monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, in Iona, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW APPARATUS

1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: Surge et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea iuxta praedicationem priorem, quam ego loquor ad te. LXX: Et factus est sermo Domini ad Ionam secundo, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea iuxta praedicationem priorem, quam ego locutus sum ad te. Non dicitur prophetae, quare non fecisti quod tibi fuerat imperatum, sed sufficit ei naufragii et devorationis sola correptio, ut qui imperantem non senserat Dominum, intelligeret liberantem.
2 Alioquin superfluum est delinquenti servo post plagas velle imputare quod fecit, cum huiuscemodi correptio non tam emendatio sit, quam exprobratio. Dominus autem noster post resurrectionem secundo mittitur ad Niniven, ut qui prius quodammodo fugerat, dicens: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et noluerat dare panem filiorum canibus; nunc quia illi dixerant, Crucifige, crucifige talem: Nos non habemus regem nisi Caesarem, sponte pergit ad Niniven, ut hoc praedicet post resurrectionem, quod ut praedicaret, et ante passionem ei fuerat imperatum.
3 Totum autem quod iubetur, quod obedit, quod non vult, quod iterum velle cogitur, quod Patris secundo exsequitur voluntatem, refer ad hominem et ad formam servi, cui talia verba conveniunt.
4 Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna Dei, itinere trium dierum: et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius. LXX: Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven, sicut ei locutus fuerat Dominus. Erat autem Ninive civitas magna Deo, quasi itinere viae dierum trium: et coepit Ionas ingredi civitatem quasi itinere viae unius diei. Statim Ionas quod fuerat sibi imperatum opere perfecit. Ninive autem erat, ad quam pergebat propheta, civitas magna, et tanti ambitus, ut vix trium dierum posset itinere circumiri.
5 At ille praecepti et superioris naufragii memor, viam trium dierum unius diei festinatione complevit, quamquam sint qui ita simpliciter intelligant, quod in tertia tantum parte urbis praedicaverit, et ad reliquos confestim praedicationis sermo pervenerit. Dominus autem noster proprie post inferos consurgere dicitur, et verbum Domini praedicare, quando mittit apostolos ut baptizent eos, qui erant in Ninive, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est, itinere trium dierum. Et hoc ipsum sacramentum salutis humanae unius diei via, id est, unius Dei confessione perficitur, non tam apostolis, quam in apostolis praedicante Iona.
6 Ipse enim dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Nullique dubium quare Ninive magna sit civitas Dei, cum mundus et universa per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil. Notandum quoque quod non dixerit, tribus diebus et noctibus, vel, uno die et nocte, sed absolute, diebus et die, ut ostenderet in mysterio Trinitatis, et unius Dei confessione nihil esse tenebrosum.
7 Et clamavit et dixit: adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. LXX: Et praedicavit et dixit: adhuc tres dies, et Ninive subvertetur. Trinus numerus qui ponitur a Septuaginta, non convenit poenitentiae: et satis miror cur ita translatum sit, cum in Hebraeo nec litterarum, nec syllabarum, nec accentuum, nec verbi sit ulla communitas.
8 Tres enim dicuntur SALOS, et quadraginta ARBAIM. Alioquin et de Iudaea tanto itinere missus propheta in Assyrios, dignam suae praedicationis poenitentiam flagitabat, ut antiqua et putrida vulnera diu apposito curarentur emplastro. Porro quadragenarius numerus convenit peccatoribus et ieiunio, et orationi, et sacco, et lacrymis, et perseverantiae deprecandi: ob quod et Moyses quadraginta diebus ieiunavit in monte Sina, et Elias fugiens Iezabel, indicta fame terrae Israel, et Dei desuper ira pendente, quadraginta dies ieiunasse describitur. Ipse quoque Dominus verus Iona missus ad praedicationem mundi, ieiunat quadraginta dies: et haereditatem nobis ieiunii derelinquens, ad esum corporis sui sub hoc numero nostras animas praeparat.
9 Quod autem clamavit, Evangelicum illud expletur: Stans clamabat in templo, dicens: Qui sitit, veniat ad me et bibat. Omnis enim sermo Salvatoris, quia de magnis praedicabat, clamor appellatur.
10 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. LXX similiter. Credidit Ninive, et Israel incredulus perseverat. Credidit praeputium, et circumcisio permanet infidelis. Et primum credunt viri de Ninive, qui ad aetatem Christi pervenerant: praedicantque ieiunium, et vestiuntur saccis a maiore usque ad minorem.
