monumenta.ch > Hieronymus > 70
Hieronymus, Epistulae, 3, 69. AD OCEANUM. <<<     >>> 71 AD LUCINIUM.

70. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE. APPARAT EINBLENDEN

1  Sebesium nostrum tuis monitis profecisse, non tam Epistula tua, quam ipsius poenitudine didicimus. Et mirum in modum plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certaverunt inter se indulgentia parentis, et filii pietas: dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. Unde et mutuo nobis tibique gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti. 2  Quod autem quaeris in calce Epistulae tuae, cur in opusculis nostris saecularium Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum voluminibus quaedam assumpta de Gentilium libris, et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum: ' Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri'. Cuius heroici hemistichium postea Callimachus usurpavit. Nec mirum si apud Latinos metrum non servet ad verbum expressa translatio, cum Homerus eadem linqua versus in prosam, vix cohaereat. In alia quoque Epistula, Menandri ponit senarium: 'Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.' Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat. 'Ipsius enim et genus sumus,' quod Graece dicitur: τοῦ γάρ και γένος ἐσμὲν; et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam, arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in coniugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitidem facere cupio? et si quidquid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecidio, vel rado: et mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familiam Christi proficit; stuprum in alienam, auget numerum conservorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim, et nascitur ei de meretrice filius Iezrael, qui vocatur semen Dei. Isaias novacula acuta barbam, et crura peccantium radit : et Ezechiel in typo fornicantis Ierusalem, tondet caesariem suam; ut quidquid in ea absque sensu et vita est, auferatur. 3  Cyprianus vir eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit Prophetarum, et Apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius Philosophorum et Poetarum, quorum auctoritati, ut Ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, et Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit versuum: Eusebius, et Apollinaris viginti quinque, et triginta volumina condiderunt. Lege eos, et invenies nos comparatione eorum imperitissimos: et post tanti temporis otium, vix quasi per somnium quod pueri didicimus, recordari. Iulianus Augustus septem libros in expeditione Parthica, adversum Christum evomuit; et iuxta fabulas Poetarum, suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentavero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem, Philosophorum et Stoicorum doctrinis, id est, Herculis clava percutiam? quanquam Nazarenum nostrum, et (ut ipse solebat dicere) Galilaeum, statim in praelio senserit; et mercedem linguae putidissimae, conto ilia perfossus acceperit. Iosephus antiquitatem approbans Iudaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum Grammaticum: et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus, et ab infantia sacris Litteris eruditus, cunctam Graecorum Bibliothecam evolverit. Quid loquar de Philone, quem vel alterum, vel Iudaeum Platonem critici pronuntiant? 4  Curram per singulos: Quadratus Apostolorum discipulus, et Atheniensis Pontifex Ecclesiae, nonne Adriano Principi, Eleusinae sacra invisenti, librum pro nostra religione tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides Philosophus, vir eloquentissimus, eidem Principi Apologeticum pro Christianis obtulit, contextum Philosophorum sententiis: quem imitatus postea Iustinus, et ipse Philosophus, Antonino Pio et filiis eius, Senatuique librum contra Gentiles tradidit, defendens ignominiam crucis, et resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone Sardensi Episcopo? quid de Apollinario Hierapolitanae Ecclesiae Sacerdote, Dionysioque Corinthiorum Episcopo, et Tatiano, et Bardesane, et Irenaeo Photini Martyris successore: qui origines haereseon singularum, et ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis voluminibus explicarunt? Pantaenus Stoicae sectae Philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriae Episcopo missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis Philosophos praedicaret. Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, meo iudicio, omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros; et totidem ὐποτυπώσεων, et alium contra Gentes, Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum? imo quid non de media Philosophia est? Hunc imitatus Origenes, decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans: et omnia nostrae religionis dogmata de Platone et Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. Scripsit et Miltiades contra Gentes volumen egregium. Hippolytus quoque, et Apollonius, Romanae urbis Senator, propria opuscula condiderunt. Exstant et Iulii Africani libri, qui temporum scripsit historias; et Theodori, qui postea Gregorius appelatus est (S. Gregorius Thaumaturgus), viri Apostolicorum signorum. atque virtutum; et Dionysii Alexandrini Episcopi: Anatolii quoque Laodicenae Ecclesiae Sacerdotis; nec non Presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni, et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphilii Cyprii, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis Confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi: Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum. 5  Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus eius, et contra Gentes libri, cunctam saeculi obtinent disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui titulus Octavius est; et in altero contra Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem) quid Gentilium scripturarum dimisit intactum? Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus eius Lactantius, qui de Ira quoque, et Opificio Dei duo volumina condidit: quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομὴν reperies. Victorino Martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas. Cyprianus, Quod idola dii non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quorum verborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Iuvencus Presbyter, sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii maiestatem sub metri leges mittere. De caeteris vel mortuis, vel viventibus taceo: quorum in scriptis suis et vires manifestae sunt et voluntas. 6  Nec statim prava opinione fallaris, contra Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri, exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt. Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti venit in mentem, non te ignorare quod semper a doctis viris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forte propter amorem historiarum Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit. Cui quaeso ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum, talpa contemnat. Dives, ut cernis, ad disputandum materia; sed iam epistularis angustia finienda est.

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 69. AD OCEANUM. <<<     >>> 71 AD LUCINIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 70