, suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. In quod ne Paulus apostolus incideret, et quidem cum ei in Evangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut quotidianum victum vel sibi, vel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant, suis manibus praepararet [Act. XX]. Ad haec ille tanta est tristitia et dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam, ne vultu quidem dissimulare potuerit.
4 Cui senex, Hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabas, non metuens confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres; quid, quaeso, nunc est quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum opprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis affectum, tanta te video indignatione permotum, ut eam ne vultu quidem occultare aut frontis serenitate dissimulare potueris?
5 An fortasse dum te humiliabas, illam exspectabas a nostro ore sententiam, Iustus accusator sui est in primordio sermonis [Prov. XVIII]? Proinde [D. Ambrosius ad Constantium (Epist. 42, lib. II): Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent; multi eam foris praetendunt, et intus impugnant; ad fucum praeferunt, ad veritatem abiurant, ad gratiam negant. Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo; et est qui nimium se submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas, nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera quae habet piam mentis sinceritatem. Magna virtus eius. Et Hieronymus ad Caelantiam (Epist. 14): Humilitatem sequere, non quae ostenditur atque simulatur gestu corporis aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem, etc. alibi citata.] vera est cordis humilitas retinenda, quae non de affectata corporis atque verborum, sed de intima bsb47266.26 mentis humiliatione descendit.
6 Quae tunc demum evidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina ab aliis non credenda iactaverit, sed ab aliis sibimet arroganter ingesta contempserit, et irrogatas iniurias mansueta cordis aequanimitate toleraverit.
1 Germanus: Quemadmodum acquiri vel retineri possit ista tranquillitas, optamus agnoscere, ut sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus, verborumque licentiam coercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus; quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit. Et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse, [Id est, solitudine et secessu ab aliis] nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.
1 Piammon: Patientia vera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec acquiritur nec tenetur. Quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indigebit. Non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est, generatricis atque custodis suae intrinsecus virtute fulcitur.
2 Caeterum si movemur ab aliquo lacessiti, certum est bsb47266.27 non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum vel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. Non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis impetita tranquillitatis propositum retineret; sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius roboratur; et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. [Petrus Maturus in haec verba apud D. Antoninum relata: Patientia, inquit, graece, in sacris praesertim libris, ὑπομονή dicitur. Sicut igitur nomen patientiae a verbo patior, sic ὑπομονή ab ὑπομένω, quod est subtus moneo, et sustento, deducitur. Unde hoc loco a passionibus et sustentatione patientiam dici Cassianus refert.] A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque [Patientia enim est, ait D. Gregorius (Hom. 16 in Evang.), aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostentat. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). Patiens namque est, ut aliena mala toleret; benigna vero est, ut ipsos etiam quos portat amet.] constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata absque indignatione toleraverit.
3 Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: [Has sententias alibi citatas nonnihil attigimus.] Melior est patiens forti, et qui continet iram capiente urbem [Prov. XVI]. Et iterum: Longanimis vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est [Prov. XIV, sec. LXX]. Cum ergo quis victus iniuria, iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas illatae contumeliae exstitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam Salvatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat bsb47266.28 supra petram, et alia quae super arenam, quibus aequaliter dicit, pluviarum ac fluminum vel tempestatum turbines irruisse; sed illam quae in petrae soliditate fundata est nihil penicsg575.1tus detrimenti ex illa tam violenta collisione sensisse, quae vero in arenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse collapsam [Matth. VII]; quam utique apparet non propterea corruisse, quia imbrium vel torrentium inundatione pulsata, sed quia super arenam imprudenter est structa.
4 Non enim in hoc differt a peccatore vir sanctus, quia non similiter et ipse tentatur, sed quia hic etiam magna impugnatione non vincitur, ille autem etiam parva tentatione superatur. Neque enim esset, ut diximus, iusti alicuius laudabilis fortitudo, si vinceret intentatus, cum utique victoria locum habere non possit absque adversitate certaminum.
5 Beatus enim vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se [Iac. I]. Secundum apostolum quoque Paulum, virtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur [II Cor. XII]. Ecce enim, inquit, dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram regibus Iuda, principibus eius, et sacerbsb47266.29dotibus eius, et omni populo terrae, et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus omnipotens [Ierem. I].
