monumenta.ch > Beda Venerabilis > 39 > sectio 25 > 44 > sectio 31 > sectio 4 > sectio 36 > csg75.832 > 143
Hieronymus, Epistulae, 4, 142 AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 144. S. AUGUSTINI AD OPTATUM EPISCOPUM MILEVITANUM.

143[Al. 79. Scripta exeunte an. 419.]. AD ALYPIUM ET AUGUSTINUM. HIDE APPARATUS

1  [Alypio et Augustino gratulatur, quorum opera Celestiana haeresis sit exstincta: simulque excusat quod nondum scripserit adversus libros Anniani Diaconi Pelagiani.]
Dominis vere sanctis atque omni affectione ac iure venerandis ALYPIO et AUGUSTINO Episcopis, HIERONYMUS in Christo salutem. Sanctus Innocentius Presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus, quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistulis vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae reverentiae; testem invocans Deum, quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer: semper quidem pro merito virtutum vestrarum; sed nunc maxime, quia [Alibi operatoribus: et in Lovaniensi editione adiutoribus pro auctoribus.] cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana iugulata est, quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant [f. amittant]: et quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. 2  Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani [al. Amandi], Pseudodiaconi [Sunt qui legendum velint Teledensis a Teledan in Calcidae regione haud ignoti nominis oppido, cuius videatur fuisse, et Marcus ille ad quem Hier. scripsit epist. 17. Alii cum Baronio, sed valde infirmis argumentis Cenedensis, et Valeriani praeferunt pro Aniani. Plerique autem patria Campanum faciunt et Celenensem diaconum; sed vulgo audit Celedensis etiam in Mss. Is porro videtur esse quem Orosius Goliath, sive Pelagii armigerum vocat. «Stat immanissimus superbia Goliath . . . habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris, et ferri suffragia subministrat.» Scilicet eius opera et scriptis Pelagius abutebatur; exstantque Pelagiano sensu atque animo Homiliae aliquot S. Ioannis Chrysostomi ab illo Latinitate donatae, et Orontio Pelagiano Episcopo inscriptae.] Celedensis, qui copiosissime pascitur [Nimirum Pelagii haeresi. Simile quiddam dixit in Iulianum Augustin. l. 2. Op. Imperf. n. 51. A deceptis miseris pasceris otiosus.], ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio Presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atquo emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili Synodo Diospolitana dixisse se denegat, in, hoc opere confitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam [al. mortuam]; sed ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes [Antea penes Martianaeum et Victor. Albinus, Apinianus. Et notum quidem Albinam heic indicari, Melaniae senioris filiam, iunioris, quae Piniano nupserat, matrem, unde legendum quidem Albina pro Albinus monuit pridem Baronius, quemadmodum in tribus antiquiss. codd. Mss. Colbertinae Bibliothecae reperit scriptum Baluzius. Isque rursum in Indiculo operum S. Augustini, dum commemorantur eius lucubrationes adversus Pelagianos, in Bibliothecae eiusdem Colbertinae codice legi testatur ad Albinam, ubi editio Ulimmerii habet Albinianum, aliae Albinum, et in excerptis Chiffletii ex cod. Iurensi Albinam legi notat. Nos in epist. 3. ad Ruffinum diximus ex aliorum sententia, feminarum quae merito excellerent nomina quandoque a veteribus masculina inflexione fuisse donata, unde Melanius pro Melania esset, et Albinus pro Albina, quod nunc emendari volumus, et constitui e contrario in ium efferri solita mulierum nomina diminutive, unde Melanium, non Melanius, Eubolium pro Eubole, Gregorium pro Gregoria, Glycerium, Erotium, Philomathium, Adelphasium, aliaque his similia diminutive sic nuncupata. Quod de praesenti quoque Albina dicendum videatur, quae Albinium appellata sit, aut Albinum. At enim ut multa occurrant Graeca mulierum nomina in ium Latine pronuntiata, ex Graecae linguae ingenio diminutive, Romana, cuiusmodi Albina est, nusquam invenio, nec certe ex huius linguae analogia Albinium, sed Albinula dicenda esset. E contrario non frustra habent Mss. Albino, vel Albinum, et in vocandi casu Albine, masculina terminatione tum heic, tum alibi apud Augustinum; tametsi in eius epist. 124. ex uno Corbeiensi Ms. repositum Albinae sit. Quare istud consilii heic quoque loci nos cepimus, Notarum brevitati consulentes ut Albina scriberemus. Caeterum Pinianus pro Apinianus restituimus, quod sexcentis apud Augustinum locis, ita appellari compertum sit. Veteres editi tamen constanter Apinianum vocant, quin etiam Hieronymus vitae S. Melaniae scriptor apud Surium die 31. Ianuarii, aetas erat Apeniano quidem viginti quatuor annorum. Videtur deinde Melanium pro Melania legendum in recto.] Albina, Pinianus et Melania plurimum vos salutant. Has litteras de sancta Bethleem, sancto Presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula [Nuper Viennae primum edita. Scripta ut videtur, an. 420.] miserabiliter deprecatur, ut memores eius sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos et memores mei, Domini nostri Iesu Christi tueatur clementia, Domini vere sancti atque omnium affectione venerabiles patres.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216