11 Dignus et victus et habitus poenitentiae, ut qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placent, per quae prius offenderant. Saccus et ieiunium arma sunt poenitentiae, auxilia peccatorum: ante ieiunium, et sic saccus; ante quod occultum est, et postea quod palam: hoc semper Deo, illud interdum exhibetur et hominibus.
12 Et si e duobus necessariis unum est subtrahendum, magis ieiunium absque sacco, quam saccum eligam absque ieiunio. Maior aetas incipit, et usque ad minorem pervenit (Iob XXV, 5, 6): nullus enim absque peccato, et si unius quidem diei fuerit vita eius, et numerabiles anni vitae illius (Iob XIV). Si enim stellae non sunt mundae in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo, et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii? Sed et ordo pulcherrimus: Praecipit Deus prophetae.
13 Propheta praedicat civitati: prius viri credunt, et illis ieiunium praedicantibus, omnis aetas sacco induitur. Viri non praedicant saccum, sed tantum ieiunium: At vero hi quibus poenitentia praecipitur, consequenter ad ieiunium saccum copulant, ut inanis venter, et habitus luctuosus ambitiosius Dominum deprecentur.
14 Et pervenit verbum ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit et dixit in Ninive, ex ore regis et principum eius dicens: Homines et iumenta, et boves et pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant, et operiantur saccis homines et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae et non peribimus? LXX: Et appropinquavit sermo ad regem Ninive et surrexit de throno suo, et abstulit stolam suam a se, et coopertus est sacco, et sedit in cinere, et praedicatum est Ninive a rege, et ab omnibus maioribus eius, dicentibus: Homines et iumenta et boves et oves non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant: et cooperti sunt saccis homines et iumenta, et clamaverunt ad Dominum vehementer, et reversus est unusquisque de via sua mala, et ab iniquitate quae erat in manibus eorum dicentium: Quis scit si convertatur Deus et exhortetur, et avertatur ab ira furoris sui, et non pereamus? Scio plerosque regem Ninive (qui extremus audiat praedicationem, et descendat de solio suo, et pristinum abiiciat ornatum, vestitusque sacco, sedeat in cinere: nec sua conversione contentus, caeteris quoque conducibus suis praedicet poenitentiam, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora crucientur fame, operiantur saccis, et damnatis pristinis vitiis, totos se conferant ad poenitentiam) super diabolo interpretari, qui in fine mundi (quia nulla rationabilis, et quae a Deo facta sit, creatura pereat) descendens de sua superbia, acturus sit poenitentiam, et in locum pristinum restituendus.
15 Ad cuius sensus comprobationem etiam illud de Daniele exemplum proferunt: ubi Nabuchodonosor, acta per septem annos poenitentia, in regnum pristinum restituitur. Sed hoc quia sancta Scriptura non dicit, et evertit penitus timorem Dei, dum facile homines labuntur ad vitia, putantes etiam diabolum, qui auctor malorum est, et omnium peccatorum fons, acta poenitentia, posse salvari, de nostris mentibus abiiciamus.
16 Et sciamus peccatores in Evangelio mitti in ignem aeternum, qui praeparatus sit diabolo et angelis eius, et de his dici: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Scimus quidem clementem esse Deum, nec qui peccatores sumus, crudelitate illius delectamur; sed legimus: Misericors et iustus Dominus, et Deus noster miseretur. Iustitia Dei vallatur misericordia, et tali ad iudicium ambitione procedit: sic parcit, ut iudicet: sic iudicat, ut misereatur.
17 Misericordia et veritas obviaverunt sibi: iustitia et pax osculatae sunt se. Alioquin si omnes rationabiles creaturae aequales sunt, et vel ex virtutibus, vel ex vitiis sponte propria aut sursum eriguntur, aut in ima merguntur, et longo post circuitu atque infinitis saeculis, omnium rerum restitutio fiet, et una dignitas militantium, quae distantia erit inter virginem et prostibulum? Quae differentia erit inter matrem Domini, et (quod dictu quoque scelus est) victimas libidinum publicarum? Idemne erit Gabriel et diabolus? Idem apostoli et daemones? Idem prophetae et pseudo-prophetae? Idem martyres et persecutores? Finge quod libet, annos et tempora duplica, et infinitas aetates congere cruciatibus: si finis omnium similis est, praeteritum omne pro nihilo est, quia non quaerimus quid aliquando fuerimus; sed quid semper futuri simus. Nec ignoro quae adversum haec soleant dicere, et spem sibi ac salutem cum diabolo praeparare.