1 Huius ergo patientiae volo vobis duo saltem exempla proponere, [Simile exemplum narrat Ioannes Moschus in Prato Spirituali cap. 206.] unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae virtutem tanta aviditate sectata est, ut non solum tentationum non vitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. Haec namque cum Alexandriae comcsg575.2moraretur, essetque non obscuris orta maioribus, atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose Domino deserviret, veniens ad [S. Athanasius, magnus ille atque divinus vir, cuius symbolum in Ecclesiis legitur (Hieron. in Catalog.), Alexandrinae urbis episcopus, sanctitatis et eruditionis eximiae, acerrimus catholicae fidei contra Arianos propugnator, pro cuius defensione multas ab eis perpessus insidias ad Constantium Aug. in Gallias fugit: unde reversus cum litteris, et rursus post mortem eius fugatus, usque ad Ioviani tempora latuit, a quo recepta Ecclesiae suae gubernatione obiit anno Domini 370, relictis et transmissis ad posteros multis praeclaris ingenii sui monumentis.] beatae memoriae Athanasium episcopum, precabatur ut aliquam sibi alendam viduam daret, quae ex ecclesiasticis sumptibus pascebatur. Et ut petitionem eius verbis ipsius exprimamus, Da, inquit, mihi aliquam de sororibus [Id est, refoveam, aut reficiam. Nic. Perottus l I: Pausa, inquit, dicitur requies alicuius rei. Actius poeta: Nobis data pausa loquendi. Inde pauso verbum, id est, quiesco; a quo repauso, quod est, requiem capio. Deducuntur autem a verbo, παύομαι, quod significat, desisto ab opere, requiesco. Sic ille. At repausare hoc loco active sumitur, ut idem sit quod reficere, recreare, humaniter tractare, et quasi laboribus pausam, id est, finem imponere, quod ex secunda eiusdem mulieris petitione clarum est, ubi ait, Ut mihi dari praeciperes quam reficerem, etc. Nonnulli tamen legunt: In qua repausem, ut Cuychius notavit.] quam repausem.
2 Sacerdos igitur cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae vidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi viduam quae et honestate morum et gravitate ac disciplina omnibus praeferretur, nec forte desiderium largitatis percipientis vitio vinceretur, et quae mercedem quaereret in egena, damnum fidei pravis eius offensa moribus pateretur.
3 bsb47266.30 Cui cum domum adductae omnibus deserviret obsequiis, virtutem modestiae eius ac lenitatis experta, vidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum revertitur sacerdotem: Rogaveram, inquiens, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem, et cui morigeris famularer obsequiis.
4 Cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intelligens, aestimasset petitionem eius dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens, protinus agnovisset honestiorem ei caeteris viduam deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet vel iracundia, vel rixis, vel violentia [Lips. in marg. vinolentia], seu verbositate, atque etiam csg575.3 vanitate cunctas quibus haec vitia dominarentur excederet.
5 Quam cum multo facilius inventam sibique traditam domi habere coepisset, atque eadem ei diligentia qua priori illi viduae, vel etiam studiosius, ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis iugiter afficeretur iniuriis, conviciis quoque ab ea exprobrationibusque continuis vexaretur, obiiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod se non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset, magisque se de requie bsb47266.31 ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem.
6 Cum ergo assiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab iniectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii ingeminaret officia, non furentem vincere renitendo, sed semetipsam humilius subiiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita, obiurgantis insaniam humanitatis mansuetudine deliniret. Quibus ad plenum exercitiis confirmata, perfectamque virtutem desideratae patientiae consecuta, ad memoratum sacerdotem, tam pro electionis illius iudicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae, gratias relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem ei magistram patientiae dignissimam providisset, cuius iniuriis iugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata ad summam animi patientiam perveniret.
7 Tandem, inquiens, dedisti mihi quam repausem, nam illa prior csg575.4 suis me potius honorabat ac refrigerabat obsequiis. Haec de sexu muliebri dixisse sufficiat, ut commemoratione hac non solum aedificemur, verum etiam confundamur, qui nisi fuerimus ad ferarum morem retrusi in caveas cellularum, patientiam retinere non possumus.
1 Nunc aliud abbatis Paphnutii pandamus exemplum, bsb47266.32 qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scythioticae eremi, in qua nunc presbyter est, secretis tanto studio semper insedit, ut ei caeteri anachoretae [Paphnutio alias Bubali, alias Cephalae cognomen inditum fuisse notavimus collat. 3 cap. 1, quae eius nomine inscribitur. Sunt tamen qui duos statuunt et diversos Paphnutios: alterum Cephalam, de quo Palladius cap. 91; alterum Buhalum cognominatum, eumque presbyterum Scetiotem, de quo hic agitur, ut et collatione tertia.] Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito (ut ita dixerim) desiderio, solitudinis semper habitatione gauderet.
