monumenta.ch > Hieronymus > 54
Hieronymus, Epistulae, 3, 53. AD PAULINUM. <<<     >>> 55. AD AMANDUM.

54[Alias 10. Scripta circiter ann. 394.]. AD FURIAM. [De Viduitate servanda.] APPARAT AUSBLENDEN

1  [Furiam viduam, Titianae filiam, Probi Consolis nurum, hortatur ut in viduitate perseveret, nec iteret matrimonium; et quoniam adhuc virenti erat aetate, quibus modis pudicitiam simul ac famam tueri debeat, praecipit.]
Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi [Alii Editi ac Mss. rescribam, imo scribam, qui et paulo infra voces ut adipisceretur, non habent.] scribam, imo rescribam, quomodo vivere debeas, et viduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exsultant viscera, gestit affectus, hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Impetravit, ut adipisceretur in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo (L. Furius Camillus), vel nulla, vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt. 2  Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar. Blaesillamque praetereo, quae [Vitiose habent plures Mss. et vetus editio post maritum, etc. deinde sortita pro secuta. Uno scilicet viro; eoque Furiae germano iuncta est Blaesilla, quae paulo post eius mortem secuta est.] maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri: ET RUGOSA senectus redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium; Iratusque [Duo manu exarata exemplaria, Iratusque Terentianus Chremes, etc., iuxta quam lectionem vid. Terentium Heautontimor. Act. 5. Scen. 5. atque alibi. Est autem Horatii versus in Arte Poetica, atque ibi quidem est delitigat pro desaeviet.] Chremes tumido desaeviet ore. Consurgent proceres adversus Epistulam meam; turba patritia detonabit [al. denotabit], me magum, me seductorem clamitans, et in terras ultimas deportandum. Addant, si volunt, et Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido, nec dico illud de Evangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos [Matth. 8. 22][et Luc. 9. 60]. Vivit enim, qui credit in Christum. Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare [1. Ioan. 2. 6]. 3  Facessat invidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes [Contra Mss. non pauci, et vetusta editio, non provocent. Superiori etiam voci genuinus addunt quidam sermo, vel livor: nempe genuinum dentem esse, atque expressam a Persio phrasin amanuensis non nemo ignorans, glossema de suo addidit.] non provocentur. Exceptis epistulis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David tibi protinus canet: 'Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus'[Ps. 44. 11]. Grande [Cisterciens. praemium relicti vel obliti parentis.] praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te [Cant. 4. 7]. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? [Mss. amplexus.] Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et virum. 4  Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es [Num. 11]: amarissimam choleram tuae sensere fauces. Egessisti acescentes et morbidos cibos: relevasti aestuantem stomachum. Quid vis rursum ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum, et sus lota, ad volutabrum luti [2. Petr. 2. 22]. Bruta quoque animalia et vagae aves, in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore, et cervicem eius stercore liniat? [Veteres editi Quippe ni, vel quippe ne hi, quibus voculis rectius alii carent, nam haec ironice legenda sunt.] Quippe omnes habent filios, qui habuere matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? [Scilicet Paulae, quam Graccorum sobolem in Epitaphio vocat Hier. cognata erat Furia, ut ex hac ipsa epistola constat. Cornelia vero Sempronii Gracci uxor, Tiberium et Caium filios habuit, qui occisi sunt, quod Populi Romani partes contra Senatum tuerentur. Porro Graccorum nomen, quod semel data occasione monemus, sine adspirationis nota scribendum docet Terentius Scaurus ex Varrone.] Cornelia vestra, pudicitiae simul et fecunditatis exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est? RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non habere videas, et cum habuerint, perdidisse. Cui dimittes tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: NON ES EIUS, cui nata es, sed cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo. 5  Cave nutrices, [Mss. aliquot rumigerulas, vinola animalia. Velim ego legi vinnula, quod est mollia, seu illecebrosa, ac suaviter fallentia. Plautus Asin. 1. 3. compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula: eoque sensu manuscriptam lectionem longe praefero.] et gerulas, et istiusmodi venenata animalia, quae de corio tuo saturari ventrem suum cupiunt. Non suadent quod tibi, sed quod sibi prosit. Et saepe illud obganniunt: Solane perpetua moerens carpere iuventa? