monumenta.ch > Hieronymus > 74
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 75. AD THEODORAM VIDUAM.

74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM. APPARAT EINBLENDEN

1  Multum in utramque partem crebro fama mentitur, et tam de bonis mala, quam de malis bona, falso rumore concelebrat. Unde et ego gaudeo quidem super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis, sed tacitum vestrae prudentiae iudicium pertimesco. Itaque obsecro, ut magis memineritis mei, et dignum vestra laude faciatis. Quod primus ad officium provocasti, et mihi secundae in rescribendo partes datae sunt, non venit de incuria in amicos, sed de ignorantia; si enim scissem, praeoccupassem sermonem tuum. 2  Interpretatio iudicii Salomonis super iurgio duarum mulierum meretricum, quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est: quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae iudicarit affectu. Unde et admiratus est, et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum autem ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt, quidam Graecorum autumant super Synagoga et Ecclesia sentiendum, et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel, quam in Gentium populo verus Salomon, id est, pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices, Synagoga et Ecclesia dicantur in Scripturis, nulla dubitatio est. 3  Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum; caeterum si recurramus ad Prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicationis, et deinde adulteram: et ad Ezechiel, qui Ierusalem quasi meretricem arguit, quod sequuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit; animadvertemus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo, in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae, quae iunguntur in Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae pedes Iesu lacrymis lavat, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste pingit Ecclesiam de Gentibus congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum, si meretrices dicantur Synagoga et Ecclesia, quarum una Salomonis iudicio, filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix sit Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam? Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et in Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium, utique non quia leprosus erat eo tempore, quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo Apostolorum Publicanus dicitur, non quo permanserit Publicanus post Apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerit Publicanus: ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. 4  Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una. Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo Ecclesia congregata est; et quam eleganter: Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de Gentibus, quae non habebat prius Legem et Prophetas, peperit in domo Synagogae: nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum. Et iterum: Et quidem non spernam te. Assumens introducam te in domum matris meae, et in cubiculum eius quae concepit me. Tertia autem die: postquam ego peperi, peperit et haec. Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine iusti huius : si Centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei, si eos qui ante passionem per Philippum, Dominum videre desiderant: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Iudaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt. Unaque die crediderunt tria millia: et alia die quinque millia . Et eramus simul (multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una) nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus: non blasphemantium Iudaeorum, non Gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris huius nocte. Dum enim Legis sequitur observantiam, et gratiae Evangelii iugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. Oppressitque eum mater sua dormiens, quae non poterat dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat. Media nocte consurgens, tulit filium de latere (Ecclesiae) dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam ad Galatas Apostoli Epistulam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere Synagoga festinet, et dicat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Vivum tulit, non ut possideret, sed ut occideret. Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per Legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. 5  Longum est si velim per singula currere; quomodo per Apostolum Paulum, et Ecclesiasticos viros intellexit Ecclesia, non esse suum filium, qui tenebatur in Lege: et in luce cognoverit, quem in tenebris non videbat. Inde iurgium ortum est, praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit: altera respondente, Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est: atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum Psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant maiestati) simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut et in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? et ad mulierem fluentem sanguine, Quis me tetigit? gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare, quod venerim pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam: et inimici hominis domestici eius : et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in Legem, Gratiamque dividere: non quod probet, sed quod ad arguendum calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum: non ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversariam: ne inter Legem divisus et Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem observatis, Christus vobis nihil prodest. 6  Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti, vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti, videremur negare. Ora nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses, quibus iugi languore confectus sum, possim aliquid dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si scatens oratio, cursu solito non fluat. Non enim eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi, qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum manus dexterae, usque in praesentem diem, quo ista dictavi, vulnus sustinuerim.

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 75. AD THEODORAM VIDUAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 74