2 Itaque cum tantae in pueritia sua esset virtutis et gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis viri gravitatem eius et immobilem constantiam mirarentur; eumque, licet minor esset aetate, pro virtutum tamen merito senioribus exaequarent, suoque ordini ducerent inserendum, livor ille qui adversum Ioseph patriarcham fraternos quondam animos instigavit, quemdam de numero fratrum edacis zeli igne succendit; qui naevo quodam ac macula pulchritudinem eius cupiens deformare, hoc genus malignitatis excogitat, ut opportunitatem temporis captaret, quo Paphnutius ad ecclesiam die dominico processurus abesset a cella.
3 In quam furtim irruens, codicem suum [Plectae, ut notavit Ciaconius, quas Aegypti siras vocant, habenae sunt, aut virgulae e palma, iunco aut sparto contextae, ex quibus sportae, canistra, aliaque similia conficiuntur; dictae a verbo πλέκω, quod necto, vel plecto, significat. Similiter Graeci πλεκτὴν σειράν interpretantur. Frequens est vocabulum in Vitis Patrum, ubi etiam flecta dicitur.] inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus, ipse quoque velut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam venit. Cumque celebrata omnis fuisset ex more csg575.5 solemnitas, querelam sancto Isidoro, qui ante hunc eumdemque Paphnutium eiusdemque eremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, asserens sibi bsb47266.33 codicem de cella furto fuisse sublatum. Quae eius querimonia cum ita cunctorum, praecipueque presbyteri, animos permovisset, ut quid primum suspicarentur quidve decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis, de tam inauditi illic facinoris novitate, ille qui rem detulerat accusator urgebat ut, retentis in ecclesia omnibus, missi electi quique cunctorum sigillatim fratrum cellulas scrutarentur.
4 Quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, universorum cubilia revolventes ad extremum in Paphnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras vocant, sicut eum insidiator occuluerat, repererunt. Quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Paphnutius licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen velut qui furti crimen agnosceret, satisfactioni se totum tradidit, locumque poenitentiae suppliciter postulavit, hoc verecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti verbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inventum fuerat suspicante. Cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio Dei fidens bsb47266.34 protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrymis, triplicatisque ieiuniis, summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate procsg575.6stravit.
5 Sed cum duabus ferme hebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati vel dominico, non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limen ecclesiae atque ad veniam suppliciter postulandam, matutinus accurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor, vel a se amplius conteri vel ab aliis infamari. Nam quod ille inventor sceleris, rei suae fur improbus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste commiserat, per diabolum qui criminis ipsius incentor fuerat publicavit.
6 Arreptus namque dirissimo daemone cunctas factionis occultae patefecit insidias, criminationumque ac fraudum idem fuit proditor qui commentor. Ita autem spiritu illo immundo graviter diuque vexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui divinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem [Presbyterum, credo, hic et superius in hoc capite nominavit, ut ab illo distingueret Isidoro Nitriae episcopo, cuius meminit D. Hieronymus in epitaphio Paulae his verbis (Epist. 27): Occurrente sibi sancto venerabili episcopo Isidoro confessore, et turbis innumerabilibus monachorum, etc., quem et Theodoretus inter alios monachorum Patres una cum Macario sub Lucii Ariani tyrannide exsilio relegatum scribit (Lib. IV c. 19), quamobrem confessoris titulo meruit honorari; quo nomine nullus olim appellari consuevit, nisi qui Christi fidem interpellatus coram fidei hostibus confessus esset, ut notat Baronius in Martyrologium (2 Ianuarii). At Isidorus hic presbyter et abbas, de quo hic agitur, ille esse videtur de quo Sozomenus, de monachis Aegypti agens: Per id temporis, ait, inter monachos longe illustrissimi Patres erant Isidorus, Serapion et Dioscorus. Isidorus monasterium undique cinxit muro et sedulo providit ne quisquam eorum qui intus erant egrederetur, res tamen omnes haberet ad vitam necessarias. Et Palladius Lausiaca 71, ubi inter alia refert monachos eius monasterii magna sanctitatis et miraculorum gratia praeditos fuisse; quod huic loco satis congruit, ubi Isidori huiusmodi gratia singularis memoratur. Caeterum an is sit, quem Socrates (Lib. VI c. 9), Rufinus (Lib. II c. 4), Sozomenus (Lib. VIII c. 12), Evagrius (In Vitis Patrum) collaudant, quem constat iisdem temporibus magna sanctitatis fama vixisse, malim dubitare quam affirmare, quamvis in partem negantem magis inclinem. Nam ille postea ad Origenistas defecit, et eorum propugnator et ductor effectus pristinam laudem obscuravit. De quo D. Hieronymus epist. 