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? [AENEID. l. IV.] Ubi pudicitiae sanctitas [al. pudicitie et sanctitas], ibi frugalitas est. Ubi frugalitas, ibi damna servulorum. Quidquid non tulerint [al. intulerint], sibi ablatum putant: nec considerant de quanto, sed quantum accipiant. Ubicumque viderint Christianum, statim illud de trivio, [Latine dixerat in Epistola ad Marcellam de Aegrotatione Blaesillae, statim illud e trivio, Impostor et Graecus est, quae ideo adduximus, ut lectio ista, quae in Mss. fere omnibus depravata est, confirmetur. Victorius post Graeca verba addit, vocant impostorem, detrahunt, etc. Vid. Ciceronem in Epistola ad Quintum fratrem Asiae gubernatorem.] γραικος, ἐπιθέτης. Hi rumores turpissimos serunt: et quod ab ipsis egressum est, id ab aliis audisse se simulant, iidem auctores et exaggeratores. [Cisterciens. ex infamia; alii exit infamia.] Exit fama de mendacio: quae cum ad matronas pervenerit, et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saevire, et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua, . . . . . . . . . . Cui circa humeros hiacynthina laena est; Rancidulum quiddam, balba de nare locuta. Perstrepit, ac tenero supplantat verba palato. [Pers. Sat. prima.] Omnis consonat chorus, et latrant universa subsellia. Iunguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt. Adversus nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint, quam Monachi; et non quidquid in Monachos dicitur, redundet in Clericos, qui sunt Monachorum. Detrimentum pecoris, pastoris patres ignominia est. Sicut e regione, illius Monachi vita laudanda est, qui venerationi habet Sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus. 6  Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo (nunquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae), sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias affinium, ac pium parentis errorem intelligeres: cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo, dicens aliquid cum Apostolo: 'Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam'[Rom. 10. 1]. Imitare potius (crebro enim idipsum repetam) sanctam matrem tuam, cuius ego quoties recordor, venit in mentem ardor in Christum, pallor ex ieiuniis, eleemosynae in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas vestium et cordis, atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino (non quia Consularis et Patritius, sed quia Christianus est) impleat nomen suum. Laetetur filiam genuisse Christo, non saeculo. Quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris, et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus quem tibi dedit? Etiam si amabilis, etiam si bonus fuisset, mors repuisset omnia: et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. NON QUAERUNTUR in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Iudae laudantur exordia; sed finis proditione damnatur. Lege Ezechielem: 'Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit. Et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua'[Ezech. 33]. Ista est scala Iacob, per quam Angeli [Postrema editio Benedictin. iuxta vetustiores alias, uno tantum verbo, conscendunt. Tum lassis pro lapsis, quod olim in Erasmiana Victorius correxerat; nosque restituere non dubitavimus, ne ταυτολογὶας vitio peccaret hic locus, cum statim fessos nominet.] ascendunt, et descendunt; cui Dominus innititur lapsis porrigens manum, et fessos ascendentium gradus, sui contemplatione sustentans. Sed sicut non vult mortem peccatoris, tantum [al. tantum quantum] ut convertatur et vivat: ita tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit. 7  Meretrix illa in Evangelio baptizata lacrymis suis, et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens, salvata est [Luc. 7]. Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Quanto foedior, tanto pulchrior. Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur: alterum candorem oris et colli: ignis iuvenum, fomenta libidinum, impudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrymis cutem nudat, et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non Domini est; velamen istud Antichristi est. QUA FIDUCIA erigit ad coelum vultus, quos Conditor [Ita correximus e Mss. antea enim erat nos agnoscit. Conferenda porro est Epist. 