18 Verum non est istius temporis contra dogma perversum, et σύμφραγμα diabolicum docentium in angulis, et in publico denegantium, latius scribere. Sufficit nobis indicasse, quod de hoc testimonio senserimus, et quasi in commentariis breviter intimare, quis sit rex Ninive, ad quem extremum Dei sermo perveniat.
19 Quid valeat apud homines saeculi eloquentia et sapientia saecularis, testes sunt Demosthenes, Tullius, Plato, Xenophon, Theophrastus, Aristoteles, et caeteri oratores ac philosophi, qui velut reges habentur hominum, et praecepta eorum non ut praecepta mortalium, sed quasi oracula accipiuntur deorum. Unde et Plato dicit: Felices fore respublicas, si aut philosophi regnent, aut reges philosophentur. Quam autem difficile istiusmodi homines credant in Deum, ut quotidiana exempla praeteream, et sileam de veteribus historiis ethnicorum, sufficit nobis Apostoli testimonium, qui ad Corinthios scribens, ait: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non sunt multi sapientes secundum carnem non multi potentes, non multi nobiles: sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et ea quae erant contemptibilia elegit Deus, et caetera.
20 Unde rursum dicit: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo. Et: Videte, ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem seductionem. Ex quo perspicuum est, praedicationem Christi reges mundi audire novissimos, et deposito fulgore eloquentiae et ornamentis ac decore verborum, totos se simplicitati et rusticitati tradere, et in plebeium cultum redactos sedere in sordibus, et destruere quod ante praedicaverant. Proponamus nobis beatum Cyprianum (qui prius idololatriae assertor fuit, et in tantam gloriam venit eloquentiae, ut oratoriam quoque doceret Carthagini) audisse tandem sermonem Ionae, et ad poenitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice praedicaret, et pro illo cervicem gladio flecteret.
21 Profecto intelligimus regem Ninive descendisse de solio suo, et purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutasse: non sordibus sensuum, sed verborum. Unde et de Babylone in Ieremia dicitur: Calix aureus Babylon inebrians omnem terram. Quem non inebriavit eloquentia saecularis? cuius non animos compositione verborum et disertitudinis suae fulgore perstrinxit? Difficile homines potentes et nobiles et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo: obcaecatur enim mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis, non possunt videre virtutes simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex maiestate sensuum, sed ex verborum iudicant vilitate.
22 Cum autem ipsi qui prius mala docuerant, versi ad poenitentiam, docere coeperint bona, tunc videbimus Niniviticos populos una praedicatione converti, et fieri illud quod in Isaia legimus: Si nata est gens semel. Homines quoque et iumenta operta saccis, et clamantia ad Dominum, eodem sensu intellige: quod et rationabiles, et irrationabiles, et prudentes ac simplices ad praedicationem Ionae agant poenitentiam iuxta illud, quod et alibi dicitur: Homines et iumenta salvabis, Domine. Possumus autem iumenta operta saccis et aliter interpretari, de his maxime testimoniis, in quibus legimus: Sol et lunainduentur sacco. Et in alio loco: Induam coelum sacco, pro lugubri scilicet habitu, et moerore atque moestitia, quae μεταφορικῶς saccus nominantur. Illud quoque quod dicitur: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? Ideo ambiguum ponitur et incertum: ut dum homines dubii sunt de salute, fortius agant poenitentiam, et magis ad misericordiam provocent Deum.
23 Et vidit Deus opera eorum; quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. LXX: Et vidit Deus opera eorum, quoniam reversi sunt de viis suis malis, et egit poenitentiam Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Secundum utramque intelligentiam sive tunc urbi Assyriae, sive quotidie mundi Deus populis comminatur ut agant poenitentiam: qui si conversi fuerint, ipse quoque vertet sententiam suam, et populi conversione mutabitur. Quod et Ieremias et Ezechiel manifestius explicant, nec bona videlicet implere Dominum quae promiserit, si boni vertantur ad vitia; nec mala quae pessimis comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem.
24 Ita igitur et nunc vidit Deus opera, quia conversi sunt a via sua pessima: non verba audivit quae solebat Israel saepe promittere: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus; sed opera conspexit: et quia mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, libenter mutavit sententiam, quia vidit opera commutata. Quin potius Deus perseveravit in proposito suo misereri volens ab initio: nemo enim punire desiderans, quod facturus est comminatur.
25 Malitiam autem, ut supra diximus, pro suppliciis et tormentis accipe: non quod Deus mali facere quidquam cogitaret.



Hieronymus, in Iona, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Hieronymus > 3