61 ad Pammachium et Ctesiphontem. Memoratur et alius Isidorus sanctitate vitae, fide et miraculis clarus, de quo Martyrologium Romanum 15 Ianuarii. At hunc alibi potius quam in Aegypto vixisse censet Baronius. Denique clarissimus in hoc genere monachorum et nomine exstitit Isidorus ille Pelusiotes Ioannis Chrysostomi discipulus, et inter ecclesiasticos scriptores Graecos celebris, saepe in his notationibus citatus, de quo Martyrologium Rom. 4 Febr.] Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo excluserit vexatorem, cui tanta erat virtus Domini largitate collata, bsb47266.35 ut ne usque ad limina quidem eius quisquam arreptitius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adolescenti Paphnutio gloriam reservante, ut illius tantum orationibus cui insidiatus fuerat purgaretur; et cuius laudi aliquid invidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans, et delicti sui veniam et finem supplicii praesentis acciperet.
7 Haec ergo ille in adolescentia sua futurae indolis iam tunc indicia praefigurans, lineas csg575.7 quasdam perfectionis illius quae erat maturitate augenda adhuc in annis puerilibus designavit. Si igitur ad culmen virtutum eius volumus pervenire, talia nobis exordiorum fundamenta iacienda sunt.
1 Duplex sane ad narrationem facti huius causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cuiusquam rei quae extra nos bsb47266.36 sit praesidio, collocemus.
2 Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII], frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt.
3 Sed quia sanctus Dei famulus non in his quae extrinsecus sunt, sed in ipsum occultorum omnium iudicem spem sui cordis csg575.8 infixerat, tantae impugnationis machinis nequaquam potuit commoveri. Et e contra ille quem ad tantum facinus praecipitavit invidia, nonne et solitudinis beneficio, et monitione remotioris habitaculi, et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur?
4 et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit eius, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est [Luc. XVII], ita inimici hominis domestici eius [Matth. X]. Nemo enim mihi magis bsb47266.37 quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur. Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus.
5 Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti.
6 Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adiecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque csg575.9 exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in huius saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse [Scita sententia, et tam Scripturae quam Patribus decantata, qua docemur in Ecclesia militante malos bonis esse permixtos, sicut in acervo triticum et palea permiscentur antequam ventilentur et emundentur. Unde Isidorus (Etymol. XVII cap. 1): Palea, inquit, a quibusdam vocari dicitur, quod pala ventiletur ut frumenta purgentur. Hinc Ieremiae XXIII: Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Quod Apostolus aliis verbis expressit: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI)? Et Matthaei III, et Lucae III de Salvatore dicitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Ubi area Ecclesia, triticum electi, quia fructuosi, pleni, gravesque virtutibus; palea vero improbi et reprobi, quia infructuosi, inanes, et vacui bonis operibus designantur. D. Hieronymus lib. I adversus Pelagianos: In agro, ait, Dominico, dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminat; et frumento bono, dum nescimus, lolium avenasque steriles sator nocturnus interserit: ideo parabola ista evangelici patrisfamilias formidanda est, qui purgat aream et, frumento horreis condito, paleas ventorum flatibus dispergendas et urendas ignibus derelinquit. Unde et in Ieremia scriptum legimus: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus (Ierem. XXIII). Paleae autem a frumento in consummatione saeculi separantur. Ex quo approbatur, dum sumus in corpore isto mortali, mixtas esse tritico. D. Augustinus in quodam sermone (Serm. 22 de tempore): Fratres, saepe diximus, saepe dicimus, et quamdiu vixerimus dicere debemus, quia Ecclesia temporis huius et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat expellere paleam, nisi tempore ventilationis, etc. S. Gregorius lib. XXXIV Moralium cap. V: Post trituram, inquit, vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana dilabantur. Haec SS. Patres.] est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri.