22. ad Eustochium n. 13.] non agnoscat? Frustra obtenditur adolescentia, et aetas puellaris asseritur. Vidua quae marito placere desivit, et iuxta Apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium, nisi perseverantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit quid amiserit, quo delectata sit. Ardentes diaboli sagittae, ieiuniorum et vigiliarum rigore [al. frigore] restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus: aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? LINGUA personat castitatem, et totum corpus praefert impudicitiam. 8  Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum vidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli) vivens mortua est. Quid sibi vult hoc quod ait: vivens mortua est? [1. Tim. 5. 6.] Vivere quidem videtur ignorantibus, et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. 'Anima quae peccaverit, ipsa morietur'[Ezech. 18]. 'Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt'[1. Tim. 5. 24][. et 25]. Quod dicit istiusmodi est: Quidam tam libere et palam peccant, ut postquam eos videris, statim intelligas peccatores. Alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et appendiciis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum, et animae subiicit imperio; ne quod aliis praecipit, ipse non servet: ET ADOLESCENTULA fervente cibis corpore, de castitate secura est? 9  Neque vero haec dicens, condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed iuvenibus et puellis [Mss. fere omnes, atque editi vetustiores incentiva esse adsero voluptatis: quemadmodum etiam in Aquisgranensi Concilio an. 816. a quo potior huius Epistolae pars exscribitur lib. 2.] incentiva aufero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et [Pro Olympo, quem ignibus ardere non legimus, docti viri substituendum putant Chimaeram, Tauri montis in Lycia, de qua Pomponius Mela lib. 1. cap. XV. «Lycia, inquit, ut ferunt infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promontorio grandem sinum claudit.» Et Plinius, «mons Chimaera noctibus flagrans,» etc.] Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque, et cum marsupio deponitur. Maledicam linguam indictum emendat silentium. Cultus corporis et habitus vestium, unius horae spatio commutatur. Omnia alia peccata extrinsecus sunt; et quod foris est, facile abiicitur. Sola libido insita a Deo, ob liberorum procreationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium, et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis igitur virtutis est, et sollicitae diligentiae, superare quod nata sis: in carne, non carnaliter vivere: tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi (ut fabulae ferunt) centum oculis observare. Hoc est quod Apostolus verbis aliis loquebatur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat'[2. Cor. 6. 18]. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris, quorum titulus περὶ[Perperam hucusque vulgati περί ὑγίειῶν, veteri editione, qua saepe utimur, excepta, ex qua, et maxime e Mss. ὑγιεινῶν restituimus, sic enim habet etiam Galinici libri titulus, et praeterea ὑγίειας plurium numero Graece non dicimus, sicut neque Latine valetudines.] Ὑγιεινῶν[Galeni libri de Tuenda sanitate], puerorum et iuvenum, ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora [Variat Cisterciens. exemplar, aut potius peccat; primo enim heic verbum conducere interserit, tum subsequenti versu legit contrario sensu, sanitatique nocere frigida.] insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant; sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere. Sicut e contrario senibus, qui pituita laborant et frigore, calidos cibos, et vetera vina prodesse. Unde et Salvator: 'Attendite, inquit, vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae'[Luc. 21. 34]. Et Apostolus: 'Nolite inebriari vino, in quo est luxuria'[Ephes. 5. 18]. Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam Comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixerit: Sine Cerere et Libero friget Venus. (TERENT. in Eunuc. 10  Primum igitur, si tamen stomachi [Eodem sensu, sed forte verius duo Mss. Stomachi infirmitas.] firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: 'Vino modico utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates'[1. Tim. 5. 23]. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita: non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: 'Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare;' sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et gravia [al. gravida] declinanda sunt: nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: 'Qui infirmus est, ait, olera manducet'[Rom. 14. 2]; ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Sic [al. Si] autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur. Pueri erant, necdum [Rectissime Victorius sartagniem hoc loco interpretatu accensam atque ebullientem ad libidines carnem. Senes vero iudices, Achabum, et Sedechiam fuisse Hebraeorum traditio est, illos eosdem, qui Susannae pudicitiam tentarunt, quos Ieremias quidem igne damnatos, Daniel vero lapidatos dicit. Vide Hieronymum in Commentariis in utrumque locum.] ad sartaginem venerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporis cultus, qui in illis (excepto privilegio gratiae Dei) ex huiuscemodi cibis enituerat; sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper, quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium voluptatum est, venenum puta. Parcus cibus, et venter semper esuriens, triduanis ieiuniis praefertur; et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit. 11  Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quiete membra concedas, quam calathum pectoris tui, hoc subtegmine impleveris. Post Scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege: eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere; multis margaritis, unam redime margaritam. Sta, iuxta Ieremiam, in viis pluribus [Ierem. 6. 16], ut ad illam viam quae ad Patrem [al. patriam] ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum, sericarumque vestium, transfer ad scientiam Scripturarum. Ingredere terram repromissionis, lacte et melle manantem [Exod. 2]. Comede similam et oleum: vestire cum Ioseph variis indumentis [Genes. 37]: perforentur aures tuae cum Ierusalem sermone Dei; ut pretiosa ex illis novarum segetum grana dependeant. Habes [Est hic Exsuperius Tolosanus Episcopus, cui etiam Commentarios in Zachariam nuncupavit Hier. et cuius laudes fusius in Epistola ad Ruffinum prosecutus est.] Sanctum Exsuperium, probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat. 12  Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula [Luc. 16]. Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem comedant; qui famem expellat, non qui augeat luxuriam. Intellige super egenum et pauperem [Psal. 40]. Omni petenti te, da; sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita [Luc. 6]. Quotiescumque manum extendis, Christum cogita. Cave ne, mendicante Domino Deo tuo, alienas divitias augeas. 13  Cavendae iuvenum confabulationes. Confabulandi fiducia in viduis. Sanctus amor impatientiam non habet. Laudes Eustochii virginis.---Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos, atque lascivos, domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba [al. devita ac proturba] ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere, et spadonum exercitu praeeunte, viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere, quod libet, 'Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt'[1. Cor. 6. 12]. Nec procurator calamistratus, nec formosus collactaneus, nec candidus [al. candidulus] et rubicundus assecla adhaereat lateri tuo. Interdum animus dominarum ex ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum viris incubuerit necessitas, arbitros ne divites: tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paveas, nec erubescas. Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum quemdam per totum Orientem volitasse [Haud dubium quin in hac voce rumorem mendum cubet, qui enim videtur rumor atque humanis habitu, moribus, et cultu describitur? Sic tamen praeferunt uno consensu Mss. atque editi, quos magno numero consuluimus, ut ab eorum auctoritate discedere non audeamus. Sed quando priores editores locum hunc neque castigant, neque tentant, nos alterum e duobus mallemus, aut cum vetustiori editione vocem illam penitus expungi, quod citra sensus dispendium commode fieri potest, aut illam transferre ad sequens comma, mutata interpunctione, ac legere in recto Rumor et aetas, etc. quod fortasse verius, et ad S. Doctoris mentem scriberetur.] rumorem. Et aetas, et cultus, et habitus, et incessus, et indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus, Neronis et Sardanapali nuptias loquebantur. Aliorum vulnus, nostra sit cautio. 'Pestilente flagellato, [Favent huic lectione Proverbiorum Codices tam Hebraei, quam Graeci ac Latini, et ex Hieronymianis plerique, tametsi Erasm. ac Martianaeus malunt Sapiens sapientior, etc.] stultus sapientior erit.'