7 Denique si vel Satan inter angelos, vel Iudam inter apostolos, vel [De Nicolao diacono, uno ex septem primis qui ab apostolis ordinati leguntur (Act. V), duae reperiuntur antiquorum sententiae. Plerique enim asserunt ipsum ab Ecclesia catholica defecisse, et in turpissimos errores delapsum docuisse inter alia licere fornicari et omni libidinum genere inquinari. Ita D. Hieronymus (Epist. 1) post antiquiores, Tertullianum (Lib. de Praescr.), Irenaeum, Epiphanium: Attendis Petrum? sed et Iudam considera: Stephanum suspicis? sed et Nicolaum respice, quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia (Apoc. I); qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Et epist. 48 ad Sabinianum diaconum: De quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus immunditiarum omnium et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse refertur. Rursus in dialogo adversus Luciferianos (Cap. 8): Nicolaus unus de septem diaconis, die noctuque nuptias faciens, obscoenos et auditu quoque erubescendos coitus somniavit. Haec D. Hieronymus. Quam opinionem etiam hic auctor sequitur. At alii e diverso docent Nicolaum fuisse virum pium et sanctum; sed Nicolaitas, qui arguuntur Apocal. II, qui ea docebant quae tradit Hieronymus, fuisse haereticos falso nomine Nicolaitas dictos: quod illi nimirum (ut mos est haereticorum) ut haeresim honesto nomine palliarent, se Nicolaitas, quasi Nicolai discipulos falso et iactanter nominarent. Vide Eusebium lib. III Histor. cap. 23.] Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod [D. Augustinus in psal. CXXXII commentans: Sunt, inquit, et monachi falsi. Et nos novimus tales; sed non periit fraternitas pia propter eos qui profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi quam et clerici falsi, et fideles falsi. Omnia ista tria genera, fratres mei, quae aliquando vobis commendavimus, habent bonos suos, habent malos suos. De tribus enim ipsis generibus dictum est: Duo in agro, unus assumetur, et unus relinquetur; et duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur; et duae in molendino, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV). In agro sunt, qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (Videte, si non in agro erat): Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III). In lecto autem eos intelligi voluit, qui amaverunt quietem (per lectum enim quietem voluit intelligi), non se miscentes turbis, non tumultui generis humani, servientes Deo, et inde tamen unus assumitur, et unus relinquitur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Duae item in molendino. Ex nomine generis feminini appellavit, plebes enim intelligi voluit. Quare in molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur, quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola; vae enim quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis consumatur, altera assumatur, etc. Idem Augustinus alio loco (Epist. 127, apud Gratia. dist. c. 4): Quantumlibet, inquit, vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo: nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est (Gen. XLIX); aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Eiice ancillam et filium eius (Gen. XXI); aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I); aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX); aut melior sit quam domus ipsius David, cuius filius cum sorore concubuit, cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (II Reg. XI); aut melior quam cohabitatio Pauli Apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII); nec diceret, cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi (Philipp. II); aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi in qua undecim boni perfidum et furem Iudam toleraverunt; aut melior sit postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt. Simpliciter autem fateor charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quo modo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sua expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt; ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis: consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam, qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur. Hactenus S. Augustinus, quibus nihil magis accommodatum huic loco afferre potuit.] nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur bsb47266.38 inserti, mirum esse non poterit.