[Prov. 19]. Sanctus amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior iudicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitae huius curricula quis pertranseat: malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Sed tamen cito ignis stipulae conquiescit, et exundans flamma, deficientibus nutrimentis, paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quod de te sinistrum quid metuam, sed quod pietatis affectu, etiam quae tuta sunt, pertimescam. O si videres [Eustochium videtur intelligenda, quae consanguinea quidem erat Furiae, non tamen soror, nisi si spiritus dicenda sit; quod et supra notatum est nobis epist. 22. num. 27.] sororem tuam, et illud sacri oris eloquium coram te audire contingeret, cerneres in parvulo corpusculo ingentes animos. Audires totam veteris et novi Testamenti supellectilem ex illius corde fervere. Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae, et Pharaone merso, Virginum choro praecinit: 'Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare'[Exod. 15. 1]. Has docet psaltrias Christo, has fidicinas erudit Salvatori. Sic dies, sic nox ducitur, et oleo ad lampades praeparato, sponsi exspectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam. Habeat Roma, [Plerique editi ac Mss. angustior, vitiose tamen, nec ad S. Doctoris mentem, quod ex aliis similibus locis constat.] quod augustior urbe Romana possidet Bethleem. 14  Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat: nullam [al. nulla] nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum regis inducas. Suscipe viduas, quas inter Virginum lilia, et Martyrum rosas, quasi quasdam violas, misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adiuvetur nobilissimus pater tuus: discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt: et fronte ob senium rugis arata, vicina est mors in foribus; designatur rogus prope. Velimus, nolimus, senescimus. Paret sibi viaticum, quod longo itineri necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est; imo praemittat in coelum, quod si negaverit, terra sumptura est. 15  Solent adolescentulae viduae, quarum nonnullae abierunt retro post Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo [Postrema editio Benedictina subantes, incongrua heic loci lectione. Vulgati alii, ac Mss. ut edidimus. At subantes Gravius etiam probat ex vetustis codicibus.] nubentes dicere: Patrimoniolum meum quotidie perit: maiorum haereditas dissipatur: servus contumeliose locutus est: imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos qui erudiet, et vernulas quis educabit? Et hanc proh nefas, causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias impedire. Superducit mater filiis, non [Aliter duo Mss. vitricum.] nutritium, sed hostem; non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine, obliviscitur uteri sui: et inter parvulos suas miserias nescientes, lugens dudum, nova nupta componitur. Quid obtendis [Heic quoque Erasmum secutus Editor Benedictinus perperam legit matrimonium pro patrimonium, contra Hieronymi mentem, ut ex superiori contextu apparet, et Mss. fidem.] patrimonium? quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco maritum ducit, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est, in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae; et propter rem vilem atque perituram, pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem; et rem incertam, certo praefers pudori? Sponsales tabulae. Nuptiarum secundarum miseriae. ---Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum [Conferendus Ammian. Marcellinus l. 28. quo fraudem illam, se invicem compellendi coniuges ad testamentum conficiendum, pluribus damnat. «Parte alia uxor maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter. Periti iuris altrinsecus adsciscuntur, etc.» Sed et noster Zeno Serm. 2. de Avaritia. «Inde est, inquit, quod coniuges nuptiali sanctissimo repugnantes iugo, pro se quisque nitentes, amore videlicet nimio, haereditatem captant alter alterius.»] testamentum facere compellaris. Simulabitur mariti infirmitas: et quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet: aut si evenerit, ut ex secundo marito habeas filios, domestica oritur pugna, intestinum praelium. Non licebit tibi amare liberos, nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo: et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quod si de priore uxore sobolem habens, domum te introduxerit: etiam si clementissima fueris, omnes Comoedi, et Mimographi, et communes Rhetorum loci, in novercam saevissimam declamabunt. Si privignus languerit, et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis; si dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant compensare? 16  Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser [Luc. 2. 36]. Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem, vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem [al. specialem], et nuncupari filia vultus Dei; [Victorius et atavi beatitudine divitiisque censeri.] et ab atavis, beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo [Antea erat farris; sed ut edidimus, habent vetera exemplaria omnia, quae nos, et quae Reatinus interpres consuluit: quem etiam paulo infra sequimur, legentes in gentium vidua, pro eo quod erat ingentia viduae.] farinae seminarium sibi messis Dominicae praeparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat [Ioan. 12], et in gentium vidua olei fluenta manabant. Legimus in Iudith [Otiosum puto ex antiquioribus recensere, qui librum hunc laudant: Clemens epistol. ad Corinth. et qui eum mentitur in Constitut. Apostolicis. Origenes pluribus locis, Africanus, Clemens alius Alexandrin. Strom. 4. Tertullian. de Monogamia cap. 17. Ambrosius de Officiis 3. et de Viduis; ne dicam de Augustino Doctrin. Christ. lib. 2, cap. 8. et Carthaginen. Concilio 3. can. 47. aliisque innumeris testimoniis, quae secutis temporibus proferri possunt. Praestabit vero totam ipsius Hieron. in hunc librum, quem e Chaldaeo vertit, Praefationem conferre; haec enim ad huius loci sensum explanandum adducimus, cum caeterum probe teneas, non licere hodie eius authenticitatem vocare in dubium.] (si cui tamen placet volumen recipere) viduam confectam ieiuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum [Iudith. 8. et seqq.]. Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores. 17  [Prae caeteris S. Ambrosium lib. de Viduis cap. 8. videtur insimulare, ille enim Barac Deborae filium sentit, quod negant plerique alii, ex iis etiam qui Deboram inter viduas censent. Scriptura autem illam vocat uxorem Lapidoth, ex quo tamen, viduam recte dici, alii volunt, vel quod demortuus iam esset maritus, vel quod Lapidoth non viri sit nomen, sed artis, ut vertendum sit, mulierem lychnariam.] Quidam imperite et Deboram inter viduas numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium; cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine Iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: 'Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel et favum ori meo [Psal. 118. 103]. Apis nomen accepit, Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens. Noemi (quae nobiscum [Haec porro nominis interpretatio Noemi haud convenit, et quantum novimus, veteribus quoque Lexicograpis prorsus ignota est. Verius diceretur amoenitas Domini: non enim per scribitur, sed per litteram . Sed forte Hieronymus sonum vocis huius attendit, non elementa.] sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam) marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportavit in patriam; et hoc sustentata viatico [Ruth nempe, quae Booz nupsit, genuitque Obed, unde Iesse, et David, per quem Iesus Christus.] nurum Moabitidem tenuit [Ruth. 1]; ut illud Isaiae vaticinium compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion'[Isai. 16. 1]. Venio ad Viduam de Evangelio, viduam pauperculam [Luc. 21], omni Israelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii confessionem, Spiritus Sancti gratia temperavit, et duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid [al. id est quidquid] habere poterat in substantia sua, universasque divitias in utroque fidei suae obtulit Testamento. Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia Trinitatem, et in thesauros Ecclesiae condita. Unde et forcipe utriusque Testamenti, ardens carbo comprehensus, purgat labia peccatoris. 18  Quid vetera repetam, et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas ante oculos tibi proponere in Urbe qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo, aliquid nobis de Evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat adventum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa vagientem canebat [al. cernebat]: ista praedicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel [al. Ierusalem]: haec cum redemptis gentibus clamitat: 'Frater non redimit, redimet homo'[Ps. 48. 8]. et de alio Psalmo, 'Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus'[Ps. 86. 5]. Scio me ante hoc ferme biennium, edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi Apostolus concedit secunda matrimonia, Scripturarum auctoritate contrivi. Et non est necesse eadem ex integro scribere, cum possis inde quae scripta sunt mutuari. Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam te volo: COGITA quotidie, te esse morituram, et nunquam de secundis nuptiis cogitabis.

bsb4610.282

Hieronymus, Epistulae, 3, 53. AD PAULINUM. <<<     >>> 55. AD AMANDUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 54