8 Nam licet hunc Nicolaum quidam asserant non illum fuisse, [Septem enim diaconos ab apostolis electos et ordinatos, in quibus Nicolaus advena Antiochenus, tradit Lucas (Act. VI): Convocantes, inquit, duodecim (apostoli) multitudinem discipulorum dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus, etc. Et infra: Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Est autem duplex diaconorum ministerium, a quo et nomen acceperunt (διάκονος enim Latine minister dicitur, nec qualis qualis minister, sed expeditus ad serviendum, promptus, obsequiosus): alterum spirituale et ecclesiasticum, quo diaconi episcopis et sacerdotibus in rebus sacris ex proprio numero et officio ministrant; quo in genere primum locum obtinet altaris ministerium, de quo B. Ignatius martyr in epistola ad Trallianos haec habet: Quid sunt diaconi, quam imitatores angelicarum virtutum, qui purum et inculpatum ministerium illis exhibent (sacerdotibus scilicet), ut S. Stephanus beato Iacobo, Timotheus et Linus Paulo, Anacletus et Clemens Petro, etc. Idemque suo carmine eleganter expressit Arator diaconus et poeta de apostolis ita canens: Iura ministerii sacris altaribus apti In septem statuere viris, quos undique lectos Levitas vocitare placet: quam splendida coepit Ecclesiae fulgere manus, quae pocula vitae Misceat, et latices cum sanguine porrigat Agni! Alterum diaconorum ministerium temporale et politicum, sive oeconomicum, tamen mere profanum et saeculare, ut volunt sectarii, quo eleemosynas tempore sacrificii a fidelibus ad altare oblatas, et in ecclesiae aerarium reconditas, in pauperes viduas (sub quibus et alii pauperes comprehenduntur) erogabant. Huius solummodo ministerii meminit Lucas, quod satis habuerit occasionem ordinationis eorum enarrare, ortam scilicet ex murmure Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur viduae eorum in ministerio quotidiano, id est, in quotidiana eleemosynarum distributione. De hoc itidem ministerio S. Leo in sermone de S. Laurentio ita ait: Non solum ministerio Sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat. Ab hoc autem munere diaconia dicta est ipsa eleemosynarum administratio, et dispensatio non tantum diaconis, sed et aliis committi solita; de qua superius egimus, et infra rursus acturi sumus. Vide D. Gregorium lib. IX indict. 4 epist. 24.] qui ad opus ministerii ab apostolis est electus; nihilominus [Fertur liber Hippolyti de septuaginta discipulis Christi (Hier. in Catalogo), ubi Nicolaum diaconum, ut virum fide catholica probatum, ad sublimiores ordines promotum, et ab apostolis creatum episcopum Samaritanum testatur. Cui consentit Dorotheus in Synopsi.] tamen eum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos in tempore illo fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos vix in coenobiis invenimus.
9 Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cuius antiquum invidiae vitium etiam auxit in peius affectata religio, sed huius humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam [Lips. in marg. acquisita] consummavit atque excoluit solitudo.
1 Sciendum sane est [Subscribunt Patres. Cyprianus (Lib. de Zelo et Livore): Facilior cura est, ubi plaga perspicua, et cito ad sanitatem medela subveniente perducitur vulnus quod videtur. Zeli vulnera obtrusa sunt et occulta, nec remedium cura medentis admittunt, qui se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Et infra: Calamitas sine remedio est odisse felicem. Basilius (Hom. XI): Invidus rogatus ut morbum suum manifestet, se accusare omnino veretur, morbum in imo cordis recessu candentem atque assumentem viscera retinens. Itaque nec medicum nec medicinam ad eum fugandum aptam invenire potest, quamquam curandorum aegrorum vi referti sint libri. Chrysostomus ad populum Antiochenum (Hom. LIII): Nam insanabilis est iste morbus, ut et innumeris medicaminibus superpositis propriam scaturiat tabem. Prosper de Vita Contemplativa (Lib. III c. 5): Invidiosum facit excellentia meriti, invidum poena peccati; nec ei ab homine potest remedium adhiberi, cuius est vulnus occultum.] invidiae morbum difficilius ad medelam quam caetera csg575.10 vitia pervenire. Nam eum quem semel veneni sui peste corruperit, pene dixerim carere remedio. Ipsa namque est lues de qua figuraliter dicitur per prophetam: Ecce ego mittam vobis [Regulus serpens, qui a Graecis basiliscus dicitur, aspectu homines interimit, et spiritu oris etiam aves praetervolantes enecat. Hieronymus in cap. XV Isaiae.] serpentes regulos quibus non est incantatio, et mordebunt vos [Ierem. VIII]. Recte igitur a propheta mortiferis basilisci venenis morsus invidiae comparatur, bsb47266.39 qua primus ille venenorum omnium auctor et princeps et periit et peremit.
2 Nam ante suus quam eius cui inviderat interemptor, priusquam in nominem mortis virus effunderet, ipse se perdidit. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum [Sap. II], imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Sicut enim ille qui primus eiusdem mali peste corruptus est, nec medelam poenitentiae, nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui iisdem se percutiendos morsibus tradiderunt, [Alludere videtur ad illud psal. LVII: Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit: vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Quod adagium de iis usurpatur qui recta monentes et bene consulentes nolunt audire, ut solent maxime invidi. Quod Iudaei praedicante Stephano reipsa etiam exterius expresserunt. De quibus dicitur: Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas (Act. VII). Unde Augustinus in commentario eiusdem psalmi: Non erant surdi, inquit, sed fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant, violentia tamen verbi per aures carnis irruens etiam ipsis auribus cordis vim faciebat, clauserunt et aures corporis, et ierunt ad lapides. Ecce aspides surdae, duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt, non audierunt vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Ita Augustinus.] omnem opem sancti incantatoris excludunt; quia cum utique non culpis aliorum quibuslibet, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere veritatem, extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt.
3 Quarum quia omnimodis falsae sunt, una curatio est, cum illud mortiferum virus, quod nolunt prodere [Lips. in marg. non vult prodire] lateat in medullis. De quibus alibi ille Sapientissimus competenter expressit: [Vide quae alibi in hanc sententiam scripsimus (Collat. 2 cap. 2).] Si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori [Eccles. X]. csg575.11 Isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subvenit.
4 Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, [Ita LXX Interpr. D. Hieronymus legit: Zelus impatiens est. Vulgata editio: Ira non habet misericordiam, nec corrumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?] Nihil sustinet zelus [Prov. VI]. Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subiectione, aut patientiae virtute, bsb47266.40 aut munificentiae laude profecerit, tanto ille maioribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem eius cui invidet concupiscit.
5 Denique illorum undecim patriarcharum [Zelus est duplex, bonus et malus. Zelus malus est invidia, qui alias dicitur zelus amaritudinis, fel amaritudinis, radix amaritudinis. D. Benedictus c. penultimo Regulae: Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a vitiis, et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. De zelo invidiae Apostolus I Cor. VI: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Et B. Iacobus: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum (Iac. III).] zelus intantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deliniri, ut de his Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quidquam pacificum [Gen. XXXVII], donec zelus eorum qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens, vix posset venditionis fraternae crimine satiari.
6 Cunctis ergo vitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat invidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua exstinguuntur, accenditur. Nam, verbi gratia, qui damnum sibi illatum dolet, largitatis compensatione curatur; qui de illata indignatur iniuria, humilitatis satisfactione placatur.
7 Quid illi facias qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad csg575.12 iracundiam cupiditas quae praemio delinitur, non iniuriae laesio aut amor ultionis accendit, quae officiorum vincitur blandimentis, sed successus tantum alienae prosperitatis irritat? Quis autem est qui se, ut satisfaciat invidenti, a bonis corruere, aut a prospebsb47266.41ris alienari, aut calamitate aliqua optet involvi? Quapropter ne totum quidquid in nobis vividum est et quasi vitali vegetatione sancti Spiritus animatur uno tantum huius mali morsu basiliscus interimat, divinum cui nihil impossibile est iugiter imploremus auxilium.
8 Caetera enim venena serpentum, id est, carnalia peccata vel vitia, quibus ut cito involvitur ita facile expurgatur humana fragilitas, habent aliqua vulnerum suorum in carne vestigia, quibus quamvis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si [De theriaca haec Ciaconius: θηριακὴ (subauditur autem antidotus) dicitur quodcumque medicamentum adversus venena efficax; praecipue tamen hoc nomen obtinuit celeberrimum illud ex simplicibus pluribus et viperarum carne confectum: θηριακὴ vero appellatum est, quasi tu dicas, ex venenatis bestiis confectum. Nam apud medicos θηρία peculiariter dicuntur bestiae, quae ictu aut morsu venenum infigunt, et maxime viperae, ex quarum carnibus medicamentum illud componitur. Haec ille. Vide plura, si lubet, apud Plinium lib. XX cap. ult., et lib. XXIX cap. 1, Caelium Rhodig. lib. VI Antiq. Lect. cap. 16.] theriacae remedium, aut illam salutarium verborum medelam aliquis peritissimus carminum divinorum incantator admoverit, ad perpetuam animae mortem pernicies virulenta non pervenit. Invidiae autem quasi a regulo serpente effusum virus vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus in corpore sentiatur excludit.
9 Non enim adversus hominem, sed plane adversus Deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi bonum meritum carpens, non hominis culpam, sed Dei tantum iudicia reprehendit. Haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix [Hebr. XII], quae se erigens ad superna, csg575.13 in contumeliam ipsius qui bona homini confert, tendit auctoris.
10 Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos bsb47266.42 quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur [Ierem. VIII]. Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente [Deut. XXXII]. Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit.
11 Nam primordia solitariae commorationis, cuius scientiam postea sumus in Scythi plenius assecuti, ipso primum imbuente percepimus.



   
monumenta.ch > Cassianus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik